F.95V
Henricus de Hassia
(Edidit Luciana Cioca)

F. 95v


Roma [1] quam magister Grigorius de Erymino pertractat super Prologum Sententiarum in tribus conclusionibus. Quarum prima est hec quod Deus inquantum Deus esset subiectum theologie viatoris.

Secunda est quod non inquantum Deus absolute, sed contracte esset subiectum eius.

Tertia est quod ratione talis contractionis congrue potest dici quod Deus inquantum glorificator vel glorificativus sit subiectum theologie viatoris.

Prima conclusio: capiendo ly ‘inquantum’ specificative in ordine ad specialem considerationem patet et quod Deus sit subiectum dicit Augustinus 8 De civitate: “Theologia”, inquit, “est sermo de Deo”. Et quod inquantum Deus patet, quia que in theologia considerantur de Deo, considerantur de ipso inquantum competunt ei sub ratione deitatis. Verbi gratia: quod sit ternus et unus, quod immensus, quod omnipotens, quod sapientia, quod bonitas, quod omnis perfectio per essentiam et similia. Iterum, que in theologia de creaturis considerantur in attributione considerantur ad Deum inquantum Deus, quia considerantur inquantum sunt effectus Dei manifestantes eius potentiam, iustitiam, misericordiam, dispositionem, et providentiam. Vel inquantum precepta vel documenta Dei manifestantia eius voluntatem sive quid ei placeat vel displiceat et ista generaliter nichil intrat considerationem theologicam nisi secundum quod aliquo modo habet attributionem ad Deum ut Deus, et per consequens cum illud sit subiectum alicuius scientie totalis ad quod omnia que in ea considerantur habent relationem et attributionem et illa ratio subiecti secundum quam fit[2] ad illud talis attributio vel relatio. Patet propositum.

Confirmatur per Beatum Augustinum in De civitate Dei, capitulo penultimo, ubi dicit quod in sacra scriptura aut “Dei precepta insinuantur, aut eius mirabilia narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur.” Inveniens per hoc quod nichil in ipsa continetur nisi inquantum analogatur quoquam modo ad ipsum Deum, igitur.

Secunda conclusio erat quod Deus non inquantum Deus absolute, sed contracte est subiectum theologie viatoris. Pro cuius declaratione est advertendum quod contractio potest dupliciter intelligere, scilicet vel per additionem alicuius termini minus communis quemadmodum consuevit dici quod genus contrahitur per differentiam, et sic non accipitur hic, quia ly ‘Deus’, ‘salvator’, vel ‘glorificator’ non supponit pro paucioribus quam ly ‘Deus’. Secundo modo contractio intelligitur per restrictionem considerationis et exclusionem universalis comprehensionis obiecti et ita sumitur in proposito. Quo premisso patet conclusio, quia, si Deus absolute sub ratione deitatis esset subiectum theologie nostre, Deus esset comprehensibilis per theologiam viatoris actu habitam vel possibilem haberi. Consequens falsum et consequentiam probant, quia ad omnem scientiam habentem aliquod subiectum sub aliqua ratione absoluta spectat considerare quecumque illi subiecto conveniunt secundum illam rationem.

Ex hoc enim Aristoteles probat quod ad physicum pertinet determinare de continuo, finito, et infinito, loco et tempore, et similibus, quia conveniunt corpori inquantum mobile. Ex hoc etiam probat quod ad metaphysicum spectat considerare de uno et de multo, de eodem et de[3] diverso et similibus pro eo quod conveniunt enti secundum quod ens, quod est subiectum metaphysice.

Item, arguit sic: non est ratio quare scientia aliqua potius habeat considerare aliqua eorum que per se competunt subiecto sub ratione qua eius subiectum quam alia, etiamsi aliqua sic et[4] aliqua non, igitur non est eius subiectum sub tali ratione absolute, sed contracte ad ista que de ipso inquantum tale considerat. Si igitur theologia nostra vel aliqua alia creata vel creabilis scientia habet Deum pro subiecto inquantum Deus est absolute, habet considerare quicquid et qualitercumque de Deo verificari et congosci potest, et per consequens habet ipsum comprehendere et ista scientia theologica viatoris in suo toto ambitu considerata esset infinita, quia infinite veritates de Deo cognoscibiles simul, ymmo esset comprehensiva Dei si haberet Deum pro obiecto sub absoluta ratione deitatis absque contractione ad aliqua de ipso[5] specialiter cognoscibilia secundum determinatam rationem[6].

Item, arguit sic: Deus non est subiectum theologie beatorum inquantum Deus absolute, alias ipse esset creata scientia comprehensibilis ex predictis, igitur nec Deus inquantum Deus absolute est subiectum theologie viatoris. Consequentia tenet, quia fides vie nec infusa nec acquisita excedit in credendo scientiam patrie in videndo, nec de Deo nunc plus credimus quam tunc visuri simus, alias fidei non plene succederet visio, nec veniente quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est, contra Apostolum.

Relinquitur ergo quod Deus inquantum talis absolute esset solum subiectum vel obiectum theologice scientie divini intellectus, quia non reputatur possibile quod Deus a creatura per aliquam creabilem scientiam posset comprehensive cognosci.

Sequitur secundo quod humano intellectui est possibilis scientia comprehensiva de ente mobili inquantum tale, quia, si ratio pro secunda[7] conclusione valet, hoc oportet[8] concedi.

Tunc restat tertia conclusio, videlicet quod contrahendo absolutam rationem deitatis congrue dici potest quod Deus inquantum glorificator vel glorificatus sit subiectum theologie viatoris. Hec conclusio patere videtur 14[9] De trinitate, capitulo 1, ubi vult Augustinus quod theologia capit ea in sua consideratione quibus fides saluberrima que ad veram beatitudinem ducit, gignitur et nutritur et talis communis auctoritas est. Ex quo innuitur quod Deus sub eadem ratione est subiectum fidei et etiam visionis patrie, et per consequens secundum istam contractionem videtur obici fidei et theologie secundum quam obicitur visioni glorie et cum hec, scilicet fides, ad illam ordinetur, satis congrue potest talis contractio per istam denominari ista, ut dicatur Deus inquantum glorificator vel beatificator subiectum adequatum proprie theologie viatoris. Quod et patet tali ratione: illa scientia cuius finis principalis est salus et[10] gloria considerat suum subiectum ut habet habitudinem et rationem[10] ad salvandum et glorificandum. Sed principalis finis theologie est salus et gloria, ut patuit superius in deductione primi preambuli. Cui tamen hoc non placet, aliter exprimere potest contractionem istam dummodo tamen fateatur quod Deus non inquantum Deus absolute sit subiectum, sed contracte secundum aliquam rationem theologice considerationi viatoris competentem, ut salvatoris vel redemptoris, vel Deus inquantum supernaturaliter rationalis creature beatificativus, vel inquantum reductivus supernaturaliter omnis creature ad gloriam suam, vel huiusmodi.

Declarato itaque que res obiciatur principaliter theologice considerationi et secundum quam rationem vel secundum quem respectum considerat illa scientia, scilicet theologica, quicquid in ea consideratur, queri potest hic: utrum omnis res sit proprie theologice considerabilis, id est secundum propriam rationem obiectalem illius scientie. Et respondeo breviter quod sic. Pro quo advertendum est quod quattuor vel quinque modis omnis creatura est theologice considerabilis.

Primo namque si quecumque creatura consideretur sub talibus habitudinibus et respectibus ad Deum quales sub lumine naturali cognosci non potuerunt vel qui sub eo non apparuerunt theologice consideratur, ut verbi gratia quod creatura a Deo libere dependet, conservatur et agere sinitur et similia.

Secundo modo si consideretur in ordine ad predicata de possibili vel alia que vel supernaturaliter illi creature infuerunt vel inerunt vel inesse possunt, ut verbi gratia quod ‘celum stabit,’ ‘gravitatio cessabit,’ ‘celum est annichilabile,’ ‘celum fuit creatum ex nichilo’ et huiusmodi.

Tertio modo si consideretur creatura vel creaturarum dispositio vel habitudo tanquam figura, methaphora vel signum alicuius vel aliquorum que ad supernaturalem beatitudinem rationalis creature spectant, tunc iterum theologice consideratur.

Quarto modo, si consideretur creatura quecumque inquantum confert vel proficit vel inquantum nocet respectu salutis rationalis creature, vel inquantum facit ad fidem vel merita vel demerita virtutes vel vicia, et secundum hunc modum verbi gratia[11] vinum theologice consideratur inquantum est occasio vel causa mortalis peccati per ebrietatem, vel inquantum est occasio vel materia divine laudis vel gratiarum actionis.

Et succesivo cibus inquantum inflammat ad peccatum gule moraliter consideratur, et ita de aliis secundum hunc modum.