F.116v-s2v
Anonymus
(Edidit Ioana CuruČ›)

Nota de peccato


[f. 116bv] Propositio[1] : quod licet peccatum dici possit a creatura futurum esse, tamen Deus eternaliter omne peccatum scivit futurum, quamvis aliter quam effectum positivum.

Prima[2] pars patet, quia creaturam peccare est eam deficere a recta lege cui obligatur se conformare. Hoc autem soli creature competere potest et nequaquam creatori, quia nec ipse a lege recte rationis deficere potest, nec facere ut[3] aliquis alius ab illa deficiat, igitur.

Item, si aliquis effectus positivus vel privativus potest poni in esse ab aliqua causa, et a nulla causa non sui generis potest in esse poni, potest satis congrue dici quod proprie solum ab illa causa possit[4] esse futurus. Nunc autem ita est quod conditio divine perfectionis, bonitatis et dignitatis pati non potest, ut Deus directe velit et faciat creaturam deficere a rectitudine ad quam ipse eam obligat. Nam si sic, irrationaliter creaturam pro peccatis puniret, que Deus ipsam facere vellet aut ad que directe sive per se creaturam impelleret. Nequaquam ergo Deus est peccatorum auctor quorum ipse est ultor, ut ait beatus Augustinus.

Quam absurdum sit contrarium potest in simili perpendi, ut si rex aliquis poneret legem aliquam subditis suis omnes obligans ad eam indispensabiliter et post aliquem illorum vellet et faceret legem illam transgredi puniturus ipsum pro transgressione. Quid diceretur nisi quod rex ille irrationabilissime ageret. Item sic: Deus iubet Socratem servare A legem[5] , igitur obligat ipsum ad conformiter[6] agendum eidem. Si ergo Deus per se et directe vult[7] Socratem peccare contra A legem, igitur vult vel iubet ut difformet se illi legi, igitur obligat Socratem simul ad conformiter agendum A legi, et ad difformiter agendum quod est obligare ad impossibile. Hoc vero de Deo dicere est blasphemiare. Adhuc tamen non[8] obstantibus hiis huius clare catholice veritatis contrarium est etiam unus de erroribus Bratfordin et aliorum quorumdam circa conditiones summe divinitatis non[9] recte sentientium[10] .

Secundum[11] pars patet, quia omnem actum quem creatura tenetur non producere et producet Deus eternaliter voluit produci, et omnem actum quem tenetur producere, et non producet Deus eternaliter voluit non produci, igitur eternaliter scivit omne peccatum esse futurum, quia omnem obligationem creature pro dato tempore[12] ad taliter agendum aut non agendum Deus eternaliter futuram esse voluit. Cum ergo bona consequentia sit A creatura obligabitur pro B tempore ad faciendum C actum, et illum non faciet pro eodem, igitur A peccabit et Deus sciverit eternaliter antecedens, et consequentiam necesse est quod sciverit et consequens. Non ergo sequitur creatura que est per se quodadmodo causa peccati incepit noviter esse, ideo peccatum incepit noviter esse futurum, quia quam eternaliter creatura erat futura tam eternaliter a rectitudine ad quam Deus eam voluit eternaliter obligari erat defactura, igitur.

Tertia[13] pars patet, quia Deus scit omne futurum positivum esse futurum per hoc quod clare scit se velle omne tale quandoque esse seu velle facere. Cum ergo, ut dictum est, non velit nec eternaliter voluerit creaturam peccare aut peccaturum esse. Patet propositum videlicet quod non similiter scit peccatum esse futurum et effectum positivum.

Diceret aliquis: si omne peccatum eternaliter fuit futurum quomodo potest stare quod peccatum a creatura que ex tempore cepit habeat esse futurum, quia cum eternaliter non fuerit ab ea esse non poterat, aliqualiter esse.

Respondeo quod ex hoc quod Deus eternaliter erat facturus creaturam que a se defactura erat a rectitudine ad quam voluit ipsam obligatam esse, propter quod futuritio peccati, sicut et esse eius creature tribuenda est directe et non creatori, igitur. Henricus de Hassia.