facti vel prioris agentis presupponat qualis est Deus ex prima parte.
Secundum. Sicut probabiliter est sustinabile[1] Deum non omnem effectum quem producit creare et formam substantialem se solo posse de potentia materie educere, sic nec est evidenter convincibile ipsum[2] intellectum humanam creare vel formam asini non creare. Corrolarium habet tres partes, scilicet prima probatur, quia, si Deus omnem effectum quem producit crearet, tunc non diversimode[3] produceretur anima nostra et asini substantialis forma, quod est absurdum. Et aliter probo istam partem et secundam eiusdem corrolarii insimul, que dicit quod Deus se solo potest formam de potentia materie educere, sic: Deus precise potest supplere[4] vices secundarum causarum educentium formas et permittere materie secunde forme producende causalitatem in suo ordine, ita quod non suppleat[5] vicem materie et[6] solum maiorum agentium, et sic fieret cum ipse permitteret materie secunde forme educende causalitatem in suo ordine, igitur Deus[7] se solo potest[8] educere nulla causa secunda coagente. Tenet consequentia ex quid nominis ‚educere’, quia eductio fit cum est[9] innixus super materiam in suo ordine concausante[10][11] . Assumptum patet[12][13] quia, cum agentia et materia habeant causalitates distinctas, non oportet aliquid repugnare.
Tertium. Sicut nulla res creata potest causare et a Deo in causando non dependere, sic nec aliqua creatura proprie potest causare. Prima <pars> patet ex prima parte conclusionis, secunda patet ex prima intellecto quid nominis ‚creare’.
Secunda conclusio: nulli creature est communicata potentia creandi executiva de lege communi, et tamen quodlibet productum vel producibile de potentia absoluta potest creare capiendo ‚creare’ secundo modo.
In prima parte conclusionis concordant communiter doctores. Unde Augustinus 9 Super Genesim capitulo 3 de magnis et 21[14] de parvis[15]: angeli nullam omnino possunt creare naturam, et sicut est de angelis, erit consimiliter de creaturis. In eodem concordat Damascenus libro 2, capitulo 3, „qui dicunt angelos esse creatores alicuius creature sunt omnes filii patris sui dyaboli”. Hoc idem Hugo etc[16].
Secundam partem probo, quia creaturam taliter posse creare non ponit eam extra limites, igitur etc. Antecedens probatur[17], quia si[18] sic, maxime ratione modi producendi. Sed hoc non, igitur etc.[19]. Consequentia nota et maior communiter ponitur ab adversariis. Sed minor probatur, quia modus producendi non excludit dependentiam a prima causa in tali actione, sed solum excludit immixtionem super causam secundam, cuius vicem implere potest causa prima, non ut sit materia, sed ut sua vi sustinet actionem agentis ne materie oporteat inniti. Etiam alio modo potest fieri idem, quod scilicet agens particulare per se suppleat[20] vicem materie etc. Et pro[21] illa questione tota est Magister, libro 4, distinctione 5, sicut allegatus est pro parte affirmativa questionis[22]. Corrolarium primum: sicut cuilibet agenti est accidentale agendo subiecto inniti, sic nec est de ratione potentie active create transsubstantiare alterum inquantum alterum in omni sua actione. Secundum: sicut quelibet res absolute potest creare sive aliquid de nichilo esse efficere, sic[23] quelibet creatura de potentia absoluta potest effectum producere transsubstantiative. Prima pars patet ex dictis. Et secunda probatur[24], quia facilius est transsubstantiare quam creare, cum facilius sit aliquid ex aliquo facere quam ex nichilo efficere.
Tertium. Quamvis quelibet res de facto ex suis viribus habeat potentiam creandi et non ex superaddito accidente angelum[25] tamen aut aliam creaturam rationalem per intellectum et voluntatem non repugnat creare. Prima <pars> probatur, quia, si Deus cum creatura nec specialius concurreret aut eam illimitaret, ipsa posset creare - ex dictis - et istam potentiam creandi non oporteret ponere rem superadditam, igitur, cum ipsa nec sit eadem, ipsa habet eamdem potentiam, licet illius potentie non habeat executionem. Ex isto patet secunda pars quam ponit Doctor Subtilis super 4 Sententiarum. Secunda pars tertii corrolarii secunde conclusionis sic probatur in exemplari. Ex illo patet pars[26] quam sic intelligo quod substantia, vel alia res creet, non requiritur quod ipsa creet per unum accidens sibi superadditum. Illam tenet Doctor Subtilis super 4 Sententiarum et probat eam sic: si angelus creat angelum, vel actus accidentalis prerequiritur in creante tamquam actus productivus sicut calefactio respectu[27] caloris[28] in ligno geniti, aut tamquam formale principium productivum termini, sicut calor in igne respectu caloris ligni. Non primo modo, quia actus termini productivus alicuius et actus formalis sunt producti in eodem, igitur ad producendum aliquid extra non requiritur actus immaterialis agenti tamquam actus productivus. Nec secundo modo, quia actus accidentalis non potest esse formale principium producendi substantiam, cum sit ignobilius, 7 Metaphysice. Nichil autem est formale principium producendi aliquid* perfectius seipso[29]. Tertia pars patet, quia nihil obstat angelum libere accidentaliter concurrere ad creationem alicuius substantie, sicut mediante volitione concurrit ad motum localem, vel sicut anima nostra movet manum accidentaliter libere.
Tertia conclusio. Deus non est productivus ad extra alicuius rei sibi equalis, et tamen ipse est creativus infiniti infinitate[30] molis vel alterius rationis. Prima <pars> probatur, quia, si ad extra produceret equalem, vel igitur naturaliter, vel libere. Si naturaliter, tunc infinitos produceret equaliter, et sicut de facto essent infiniti, immo tunc producti producerent alios. Consequens absurdum[31]. Si libere, tunc, cum posset velle infinitos, infinitos produceret, ymmo tunc productum posset corrumpere, et quia productus esset sibi equalis potentie[32], ipse econtra Domini nunc existente corrumperet, que sunt impossibilia. Secunda pars[33] conclusionis probatur, quia ista est possibilis ‚Deus creat infinitos lapides[34] pedales non communicantes, igitur. Antecedens probatur: volo quod Deus creet in prima medietate proportionali hore lapidem pedalem, et in secunda, et in tertia’. Tunc arguo sic: Deus sic secundum ordinem potest efficaciter velle creare lapides pedales in tot partibus proportionalibus istius hore in quot potest creare. Pono igitur quod velit sic creare vel quod ipse temptet quantum possit vel in quot possit, aut ergo producit infinitos vel finitos solum. Si primum, habeo propositum. Si secundum, hoc est impossibile, quia tunc solum in istis partibus finitis posset creare, et non in aliis[35], quod est impossibile, cum in qualibet possit. Assumptum quod possit velle sic creare non videtur aliquam repugnantiam includere nec ex parte[36] agentis, nec ex parte facti. Ex quo sequitur tertia pars conclusionis, scilicet quod potest facere infinitum in magnitudine intensiva et graduali et in magnitudine perfectiva essentiali[37], quia non est maior repugnantia sive ratio hic quam ibi.
Corrolarium primum. Etsi Deus equalem sibi in perfectione essentiali posset ad extra[38] producere, productum tamen secum non esset eiusdem essentialis speciei specialissime. Probatur: productum sic ad extra[39] non esset Deus, cum a Deo dependeret, igitur etc.
Secundum: sicut quelibet creatura est creativa equalis et cuiuslibet speciei inferioris, sic aliqua absolute potest producere rem
[1] sustinabile] sic B
[2] ipsum] sup. lin. B
[3] diversimode] quia si sic, tunc non diversimode com. in sinistra marg., diversimode com. in dextera marg. B
[4] supplere] scr. sed del. et add. in marg. B, precise add. in marg sed con. B
[5] et – suppleat] in marg. B (dar ita quod non suppleat se repetă și in text, cum notez asta?)
[6] et] sed a.c. B
[7] Deus] potest add. sed del. B
[8] potest] sup. lin. B
[9] est] innixus add. sed del. B
[10] ordine concausante] ordinem concausantem con. B
[11] nulla – concausante] in marg. B
[12] patet] assumptum patet agentia et materia habent etc. add. in marg. sin. B
[13] patet] Assumptum patet, quia agentia et materia habent causalitates distinctas, igitur Deus potest supplere causalitatem agentium non supplendo causalitatem materie, nec obstat quod Deus formam quamlibet et effectum se solo potest efficere sine causis secundis, quia in casu posito Deus sic agendo modo generali supplendo scilicet solum (solum] s add. con. B) effectum numquam posset producere nisi materia in suo ordine concausaret. Cum quo stat quod specialiter vel specialius concurrendo quam positum est vel supplendo vicem materie ipse faceret sine materia. Idem probat Adam sic: Deus potest facere quod, sicut materia concausante se habet in productione effectus ab agente naturali, ita etiam se habeat in productione effectus quem ipse agit immediate. Ex istis patet tertia pars, quia cum Deus animam nostram intellectivam possit educere et asini substantialem formam successive creare non est evidens quod sic vel sic fiat. Tertium corrolarium in marg. supra B
[14] 21] 22 a.c. B
[15] capto – parvis] in marg. B
[16] angeli – Hugo etc.] in marg. sin. B
[17] probatur] iter. B
[18] si] sup. lin. B
[19] igitur etc.] sup. lin. B
[20] suppleat] suppleant a.c. B
[21] pro] p.c. B
[22] antecedens – questionis] in marg. infra B
[23] sic] sicut a.c. B
[24] probatur] assumptum patet, quia facilius est transsubstantiare quam creare etc. Assumptum patet, quia in transsubstantione presupponitur terminus positivus modo facilius videtur ex termino positive aliquid efficere quam ex nihilo add. in marg. dex. B
[25] angelum] iter. sup. lin. B
[26] pars] conclusionis add. sed del. B
[27] respectu] calo add. sed del. B
[28] caloris] in ligno add. sed del. B
[29] secunda – seipso] in marg infra B, se ipso] tertia pars patet etc. add. in marg. infra B
[30] infinitate] sup. lin. p. c. B
[31] et – absurdum] in marg. B, et tunc ille productus etiam alios add. sed del. B, quod absurdum add. sed con. B
[32] potentie] sup. lin. B
[33] pars] probatur add. sed del. B
[34] lapidem] p.c. B
[35] et – aliis] sup. lin. B
[36] ex parte] iter. a. c. B
[37] essentiali] sup. lin. B
[38] extra] sup. lin. B
[39] sic ad extra] in marg. B