[f. 26v] ibi Beatus Gregorius dicit: “Sepe vero hic et innocentes pereunt et recti funditus delentur, sic tamen quod ad eternam gloriam pereundo servantur. Si enim nullus innocens periret, Propheta non diceret: iustus periit, et non est qui recogitet. Si rectos Deus providendo non raperet, nequaquam de iusto sapientia dixisset: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. Si iustos animadversio nulla percuteret, Petrus minime dixisset: quoniam tempus est ut incipiat iudicium de domo Dei. Illi ergo veraciter recti sunt qui amore superne patrie ad cuncta presentis vite adversa preparantur”. Henricus de Hassia
Nota de habitudine illorum terminorum ‘velle’, ‘nolle’, etc.
Dubium bonum Henrici de Hassia[1]: dubium est de habitudine istorum terminorum ‘velle’, ‘nolle’, ‘non velle’, ‘non nolle’, ‘velle non esse’, ‘nolle esse’.
Ad quod respondendo dicenda sunt aliqua per ordinem. Primo, quod velle et non velle contradictorie opponuntur et quod ideo alterum istorum insit divine voluntati respectu cuiuslibet obiecti boni vel mali, complexi vel incomplexi, affirmati vel negati.
Secundo dicendum est quod velle et nolle habent modum oppositionis contrarie, quia iste propositiones possunt simul esse false ‘Deus vult A’ et ‘Deus nolt A’ posito quod A sit Socratem peccare. In nullo autem casu possunt simul esse vere, cum ad hoc sequeretur contradictoria simul stare. Sequitur enim ‘Deus nolt A esse, igitur non vult A esse’, quod stabit cum illa ‘Deus vult A esse’, si cum eadem stat hec ‘Deus nolt A esse’, quia cum quocumque stat antecedens cum eo stat consequens, igitur.
Tertio dicendum quod non velle esse est in plus quam velle non esse. Patet, quia ad secundum sequitur primum, et[2] non econverso, ut notum est, igitur.
Quarto[3] dicendum quod apud appetitum creatum reperiuntur duo actus specie distincti, unus acceptationis et prosecutionis respectu boni, et alter refutationis et revisionis respectu mali, quemadmodum apud intellectum respectu veri et falsi sunt actus contrarii, scilicet[4] assensus et dissensus. Horum actuum primus, quia generaliter vocatur ‘volitio’, secundus potest generaliter vocari ‘nolitio’. Et ita sumendo nolitionem positive non equivalent nolitio et non volitio, sed ad nolle sequitur non velle, et non econverso. Manifestum est ergo quod apud creatam voluntatem ad velle non esse A non sequitur nolle esse A, cum stet actum volitionis respectu eius quod est A non esse sub ratione boni presenti inesse voluntati create, et sibi non inesse actum nolitionis respectu eius quod est A esse representati sub ratione mali. Et quia apud divinam voluntatem illi actus separari non possunt respectu boni et mali, videtur necessario sequi ‘Deus vult A non esse, igitur nolt A esse’, et econverso ‘nolt A esse, igitur vult A non esse’. Henricus de Hassia.
Nota de visionibus
Notandum[5] est de triplici fantasmatum origine, quarum prima est per attentas sensationes exteriores post quas relinquuntur fortes impressiones ymaginum sensatorum in organo retentivo. Et puto quod ille ymagines sint alterius speciei quam species sensibilium quibus actuabantur sensus exteriores, quia species in organo fantastico reservate sunt de genere qualitatum permanentium, species vero immediate a sensibus producte sunt de genere succesivorum, ut motus, vel saltem de genere illorum de quibus nichil remanet destructo vel remoto producente vel active conservante. An vero quando et quotiens actuatur sensus exterior actuetur sensus interior per speciem eiusdem rationis, dubium habet quod hic non discuto[6], sed philosophis relinquo, qui probabiliter possunt tenere quod ex actuatione exterioris sensus resultat species de genere succesivorum alterius rationis qua actuatur sensus communis, ex cuius actuatione producitur tertia species permanentis nature que sola interius remanet omni sensatione exteriori et interiori cessante, qualiter non est de specie secunda, sed ad cessationem sensationis exterioris evanescit, sicut species prima ab obiecto procedens desinit ipso destructo vel remoto.
Secundo, oriuntur fantasmata ex fantasmatibus per modum elicitionis vel cuiusdam discursionis aut fictionis sive compositionis et ad originem fantasmatum secundum hunc modum faciunt multum passiones, dum aliquis illis detinetur dicente domino Alberto in De sompno et vigilia quod facilitas deceptionis in sensibus, tam in dormiendo quam in vigilando est ex passionis vehementia in qua existimus et quia diversi homines et animalia sunt in diversis passionibus, ideo diversi diversas habent causas sue deceptionis in hiis que apparent in sensu, sicut trepidus decipitur in timore existens et amans decipitur in amore vehementi existens, in tantum ut etiam propter modicam similitudinem videatur timenti quod videat hostes et amanti dilectum. Eodem est etiam in ira et in omnibus concupiscentiis et passionibus quod facile videlicet decipiuntur omnes existentes detenti ab eis. Passio enim – inquit – trahit de facili apparentem formam ad id quod quis timet vel desiderat unusquisque ergo secundum passiones quibus detinetur confingit fantasmata, ut luxuriosus de venereis, famelicus de ferculis, timidus de inimicis et hoc modo de ceteris. Ex malis ergo[7] passionibus mala surgunt fantasmata et ex bonis bona.
Tertio oriuntur fantasmata ex immissionibus spirituum bonorum et malorum, quantum Deus secundum merita et demerita vel alias causas permittit, differenter[8] tamen. Secundo notandum quod fantasmatum quedam sunt simplicia et quedam composita. Simplicia ut species lucis, coloris etc. de compositis ex partibus diversarum rationum est facies totalis faciei humane vel totalis hominis aut leonis, aut bovis[9], quod constat esse aggregatum ex fantasmatibus vel speciebus diversarum rationum cum in obiecto totali sint partes diversimode figurate et colorate, ut pili, oculi, os, nasus etc. quando horum fantasmatum compositorum partes eutrogenie ad intra se habent proportionaliter partibus obiectorum ad extra, tunc, quando sensus interior in sompno vel vigilia a talibus immutatur, apparent res ordinate sub dispositionibus et figuris suis. Quando vero ordo partium [f. 27r]