F. 91r
est[1] purificare elementa ultimate et ad primam eorum simplicitatem ac ordinem regularem reducere sequetur consumationem iudicii, postquam quidem consumationem, sicut doctores ymaginantur totus ille ignis divina virtute descendet cum omnibus dampnatis hominibus et demonibus in Infernum perpetua ibidem mira varietate pro peccatorum diversitate ipsos cruciaturus.
Et potest fieri quod unus quisque crucietur igne consistente in materia rerum illarum, quibus ipse abutendo hic Infernum promeruit. Iuste enim quilibet punitur in eo quo peccavit, quod autem ille ignis quoad effectum purgationis elementorum, sequi debeat iudicium, et quoad alium effectum precedere. Videtur primo quia ad declarationem divine iustitie convenientius fiet, quod dampnati resurgentes videant in merore oculis corporalibus mundum hunc flammam pereuntem. In eius pulchritudine et dulcedine quasi eterna esset olim nimis delectati et gloriati mundi suavitatem et gloriam Deo pretulerunt.
Et quod ex alia parte elementi resurgentes letanter videant mundum istum cum omni ornatu eius perire, sicut hoc olim firmiter credentes mundum cum omnibus que in eo sunt contempnebant celestium bonorum stabilitate feliciter delectati.
Item, non videretur dignum nec decens quod corpora dampnandorum resurgerent de elementis iam ultimate purificatis, potius utique de elementorum corruptionibus resuscitanda. Et ita apparet quod purgationem plenam elementorum verisimilius est sequi[2] est sequi resurrectionem et iudicii consumationem quam precedere.
Iam[3] ergo de quarto igne dicturus. Hoc primo occurrit quod etiam ille ignis secundum aliquos solum methaphorice putatur accipiendus pro omni dolore vel pena sensus vehementi inquantum extenuat vel consumit punitum ac de bono naturali eius, adimit ipsum resolvens ac arefaciens, iuxta illud Luce 21: erunt signa in sole etc., et illud Proverbiorum 17: spiritus tristis exsiccat ossa. Quia ergo pena sensus vel dolor tales effectus et alios habent, si* sibi effectibus ignis, ideo solet et p* huiusmodi pena, similitudinarie ignis afflictivus dici[4]. Verum, quamvis ita aliqui sentire videantur, tamen ex doctorum dictis et Scripturis apparet quod preter ignem infernalem methaphorice sumptum sit in regione Inferni ignis realiter quomodocumque spirituum afflictivus, sicut in prioribus de hoc habitum est de isto igne quarto, sive accipiatur methaphorice sive ad litteram, superius dictum fuit[5], qui ignis non est eorum quos affligit Purgatorius[6] seu emendatorius, sed magis defedatorius. Et hoc ideo quia nemo dampnandorum[7] post exitum ab hac vita purgatur igne illo ab aliqua macula peccati, nec a quacumque infectione aut imperfectione vel deformitate, quam hic acquisivit et moriendo secum traxit. Unde, quia omnes tales quam cito post mortem iudicantur ad eternum supplicium incipiunt obstinari in malitia propter quod amplius nullis penis emendantur, nec purgantur ab aliquo malo, sed deinceps[8] furoribus, invidiis, blaphemiis, superbiis et ceteris viciis peiores redduntur.
Et si forte non omnes, tamen aliqui et precipue demones, saltem usque ad consumationem seculi semper peiorantur peccata addentes peccatis, et non ultra, ut una opinio sentit. Cui videtur quod, si aliqui dampnati peccarent in eternum, eorum pene sensus proportionaliter crescere deberent in infinitum, quod finitati humane nature repungnare putant, cum homo videatur solum capax finite intensionis penalis. Secundum aliam vero opinionem, licet dampnati in eternum peccaturi sint vel essent, tamen eorum pene sensus eternaliter non augebuntur, quemadmodum beati in eternum habebunt vel elicient actus iustos, et tamen ex hoc non augebitur in ipsis semper delectatio beatifica. Ratio huius est quia, sicut actus boni vel iusti solum pro determinato tempore et statu sunt meritorii, ita pro determinato statu et tempore actus recti desinunt esse meritorii, licet tamen adhuc remaneant in esse iusti, et ita stat quod dampnati in eternum peccatum[9] peccato addituri sint, et quod tamen eorum actus mali post iudicium finale omnibus consumatis desinant esse meritorii respectu penarum sensus. Quia[10] esse meritorium pene extrinsece vel distincte ab actu est accidentale actui malo, sicut et esse meritorium premii distincti a virtute est adventicium actui iusto respiciens solum ordinationem superioris voluntariam respectu certi status et temporis. Et ergo non sequitur dampnati in eternum novis actibus peccabunt, igitur semper in eis pena sensus crescet.
Dico notanter ‘pena sensus’ quia si eternaliter sic peccabunt, licet penam inflictam in ipsis ex hoc augeri non oporteat, tamen necesse est secundum hanc opinionem, quod pena contracta in eis semper augeatur, quia illa pena non est aliud quam ipsamet culpa inquantum vilificat et indignificat habentem.
Apparet ergo iam quare et quomodo ignis Inferni non purget quos affligit, nec ab eis malum aliquod tollet, sed potius ipsos novis peccatis occasionaliter peiores reddit, quod fuit ostendendum. Sed videtur quod ymmo aliquod malum in eis tollat, quia <tollat> obligationem ad penam temporalem hic pro peccato veniali[11] contractam, vel obligationem ad penam iniunctam pro mortali culpa hic dimissa. Videtur enim quod etiam in dampnatis tales obligationes solvantur post aliquam temporalem afflictionem ipsorum ab igne Inferni, et sic ignis ille videtur purgare a reatu ad penam, sicut ignis Purgatorii.
Item, preservat eos quos involuit et affligit a multis malis[12] et peccatis que ipsi a penis liberi perpetrarent, igitur non videtur eos saltem peiorare seu deteriores facere.
Ad primum potest dici quod sicut in dampnatis post exitum ab hac vita nulla culpa remittetur, ita nulla obligatio ad penam in ipsis tolletur, sed culpa cum pena in eternum continuabitur, et hoc vel reimputata culpa hic dimissa vel alio iudicio Dei iusto culpa non redeunte, que hic dimissa fuit. Verum est quod aliqui concedunt contingere posse in dictis casibus, ut dampnatus a principio sue dampnationis multo intensius puniretur quam postea aliquo tempore transacto pro quo penas temporales solvere habuit pro venialibus vel peccatis mortalibus, hic quoad culpam dimissis iniunctas. Sed esto quod sic adhuc ignis ille non solveret obligationes ad penas temporales inquantum ignis Inferni, sed inquantum ignis Purgatorii, qui forsan est realiter[13] eiusdem speciei cum igne Inferni. Vel si non dici potest quod ille obligationes non solvuntur ab igne Inferni, sed ab igne regionis purgatorie in qua etiam aliquas dampnatorum[13]