F.126R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 126r] quod species non arguitur ex perfectione, sed ex modo habendi perfectionem vel ex modo essendi, ut si aliquid habet perfectionem a se est[1] alterius speciei quam aliud habens eandem et non a se, sed ab alio, sicut Filius a Patre. Filius ergo, licet sit eque perfectus sicut Pater essentialiter, alterius tamen speciei est, propter hoc quod habet ab alio. Sed diceres: habere ab alio arguit imperfectionem. Dicitur quod non, quia tunc Filius et Spiritus Sanctus non essent essentialiter perfecti[2] sicut Pater.

Item ex modo essendi, quia secundum unam opinionem homo et anima sua sunt eque perfecti, tamen differunt specifice ex modis essendi, quia anima existit indivisibiliter, homo divisibiliter.

Ad confirmationem dicitur quod differentia specifica non importat perfectionem essentialem, ymmo differentia specifica est accidentalis; si enim esset essentialis et importat perfectionem, haberetur contra corollarium.

Contra[3] tertium corollarium tertie conclusionis volo quod <si> Deus illimitet[4] materiam primam, sic quod ipsa possit creare accidentia, tunc sequitur quod ipsa simul produceret infinita in multitudine. Consequens falsum. Patet consequentia, quia quem poneret ordinem vel quare potius illud produceret quam illud, dicitur quod ad hoc esset ordo, quia ipsa produceret illud quod Deus vellet conservare et quia Deus vellet ex suo beneplacito unum conservare et aliud non, vel secundum alium modum Deus ad unum vellet concurrere productive et ad aliud non, tunc unum produceret et aliud non. Sed contra suppono quod materia posset producere Deo non concausante nisi conservative sicut[5] probabiliter tenes in prima conclusione et quod Deus materiam proprie nature dimittat et quod velit conservare quemquem materialiter possit producere, tunc producit infinita. Dicendum quod in tali casu ipsa produceret omne ab ea producibile, scilicet infinitas materias et infinitas[6] accidentales formas diversarum specierum.

Contra idem et contra materiam de infinito volo quod in prima medietate proportionali producatur accidens certe perfectionis et in secunda parte accidens duple perfectionis et in tertia triple et sic consequenter. Tunc sequitur quod in fine hore erit accidens infinite perfectionis. Consequens falsum, quia quodlibet est finite perfectionis, cum omnia terminentur ad substantias exclusive. Et patet consequentia, quasi de se. Dicitur primo quod casus est impossibilis, licet enim bene foret possibile quod[7] sic producerentur[8] infinita diversarum specierum quorum unum semper perfectius altero, tamen unum non potest esse continue in duplo perfectius alio, ymmo datur accidens ita perfectum quod nullum potest esse in duplo perfectius, ideo quia tunc attingeretur