[145r] Extraheris[2], ascende in celum, descende in abyssum. Non recedes a me, sequar te quocumque ieris. Et vim faciebant, sic multotiens faciunt aliqui agentibus premiam, cogunt eos infringere ieiunia et omittere orationes et huiusmodi, qui querebant animam meam non sibi, sed dyabolo. Sibi enim querunt temporale emolimentum, sed dyabolo venantur animam. Canes enim venatici sunt ipsius dyaboli et quando ceperunt bestiam, dyabolus dat eis pellem, id est, exteriora; interiora autem sibi retinet.
Corrupte[3] sunt a facie insipientie mee, id est, propter insipientiam meam, id est, propter insipientiam meam, scilicet quia non sentiebam amaritudinem peccati et dolorem vulnerum meorum, quia si sapiens fuissem et saporassem amaritudinem peccatorum, non ita dimisissem[4] vulnera putrefieri, sed medico ostendissem et medicinam recepissem. Ambrosius: Periculosissime egrotat qui se egrotare ignorat. Is. 5: Populus meus captivus ductus est quia non habuit scientiam. Bar. 3: Quoniam non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam. Deut. 32[5]: Gens absque consilio et sine prudentia utinam intelligerent, saperent et ac novissima providerent[6]. Saperent amaritudinem peccatorum, intelligerent vanitatem presentium rerum, novissima providerent scilicet penam eternam.
Gregorius supra Gen. 19: Cum bona que vident accusare, nequeunt mala que non vident ad accusationem trahunt. Ezech. 3: Linguam meam adherere faciam palato meo et ero mutus tanquam mutus Hier[7]. Si ad patriam tendimus, cantus syrenarum non audiamus. Syrene sunt adulatores.
In meditatione mea exardescit ignis, Ps. 38, quasi dicens et si non possum dilectionem cordis producere ad effectum, intus tamen servabo affectum et bene non ardebit, sed exardescit quod est inchoatum, quia caritas sicut nunquam excidit, ita non[8] veterescit, sed semper iuvenescit. Ioh. 13. Mandatum novum do vobis, ut dicit ibidem Rom 13: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Ibi dicit Glossa quod caritas cum redditur non ammittitur, sed reddendo multiplicatur. Et dolor meus renovatus est de peccatis preteritis, sed coctidie innovatur pro incolatu huius miserie. Ps: Heu michi quia incolatus meus prolongatus est, renovatur autem pro dilatione patrie. Rom. 6: Infelix ego homo quis liberabit de corpore mortis huius?, ut scilicet anima libere possit evolare ad celum. Concaluit[9] cor meum, id est, simul caluit quasi nulla pars frigida vel tepida remansit[10]. Apoc. 3. Utinam calidus esses aut frigidus, sed quia tepidus es, incipam te evomere ex ore meo. Sed non pretermitendum est quod dicit: intra me. Multi enim sunt qui non habent cor intra se, sed extra ad mundana et temporalia quecumque. Ps. Cor meum dereliquit me, et hiis flat frigidus ventus aquilo, nec possunt calefieri, et inde est quod refrigescit caritas multorum. Sed boni qui omnia exteriora contempnunt et obliviscunt, cor habent intra se, et ideo calefiunt. Ier. 20: Factus est in corde meo quasi ignis estuans, claususque in ossibus[11] meis. Trene 1: De excelso misit ignem in ossibus meis. Hec est bona gutta inossata vel arthetica. Talis enim dicitur incurabilis. Sic est de amore Dei, quando sic cordi infigitur. Can. 8: Aque multe non potuerunt extingere. Et Can. 5: Amore langueo. Rom. 8: Quis nos separabit a caritate Christi? Boni autem religiosi qui semper meditantur de bonitate Dei hunc ignem mitterunt. Unde addit: Et in meditatione mea exardescit ignis, id est meditatio mea faciet eum exardescere inchoative, ita quod nunquam cessabit ardere. Lev. 6: Ignis in altari meo semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens lingna mane et vespere. Altare cor est, sacerdos religiosus vir, lingna Christi beneficia et sanctorum exempla vel sacerdos est Christus secundum ordinem Melchisedech, ligna sunt inspirationes.
Cor[12] meum dereliquit me, Ps. 39, quasi dicens non sine dominus cordis mei, sed dereliquit me. Unde Augustinus: Nichil corde fugacius. Ideo dicitur Eccl. 30: Contine et congrega cor tuum in sanctitate, contine ne effluat, et si effluere ceperit, congrega ne penitus dereliquit te. Cor enim iusti debet esse quasi bonus claustralis, et continere se in celo quod est claustrum anime. Phil. 3[13]: Conversatio nostra in celis est, et si cor nostrum dereliquit nos, insequamur illud et reducamus ad claustrum. Bene ostendit David quod cor suum dereliquerat eum, et erat quasi perditum, cum dixit 3 Reg. 7: Invenit servus tuus cor suum ut oraret te, nisi prius perditum fuisset non dixisset, invenit, vel contine, id est, continue te a malo tenere. Et congrega cor tuum, ne per noxias et vanas concupians dividatur, quia Oseas 10 dicitur: Divisum est cor eorum, nunc interibunt in sanctitate eius, id est, in confirmatione Dei vel cordis, collige te in constanti proposito ad bene operandum, non sicut piger qui vult et non vult. Prov. 12.
Exultabunt sancti in gloria, letabuntur in cubilibus suis, Ps., quia enim illam futuram eternam letitiam habere non possumus, ne interim deficiamus, dat Deus aliunde letitiam in cordibus nostris que est quasi quedam pregustatio future, de qua in Psalmo: Dedisti letitiam in corde meo[14].
Iustitia, id est penitentia per quam homo punit se, et iudicium, id est discretio, correctio sedis tue, id est tibi preparat sedem, et si quid indignum vel inmmundum inveniunt, corrigunt, ut eo corde Dominus regnet. Ignis, scilicet caritatis, ante ipsum precedet, id est faciet ei locum. De hoc igne Lc. 12: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Iustitia et iudicium cor se eius, scilicet cordis hominis in quo sedet Deus. Necesse est enim ut cum surgit in corde mala cogitatio vel prava concupiscentia, corrigatur, alioquin expellet Dominum* de illo loco. Et iudicium, ut scilicet dum tempus habemus iustitias nostras, iudicemus cum Dominus acceperit tempus iustitias iudicabit, scilicet illas que non fuerint hic a nobis iudicate et discusse. 1 Cor. 11: Si nosimetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Ignis ante ipsum precedet, id est ferventis desiderii ardor et amor proximi. Bernhardus: Oportet ut sancti desiderii ardor preveniat faciem eius ad omnem animam, ad quam est ipse venturus qui consumat rubeginem vitiorum. Hanc consumit desiderium Dei et amor proximi. Prov. 10: Universa delicta operit caritas. Iste ergo ignis ante ipsum precedit, quia ubi iste ignis accensus est, Dominus venit. Ioh. 14: Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.
Nubes et caligo inter eius. Per nubem que aquam portat et pluit significatur compunctio vel devotio. 3 Reg. 18: Ecce nubecula parva ascendebat de mari, id est de cordis amaritudine; per caliginem conturbatio animi pro suis peccatis. De hiis duobus: Laboravi in gemitu meo: ecce caligo; Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo: ecce nubes. Hec duo sunt in circuitu Domini quasi servantia eum in corde hominis, ne superveniat peccatum et expellat eum de loco suo. Quando vero aliquod nascitur in corde malum, statim amputari debet, ne crescens oculos Domini offendat.
Et non recessit retro cor nostrum. Ps. 43. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Ps. 63. Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt, et ego ad nichilum redactus sum et nescivi. Ps. 72. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo. Ps. 77.
Ignis iste perpetuus, qui nunquam deficiet in altari[15] meo[16]. Lev. 6, quia post istam vitam fervor caritatis in mentibus sanctorum acrescit. Glossa interlinearis[17].