[58v] propter maiora frequenter est abstinendum pro tempore.
Ad secundam, de concupiscentia que in membris apparet, dicendum quod illa inclusiva pena peccati est. Unde ratio potest ea bene uti et male, et si quid turpitudinis est bona matrimonii, illud excusant.
Ad tertiam, de interruptione actus rationis que fit in concubitu, respondeo quod actum rationis impediri pro tempore propter maius bonum non est peccatum, sed magis virtuosum. Unde sicut homo virtuose potest se ponere ad dormiendum, sic nec est peccatum propter bona matrimonii actum rationis intermittere.
Ad quartam, quando arguitur ‘dimittere illud quod est meritorium non est laudabile’ etc., dicendum est quod, licet homini dimittere unum opus meritorium maius ad quod non tenetur et exercere aliud, etiam si illud non tenetur, sed licet michi dimittere orationem propter studium quando ad neutrum teneor, et licet non sit michi meritorium dimittere, melius est tamen meritorium exercere minus.
Ad quintam, quod Canon loquitur de presentia Spiritus Sancti in actu miraculi, sicut est prophetare vel mortuos suscitare, sicut potest haberi per Glossam[1].
Henrici de Hassia[2] <Argumenta de voluntate libera>
Argumenta[3] ad probandum quod non stat voluntatem divinam habere se nec volitive neque[4] nolitive, sed tantum non-volitive respectu cuiuscumque rei existentis future vel possibilis non future. Primum, quia, si est possibile, habeat ergo iam Deus[5] solum non velle respectu A, quod est, tunc quia Deus potest habere velle respectu ipsius A, ponatur ergo quod in B instanti incipiat habere velle efficax respectu esse A, tunc sequitur ‘Deus nunc vult efficaciter A esse, et ante non voluit ipsum esse, igitur facta est mutatio’ que non potest salvari[6] in creatura cum A in B instanti habeat se omnino similiter sicut ante.
Simili modo argui potest de futuro et possibili non futuro. Certum est quod respectu eius quod est Antichristum esse futurum in B instanti Deus potest velle efficax. Si ergo nunc se habet indifferenter respectu eiusdem poterit esse sine mutatione ex parte voliti quod Deus illud efficaciter velit postquam non voluit efficaciter etc. Similiter de possibili etc.
Secundo sit quod voluntas creata producat A actum Deo non efficaciter volente neque nolente, et postea[7] producat[8] eundem Deo efficaciter volente ut voluntas ipsum producat, tunc, quia voluntas divina habet se omnino similiter prius et posterius* ad voluntatem creatam, igitur, si nunc efficaciter vult quod producat A actum, pari ratione et prius voluit. Si dicitur quod in dicto casu est aliter prius et posterius* eo quod posterius voluntas divina coproducit voluntati create A actum, qualiter non prius. Contra: non sequitur ‘Deus vult efficaciter quod voluntas producat A actum in B instanti, igitur ipse vult actum illum tunc esse’, nam pro instanti pro quo voluntas obmittendo A actum peccat, Deus vult efficaciter quod voluntas illum producat, quia pro tunc precipit ei quod illum producat et obligat eam ad producendum illum pro illo instanti, et tamen simul cum hoc vult actum illum non esse pro illo instanti, effigia igitur divine voluntatis potest terminari ad obligationem vel determinationem voluntatis respectu actus dati sine hoc quod terminetur[9] ad esse actus illius ita quod in proposito obligatio sit effectus effigie divine voluntatis, et non actus ille.
Tertio: si stat etc., tunc staret, ut videtur voluntatem aliquem actum producere et Deum non producere eundem, quod est contra communem scolam. Et patet consequentia, cum secunda causa non videatur aliter dependere a prima in agendo nisi per hoc quod causa prima vult effectum secunde cause esse et secundam causam illum producere. Postea conceditur multipliciter quod bene sequitur ‘voluntas agit taliter vel libere taliter se habet, igitur Deus efficaciter vult quod taliter se habeat vel agat’, et hoc de omni aliqualiter agere vel se habere positivo, licet non de omni privativo, quia respectu eius quod est voluntatem peccare commissive vel obmissive Deus secundum doctores communiter nec habet velle nec nolle efficax. Quia, si haberet respectu illius velle efficax, tunc Deus efficaciter vellet quod voluntas peccet, et per consequens ita proprie omne malum culpe esset effectus Dei, sicut quecumque creatura positiva. Si vero Deus efficaciter nollet voluntatem peccare prout efficacia terminatur ad peccatum, tunc voluntas non peccaret, cum sit de ratione voluntatis efficacis quod ipsa posita ponatur effectus ad quem tendit imperium voluntatis, et sic relinquitur quod respectu illorum effectuum, vel potius defectuum in quos creatura potest, et non Deus, ipse habere potest nec velle nec nolle efficax.
Sequitur quod quicquid aut qualitercumque non est aut non fit bonum est non esse aut non fieri. Patet, quia omne tale est obiectum divine voluntatis, licet non omne tale sit eius effectus quod dicitur propter impossibilia.
Secundo sequitur quod non qualitercumque est vel fit bonum est esse vel fieri, quia non quodlibet tale est[10] a Deo volibile.
Nota quod apud Deum potest fieri transitus de nolle efficaci ad medium inter nolle et velle, licet impossibile sit transitum fieri apud Deum de velle efficaci ad medium inter velle et nolle.
Secundum patet ex immutabilitate divine voluntatis. Primum probatur, quia Deus peccatum quo Socrates peccaturus est in B instanti pro nunc vult non esse. Et cum habuerit esse[11] in B, nec vult ipsum esse efficaciter neque nult. Iterum peccatum in quo Socrates stat per tempus Deus iam neque nult[12] neque vult, sed postea, quando illud remisit, illud nult esse.
Contra predicta de medio inter efficax velle et nolle divinum arguitur sic: sicut se habet divinus intellectus respectu veri et falsi, ita divina voluntas respectu boni et mali. Cum ergo divinus intellectus omni vero assentiat et omni falso dissentiat, et non potest ibi cadere medium, consequens est quod et[13] divina voluntas sine medio velit omne bonum et nolit omne malum, sicut enim Deo constat clare de omni vero, de presenti, preterito, futuro et possibili, quod est verum et de omni falso quod est falsum, ita ei constat evidentissime omnis ratio boni presentis, preteriti, futuri et possibilis, quare ergo divina voluntas esset minus actuata volitive respectu omnis boni et nolitive respectu omnis mali quam divinus intellectus est actuatus semper assensive respectu cuiuslibet veri et dissensive respectu cuiuscumque falsi, et generaliter loquendo est eque impossibile esse medium inter bonum et malum, sicut inter verum et falsum[14]
Respondetur quod divina[15] voluntas est semper respectu omnis boni actuata volitive complacenter eo[16] quod omne bonum est divine menti conforme[17] et semper respectu omnis mali est actuata nolitive displicenter eo quod omne tale[18] malum est divine rationi difforme, ita quod secundum quemdam modum simplicis volentie et nolentie voluntas Dei semper est actuata respectu boni volitive et nolitive respectu mali[19], et sic secundum quemdam modum simplicis volentie vel nolentie est semper actuata etc. Cum hoc tamen stat[20] quod Deus respectu eius quod est malum fieri esse vel futurum esse non semper habeat se efficaciter nolitive, quia, si sic, tunc nullum malum esset, fieret[21], nec futurum esset, nec respectu huius potest[22] habere Deus se[23] efficaciter volitive[24] etc., et sic relinquitur apud Deum medium inter velle et nolle prout referuntur ad quedam obiecta complexe significata, non autem sic prout referuntur incomplexe ad rationem boni et mali, vel etiam complexe, et hoc in genere volibilium a Deo, ymmo etiam non ab eo volibilium saltem quoad complexa[25].