F. 72v
fecit aliquem actum bonum et iam multos etc.
Utrum[1] aliquis possit mereri per sola exteriora opera sine hoc quod ipsius[2] apptus per aliquem actum afficitur vel informeretur subiective. Et videtur quod sic, quia staret aliquem ad extra agere actus moraliter bonos per solum iudicium peccatum intellectus et apprehensionem sensitivam sine hoc quod produceretur volitio que esset subiective in appetitu. Et si hoc conceditur, tunc videtur quod Deus dicatur melior ex operibus ad extra iustis, licet etiam nullum actum ad intra produxerit subiective[3] in appetitu.
Dubitatio[4]: supposito quod duo haberent equales gratias puta fidem, spem et caritatem et uni Deus infuderit sine multis operibus et dispositionibus illius hominis. Alter autem multum disposuerit se et multum laboraverit per gratia, quis illorum est melior et comendator. Verbi gratia, Deus dedit beate Marie et Iohanne Baptiste multa dona gratuita sine ipsorum dispositionibus. Sed unus alter homo pauca habet nisi que Deus sibi infudit propter opera, quis ergo comendator. Videtur quod secundus, quia ille fecit quidquid debuit et potuit et ergo si Deus modicum de gratia sibi tribuit illud non est ex culpa sua, quia in eo non est etc.
Nota de auctoritate Ecclesie. Nota quod Magister Henricus de Hasia dicit quod ecclesia est maioris auctoritatis quam Scriptura Sacra eo quod regitur a Spiritu Sancto. Et propter hoc dicit Augustinus „ego Evangelio non crederem nisi auctoritas ecclesie ad hoc me moveret”. Et ergo dicit quod multa credimus auctoritate Ecclesie que directe ex Scriptura Sacra non possunt trahi, ut credimus purgatorium, credimus Christum ad inferos descendisse, Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere ex determinationibus Ecclesie, que alias evidenter ex Scriptura Sacra non possunt deduci. Et ex dicto Augustini videtur quod Evangelium et Scriptura Sacra sit autentica ex auctoritate ecclesie que eam tenet et approbat, licet alias etiam esset auctentica.
Utrum suffragia vivorum prosint universaliter animabus mortuorum.
Quod omnibus proficiant probatur, quia ad Mach. scribitur: sancta et salubris est cogitatio etc. et dicit ‘universaliter’ etc. Dicitur quod textus specificat cum dicit hiis qui cum pietate dormirent. Sed ad hoc contra, quia licet Iudas Machabeus hoc diceret, tamen nullibi legitur quod ipsi orarent pro mortis, licet essent boni homines et in caritate in Veteri Lege, quare igitur Ecclesia solet orare etiam ipsi solum planxerunt, sed non legitur quod pro eis facerent opera pietatis. Dicitur quod ipsi defecerunt a perfecta et completa religione, et hoc observat modo perfecta religio.
Item, dicitur quod omnia eorum sacrificia servabant unum verum sacrificium, scilicet Christum oblatum in cruce, quo sacrificio vere laxantur et culpe et pene.
Item[5], quod in Inferno sit redemptio. Probatur, quia oratur quod[6] detur eis requies et non est dubium, quia anime in Purgatorio habebunt, igitur pro aliis dicitur quod oratur pro illi in Purgatorio ut cito habeant vitam.
Item, oratur ne cadant in infernum et oratur ne absorbeat eos Infernus.
Magister Henricus de Hassia dicit quod forte intelligitur quod oratur ne ratio animarum absorbeatur propter misericordiam penam quod incipiat blasphemare[7] vel forte Deum non cognoscere et gratias agere, quod sic miserabiliter agit et egit cum eis. Item, oratur ne cadant in obscura. Si intelligitur Infernus per obscuris, frustra fit, quia utique anime purgande non intrant infernum. Si Purgatorium intelligitur, iterum frustra, quia iam ibi sint. Dicitur uno modo quod alique anime purgantur extra purgatorium ordinarium, ut in aere, igne vel aqua vel ollis vulcani[8], et ergo oratur ne ille intrent Purgatorium qui est locus obscurus. Alio modo dicitur quod statim post recessum anime a corpore ipsa non intrat Purgatorium, nec Infernum, sed in morula aliquali est iudicium et ergo staret si pro tunc fieret opus pietatis pro anima Petri que indigeret purgari quod numquam intraret purgatorium, nec purgaretur, si suffragium esset sufficiens, et sic per obscurum intretur Purgatorium. Sed quod anima habeat morulam ante introitum patet de Magistro Parisiense, qui prima die dixit ‘vocatus sum’, secunda ‘iudicatus’, tertia ‘condempnatus’.
Item petitur quare Ecclesia orat pro pueris baptizatis decendentibus in altera die vel ante annos discretionis. Si dicis quod fit[9] pro honore Ecclesie, sic etiam deberet fieri pro sanctis in celo canonizatis.
Henricus de Hassia probat quod pro martyre est orandum, quia stat bene quod pena martyrii, ut decollatio vel submersio non sufficiat ad delendum vel solvendum penam quam ille meruit forte valde multis peccatis, igitur intrat Purgatorium pro solutione ulteriori, et sic probatur, quia Ecclesie numquam est evidens quod qualiscumque martyr sit in celo.
Henricus de Hassia dicit quod[10] Ecclesia tenet quod baptismus fluminis delet in quolibet et culpam et omnem[11] penam et ergo dicit quod etiam baptismus sanguinis delet omnem penam et vocat omne martyrium verum etiam in Christiano baptismum sanguinis. Nota hic quod baptismus fluminis, scilicet sacramentalis, delet omnem culpam et omnem penam quas invenit in subiecto baptizato et omnia alia remedia ad faciendum eosdem effectus, scilicet ad deletionem culpe vel pene totalis vel partialis dicuntur consequenter baptisari eo quia consimile faciunt et sic penitentia potest dici baptismus non quidem sacramentalis, sed dicitur baptismalis flaminis, id est Spiritu Sancto, et sic alia opera pietatis delenda peccata vel penam totalem vel partialem dicuntur flaminis baptismi. Sic martyrium passum pro fide Christi a quocumque Christiano vel infideli dicitur baptismus non quidem sacramentalis, sed baptismus sanguinis, et delet omnem culpam et etiam totam penam secundum doctores, licet nulli alii baptisati preter sacramentalem hoc faciant.
Magister[12] Henricus de Oyta dicit de pueris quod oratur pro eis non ut salventur, sed ideo quia in tali oblatione eucharistie multum recommendatur[13] sacramentum nostrum, scilicet Christus, virtute cuius omnes salvamur. Et ergo ibi gratias agimus quod salvatus eo, scilicet quia Christus virtute passionis sue salvantur et salvat homines.
Magister Henricus de Hassia probat quod sepe Purgatorium evacuatur. Signat animam[14] que maximam penam patitur inter omnes animas, illa pena ad hoc est finita. Sit a, tunc supponit quod missa maxime est meritoria etiam in virtute operis operati. Supponitur etiam quod missa valet pro omnibus animabus in ratione operis operati, tunc per missam remittitur gradus ipsius a qui sit b, tunc arguitur sic. Quando tot misse sunt lecte quot gradus b sunt in a, tunc tota pena a est remissa, et per consequens in omnibus aliis animabus pene sunt remisse cum sint remissiores pena a per yppotesim et quia coctidie fiunt 10000es misse in ecclesia, igitur videtur quod etiam statim liberentur. Ymmo dubium est utrum plures misse fiant in die quam b sint in a, igitur dubium debet esse utrum coctidie purgatorium evacuatur et omnes misse sunt eiusdem efficacie ratione .
operis operati. Henricus de Hassia dicit [15][16]