missam est Spiritus Sanctus, sed quoad effectum est ipsa gratia grata, etc. Secunda patet, quia invisibilis fit propter ipsam personammet ad quam fit missio, sed visibilis propter alios, ut cognoscant plenitudinem gratie in illo ad quem fit missio potentem in alios redundare.
Secundum: Spiritus Sanctus non mittitur cum quolibet dono nature vel gratie gratis date, sed tantum cum gratia gratum faciente. Patet quia alias mitteretur ad creaturas irrationales, cum talibus multa dentur dona nature.
Tertium: non facta fuit missio Spiritus Sancti ad columbam que apparuit in Jordane super Christum nec ad linguas igneas que apparuerunt super singulos apostolorum.
Quartum: quod questio est falsa.
Quintum: expediens fuit Spiritum Sanctum visibiliter[1] in primativa Ecclesia ad aliquas personas mitti[2] per quas fides Christi debat in alios[3] per instructionem transfundi[4]
Utrum duplex sit fruitio ponenda, scilicet naturalis et supernaturalis.
Conclusio prima: licet possibile sit viatorem post lapsum cognoscere Deum super omnia diligendum, non tamen eum sine caritate diligere est possibile, secundum legem Dei ordinatam.
Corollarium primum: voluntas sine caritate creata de communi lege non potest se cuilibet recto dictamini conformare.
Secundum: omnis viator diligens Deum super omnia eo ipso de communi lege meretur vitam eternam.
Secunda conclusio: homo ante lapsum potuit implere omnia sibi precepta implicite vel explicite.
Corollarim primum: homo ante lapsum non potuit in actum nobilissimum dilectionis Dei super omnia sine caritate.
Secundum: homo ante lapsum habuit gratiam gratum facientem.
Tertia conclusio: Adam ante lapsum precise ex puris naturalibus non potuit diligere Deum super omnia actu dilectionis alterius speciei quam est actus procedens ex caritate.
Corollarium primum: Adam indiguit gratia ut posset stare.
Secundum: nullus umquam meruit, meretur, aut merebitur sine caritate seu gratia gratum faciente.
Tertium: questio est falsa.
Utrum homo precise ex se possit se ad gratiam disponere.
Conclusio prima: sicut gratia creata requiritur ad meritum ut effectiva ratio actionis meritorie, sic omnis actus viatoris ex gratia procedens sive a maiori sive a minori est augmentum glorie.
Corellarium primum: quod gratia creata est effectiva ratio cuiuslibet partis meritorie actionis.
Secundum: quamvis existens in maiori gratia plus potuit mereri quam existens in minori, non tamen quilibet actus procedens a maiori gratia est magis meritorius quam a minori.
Conclusio secunda: nullus purus viator quamcumque habeat gratiam potest sibi vel alteri de condigno mereri gloriam.
Corellarium primum: quod aliquis[5] potest apud aliquem demereri de condigno apud quem nichil mereri potest de[6] condigno.
Secundum: quod secundum legem Dei ordinatam nullus purus viator potest aut potuit sibi vel alteri de condigno mereri primam gratiam.
Conclusio tertia: licet viator precise ex se cum influentia Dei generali possit se sufficienter ad gratiam deificem disponere, non tamen propter huiusmodi dispositionem sequitur gratia de necessitate.
Corollarium primum: quamvis nullus peccator sine gratia possit peccatum vitare, potest tamen sine gratia gratificiente se ad gratiam disponere et preparare.
Secundum: quamvis aliqua actio viatoris non sit gratia gratificiente informata, est tamen aliqua talis ad contritionem dispositiva.
Tertium: quod homo precise ex se cum influentia Dei generali potest se ad gratiam disponere.
Utrum attributa in divinis aut distinctio personalis repugnet summe simplicitati unitatis essentialis.
Conclusio prima: sic solus Deus est actus purissimus, ita in eo ut sic nulla cadit compositio.
Corollarium primum: licet Christus secundum humanitatem ex anima rationali et humana carne sit subsistens, non tamen illa ypostasis ex humanitate et deitate sit composita.
Secundum: intollerabilis est opinio figentium Deum componi ex membris humanis vel aliis quibuscumque.
Tertium: in nulla creatura est summa simplicitas.
Conclusio secunda: quamvis persone in divinis sint inter se distincte realiter, hoc tamen non obviat simplicitati Dei summe.
Corollarium primum: unam essentiam simplicissimam esse tres personas realiter distinctas et quamlibet earum rationibus naturalibus non repugnat.
Secundum: inter omnia distincta realiter persone minime inter se distinguntur.
Tertium: quelibet persona in divinis aliquo sui convenit cum alia, et aliquo sui distinguitur ab ipsa sermone sumpto intransitive.
Tertia conclusio: simplicissima essentia divina est adequate idem cum qualibet perfectione sibi simpliciter attributa.
Corollarium primum: sicut in Deo non sunt alique perfectiones attributales inter se distincte aliqualiter ex natura rei, sic nec plures tales quorum hec non est illa.
Secundum: nulla distinctio in divinis preter relativam vel habentem aliquod extremum relativum potest stare cum[7] summa Dei simplicitate.
Tertium: cum summa Dei simplicitate non potest stare aliqua distinctio perfectionum attributalium inter se vel ad essentiam divinam.
Utrum reprobatus dampnabiliter possit agere meritorie finaliter.
Conclusio prima: reprobatio Dei eterna nullam necessitatem peccandi vel[8] penam pro peccato subeundi imponit presentibus vel futuris malis.
Corollarium primum: sicut predestinatio divina non est necessitas antecedens ad salutem electorum, ita nec reprobatio est necessitas antecedens ad reprobationem dampnatorum.
Secundum: nullus viator reprobatus est ad culpam irremissibilem simpliciter et ad penam consequentem interminabilem necessitatus.
Conclusio secunda: reprobatus a Deo eternaliter potest agere meritorie finaliter.
Corollarium primum: eterna Dei reprobatio dependet in esse vel quo ad effectum reprobationis aliqualiter a creato libero arbitrio.
Secundum: reprobatus potest fieri dampnatus.
Conclusio tertia: revelatio divina viatori de sua reprobatione facta certitudinaliter non necessitat ipsum ad non posse agere meritorie finaliter.
Corollarium primum: non includit repugnatiam viatorem existentem in caritate certificatum esse de sua futura dampnatione.
Secundum: licet Christus non potuerit mentiri nec aliquem decipere, tamen aliqua predixit esse que pro tunc poterant non evenire.
Patet responsio ad questionem.
Utrum sit tantum unus Deus.
Conclusio prima: licet Deum esse sit necessarium simpliciter, tamen ipsum esse nobis non est per se notum efficaciter.
Corollarium: non omnia principia scientiarum sunt per se nota.
Secundum: non omnis propositio in primo modo dicendi per se est per se nota.
Secunda conclusio: licet de facto sit quedam entitas immensa perfectionaliter, ipsam tamen ubique esse per presentiam naturali ratione non est convincibile evidenter.
Corollarium primum: Avicenna non conclusit evidenter datorem formarum cuilibet rei esse presentem per essentiam.
Secundum: Plato peccavit ponendo ydeas per hoc quod oportet cuiuslibet effectus productionem attingere agens eque nobile vel nobilius per ipsius presentiam.
Tertia conclusio licet tantum unum Deum esse sit firmiter credibile, tamen plures esse deos ut apparet est a contradictione defensabile.
Corollarium primum: processus Aristotelis 12 Metaphysice probando tantum unum esse principem non est demonstrativus.
Secundum: questio ut proponitur est vera exponendo tantum gratia pluralitatis.
Magister Rucherus
Utrum divina essentia realiter distinguatur a persona.
Conclusio prima: essentia divina distinguitur formaliter a persona.
Corollarium primum: in nulla divina persona est formalitas distincta ab essentia.
Secundum: non sequitur: ‘essentia divina et Pater distinguntur formaliter, igitur non sunt idem realiter.’
Tertium: non sequitur: ‘essentia divina et Pater distinguntur formaliter, igitur inter se formaliter non sunt idem.’
Conclusio secunda: essentiam divinam distingui a persona formaliter non repugnat summe simplicitati Dei aliqualiter [f. 24v]