quod unus eorum, scilicet qui moritur, si viveret, actualiter peccaret, et sic propter culpam quam perpetraret si viveret, ipse reprobat, et forte hoc ex misericordia eius, quia sic minus punitur in originali quam si simul haberet actuale, tunc igitur mittit eum sic mori.
Moriatur homo in peccato mortali. Propono istam causalem: ‘quia ille moritur in peccato mortali, Deus reprobavit.’ Negatur causalis, sed conditionalis concederetur: ‘si ille etc.’
Sed probatur causalis, quia vel culpa est causa reprobationis, scilicet divini propositi, vel culpa est effectus reprobationis. Non causa, igitur effectus. Probatur etiam quod est effectus eius, quia iste manet in peccato quia Deus non dat gratiam, sicut si aliquis infirmus est in extrema necessitate et ego habeo panem quem nolo sibi ministrare, ego dicor causa mortis sue, et ipsum occidere sic etiam nauta est causa subversionis navis propter hoc quod navis salvari non potuit sine presentia et adiutorio naute.
Confirmatur, quia iste peccator non potest esse iustus nisi Deus det, igitur, si Deus non vult dare gratiam, ipse non potest iustificari et necessario manet iniustus.
Deum esse causam peccati intelligi potest dupliciter[2]: uno modo impulsive vel active, positive[3] et sic non est causa, quia non impellit nec inclinat ad peccatum. Alio modo intelligitur desertive vel permissive, et sic non est inconveniens Deum esse causam quia Deus non vult iuvare.
Nota: etiam dicta non sunt similia, quia nauta obligatur iuvare navem et dives obligatur iuvare pauperem. Deus vero nulli obligatur, et igitur dives dicitur occidere pauperem, non Deus peccatorem.
Si doleator faceret multa vasa vini ut caperent vinum, et post factionem vult aliqua numquam capere vinum, sed ea comburere, ille diceretur frustra facere talia. Ita ad propositum: si Deus facit multos homines et ordinat ad beatitudinem, et tamen vult alicui non dare beatitudinem, ipse frustra creat talem.
Item, Deus facit Socratem ad finem et ex se non potest attingere, et Deus statuit se eum non iuvare ad opera quibus attingat finem[4], igitur frustra fecit.
Dic[5] negando consequentiam, quia Deus facit hominem in alium finem, ut ad declarationem iustitie in inferno. De vase dicitur quod si factor vasis non intendit alium finem vasis quam implere vino, et si non replet, tunc frustratur. Sic non est hic, quia Deus permittit hominem alium finem attingere, ut declarationem iustitie per penam. Unde dicit Augustinus quod Deus non permitteret peccata fieri nisi sciret maiora bona evenire.
Proportionaliter dicatur hic quod Deus non sineret aliquem dampnari nisi sciret bona inde provenire, que bona forte non scimus omnia in hac vita.
Item, Deus non dat gratiam, quia homo ponit obicem. Probatur, quia ipse cuilibet dat gratiam qui non ponit obicem, igitur etiam reprobavit propter obicem, igitur culpa est causa reprobationis. Concessa prima[6] causali negentur sequentes, quia dare gratiam non est predestinatio, sed effectus consequens predestinationem, sic etiam non dare eam est effectus consequens reprobationem, ymmo[7] culpam concedo esse causam privationis gratie, sed non est causa reprobationis.
Nota[8]: ego scio quod in libertate mea est bene facere finaliter, ita quod possum bene facere si volo et scio si bene fecerim, finaliter salvabor, et igitur non est curanda aut timenda[9] divina preordinatio ad vitam vel ad dampnationem, sed quilibet ante se debet bene[10] facere.
Auctoritas[11] Augustini est: “si non es predestinatus, fac ut predestineris.” Ista glosatur, id est si non apparent in te opera predestinationis, sed dampnationis, fac bene et operare meritorie que opera sunt signa salutis et predestinationis[12].
Probatur quod Deus est causa culpe et est causa quod homo manet usque ad finem in peccato, quia homo manet in peccato solum ex eo quod Deus non dat gratiam, vel quia Deus eum non[13] liberat per gratiam. Si enim liberaret, non perseveraret.
Dicitur quod ipse manet in peccato[13] [44v]