[134r] dico[1] tamquam in librum vite, qui fuit scriptus intus et foris. Intus per ineffabilem sapientiam, foris per tribulationes. Fuit[2] autem hic liber scriptus foris nigris literris flagellorum et capitalibus litteris, videlicet vulnerum. Et sicut pueris solet affigi carta ad asserem ut plenius aspiciant, sic et Christus clavis affixus est tablem crucis. Legant ergo in hoc libro novicii ipsum traditum ad illudendum, siquidem et noviciis principes tenebrarum plurimum illudunt. Legant proficientes traditum ad flagellandum, siquidem et ipsi multis tribulationibus flagellantur. Legant contemplativi traditum ad crucificandum, quibus mundus crucifixus est et ipsi mundo. Legant omnes premium sue consolationis, quia tertia die resurrexit, ut nos consedere faceret in celestibus.
Bernardus[3]: En, fratres karissimi! libertas captivorum traditur, gloria angelorum illuditur, Deus omnium flagellatur, speculum sine macula et candor lucis eterne conspuitur, vita hominum occiditur. Bernardus: devotus miles vulnera sua non sentit, dum pii ducis vulnera intuetur[4].
Traditur homo a seipso in recordatione peccati, Is. 38. Recogitabo tibi omnes. Illudetur in sui denudatione[5], que fit per confessionem, Ezech. 23, denudavit fornicationes suas, discooperuit ignorantiam suam. Unde David denudavit se coram archa Domini, id est peccator coram sacerdote, qui fideliter que ei dicuntur servare debet. Flagellatur in satisfactione, Ps. fui flagellatus tota die. Conspuitur in sui humiliatione, Ps., elegi abiectus esse. Crucifigitur in penitentie susceptione, Luc. 9, si quis vult poste me venire. Occiditur perseverando in hiis usque ad mortem, Gal. bonum facientes non deficiamus, Matth. 26, etiam si oportuerit mori tecum, Ps. 43, quoniam mortificamur propter te etc.
Traditur[6] a symoniacis, illuditur ab recidivantibus, sed illusores ipse deludet. Flagellatur ab avaris et maxime usurariis, Ps. multiplicata sunt super me flagella. Conspuitur a luxurioris, et maxime sodomitis, Iob 30, faciem meam non verentur conspuere. Occiditur vero ab hereticis qui aufferunt ab eo potentiam, sapientiam et bonitatem. Generaliter loquendo, traditur a peccatore per pravam cogitationem, illuditur per perversam locutionem, flagellatur in malo opere, conspuitur per malam consuetudinem, sed occiditur per finalem inpenitentiam, Ose. 5, non dabunt cogitationes suas.
Hoc[7] sentite in vobis quod et in Christo Ihesu, Phil. 2, acribitatem dolorum debemus sentire in nobis tripliciter. Primo, in corde per frequentem meditationem, Thr. 3, recordare paupertatis mee, 1 Pe. 4, Christo passo in carne et vos eadem cogitatione armamini.
Secundo, in ore per iugem locutionem, Can. 2, sub umbra illius quem desiderabam sedi, id est sub cruce Christi et fructus eius, id est pene illius fructuose dulcis gutturi meo ad loquendum, Cor., volo in ecclesia 5 verba, id est quinque Christi vulnera sensu meo loqui, ut et alios instrumenta.
Tertio, in opere per imitationem, 1 Pe. 2, Christus passus, Can. 8, pone me ut[8] signum super cor tuum; per recordationem, super brachium tuum per imitationem, Ioh. 16, unus militum lancea latus eius aperuit, ut tibi cor suum daret, in quo docet quod tu cor tuum des Deo ut cogites que Dei sunt.
Ecclesia[9] considerat salutem suam in cruce tripliciter, scilicet in amore quem nobis Dominus ostendit in cruce, et in imitatione crucis, et in salute nobis data per crucem. Ideo dicit in introitu: nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Ihesu Christi, Gal. ultimo, mittamus lignum in panem eius, Ieremie 11, id est ipsum qui se dicit panem in ligno crucis. Audierant enim quod ipse dixerat quod dixerat: Ego sum panis, vinus qui de celo descendi, Ioh. Et hoc erat dictum per lignum crucis, destruamus ipsum vel doctrinam eius, Reg., induebar cilitio, id est non ostendebam eis deitatem, sed asperitatem humanitatis, et hoc fuit humilitas et sapientia. Humiliabam in ieiunio animam meam, sed non reddendo malum pro malo, sed etiam pro eis orabam, et oratio mea in sino meo convertetur, supple, ex quo eis non prodest, quia non sunt digni. Non est obediens in tribulatione nisi qui pacienter tollerat.
Penitentia debet esse continua quod notatur in hoc quod dicitur cottidie, Ps., quoniam propter te mortificamur de tota die. Hoc enim sentite, id est experimento cognoscite in vobis membris, membra enim debent sentire capitis passiones, quia cui caput infirmum, cetera membra dolent, quod et in Christo Ihesu fuit. Gorra.
Ego non obliviscar tui. Ecce, in manibus meis descripsi te, Is. 49. Revertere ad me[10], quoniam redemi te, Is. 44. Vulnerasti cor meum, soror mea, Can. 4. Ceperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cedere, et dicere ei: prophetiza! et ministri alapis eum cedebant. Milites autem duxerunt eum intro in atrium pretorii et convocant totam cohortem. Et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam, et ceperunt salutare: Ave, rex iudeorum! Et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum. Et ponentes genua adorabant eum, et postquam illuserunt ei, exuereunt illum purpura, et induerunt eum vestitis suis, et educunt illum ut crucifigerent eum, Marc.
Et pretereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: vah, qui destruis templum Dei et in tribus diebus reedificas! Salvum fac temet ipsum, descendens de cruce. Similiter, et summi sacerdotes illudentes ad alterutrum cum scribis dicebant: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus, Marc.
Egressus ibat secundum consuetudinem in montem olivarum, secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenissent ad locum, dixit eis: orate ne intretis in temptationem. Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat dicens: Pater, si vis transfer calicem istum a me; verumptamen non mea voluntas, sed tua fiat. Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum, et factus est sudor eius, sicut gutte sanguinis decurrentis in terram, Luc. 22.
Hylarius[11]: quid altius et quid melius Deus dare nobis potuit quam se, qui se pro nobis passibile exhibuit?
Gregorius[12] in benedictione cerei pascalis: o, inestimabilis tue circa nos caritatis dilectio, ut servum redimeres Filium tradidisti.
Anshelmus[13]: intuere, o homo, humilitatis et mansuetudinis speculum Dominum nostrum universe creature factorem! Tremende iudicem vivorum et mortuorum ante pedes hominis, etiam traditorum super genua incurrantem! Disce, quia mitis est et humilis corde, et confundere in superbia tua! Erubesce impatientiam tuam! Adhuc extento collo ambulas terra et cinis. Adhuc superbia tua te supra te elevat. Adhuc te impatientia exagitat. Intuere, o homo! Ubi Anshelmus in sermone de cena Domini et parasceve, “Ihesum Nazarenum.”
Item, non est hic homo a Deo in principe demoniorum eicit demonia demonum habet, seducit turbas, vorax est, potator est vini, amicus publicanorum et peccatorum. Quid fles, quid suspiras homo dum sustines verborum iniurias. Non audis quanta propter te in Dominum Deum tuum ceciderunt obprobria? Hec Anshelmus.
Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? Et hec quidem similia blasphemantes et aliquotiens te impetentes Ihesu bone patienter sustinuisti, et factus es coram eis, sicut homo non audiens et non habens in corde suo redargutiones. Ambrosius[14] super Lucem: Christus enim ad hoc venit ut opus creationis, scilicet hominem deformatum repararet.