Magistri Johannis Ruesbach
<Utrum Deus tante possit se communicare
ad extra quante se communicat ad intra>
Utrum Deus tante possit se communicare ad extra quante se communicat ad intra. Et arguitur sic: omnes actus quibus se Deus communicat ad extra conveniunt cuilibet persone divine ; sed non omnes actus quibus se Deus communicat ad intra conveniunt singulis personis divinis, ymo nec essentie divine, igitur Deus tante et amplius communicat se ad extra quam ad intra, et per consequens questio vera. Consequentia tenet ex quid nominis huius complexi tante se communicare. Antecedens autem est manifestum, cum Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint unum principium omnium ad extra producibilium. Ad partem negativam[1] arguitur sic: Deus communicavit et communicat se ad intra secundum totam plenitudinem deitatis et secundum quamlibet perfectionem intrinsicam immense et tante non potest se communicare ad extra, igitur pars negativa questionis vera.
Consequentia est nota et prima pars antecedentis patet per beatum Augustinum 15 De Trinitate, c. 26 ubi dicit : « essentiam prestat filio sine initio generatio », et Richardum 6 De Trinitate, c. 33 dicit quod pater quidquid habet a semetipso habet et filius a patre accepit quidquid ab eterno habuit. Ex quo sequitur quod plenitudinem sapientie bonitatis et cuiuslibet perfectionis accepit a patre.
Secunda pars antecedentis patet, quia si tante se communicaret ad extra sequeretur quod creatura esset Deus et secundum quamlibet perfectionem divinam immensa, quod est impossibile.
Notandum quod multipliciter est ymaginabile Deum tante se posse ad extra quante ad intra communicare.
Uno modo Deus tante communicaret se ad extra sicut[2] ad intra, si alicui rei ad extra intrinsece et formaliter communicaret totam plenitudinem deitatis et esse divinum, et[3] ut sic omnimode tante sive tantissime communicaret se ad extra quante ad intra.
Secundo modo: Deus tante communicaret se ad extra quante ad intra, si Deus ad extra produceret aliquem effectum infinitum magnitudine vel multitudine vel virtute.
Tertio modo est hoc ymaginabile : quantum ad mensuram temporis vel eternitatis, sicut si Deus ab eterno produxisset aliquam creaturam, tunc quantum ad eternitatem productionis tante communicasset se ad extra quante ad intra.
Quarto modo est hoc ymaginabile: si Deus crearet aliquam creaturam supremam vel aliquam speciem supremam omnium creabilium qua non posset ad extra producere superiorem et perfectiorem, sicut non potest producere ad intra rem perfectiorem filio vel spiritu sancto.
Quinto modo si ad extra produceret tria supposita eiusdem essentie.
Sexto modo est hoc ymaginabile ex perfectione actuum quibus se communicat ad extra et ad intra.
In quolibet illorum modorum sunt maxime difficultates et oppiniones contrarie inter doctores. Questionem igitur sub aliquibus illorum modorum decidam, aliquos vero modos magistris meis post me responsuris dimittam.
<
Prima pars illius conclusionis patet per rationem post oppositum ubi ad hoc allegate sunt auctoritates sanctorum.
Secunda pars simpliciter patet per rationem post oppositum, quia si tante posset Deus essentiam suam communicare ad extra, sequeretur quod creatura posset esse Deus. Consequentia tenet ex hoc quia essentia divina est tante communicata ad intra Filio et Spiritu Sancto quod uterque ipsorum est Deus, et habet esse divinum, ille a Patre et Patris generatione, ille a Patre et Filio et Patris et Filii[6] spiratione et ex illo patet tertia pars conclusionis. /7r/
H.H. Nota quod quidam dicunt quod Deus potest omnem denominationem perfectionis simpliciter ad extra communicare, sed non omnem modum habendi ipsam, sicut ‘independenter a nullo habere immense[7]’,que sunt[8] modi habendi perfectionem et non perfectiones. Alii dicunt quod non, quia dicunt quod aliqua sit proprietas specifica que consequitur Deum, que nullo alteri sit communicabilis, sicut risibilitas hominem. Item quidam dicunt quodt[9] omnem perfectionem simpliciter potest Deus communicare in sensu diviso[10] quia illam potest et illam potest et sic de aliis, sed impossibile est quod omnes simul, et illa est loycalis. Item, si Deus communicaret se ad extra sicut ad intra, vel hoc esset libere vel naturaliter. Non libere, quia tunc posset etiam tale ens destruere. Si naturaliter, tunc illud ens produceret etiam unum aliud naturaliter, et illud iterum aliud et sic essent infinita, quod esset inconveniens dicere. Item, si posset se ad extra etc. sequeretur quod potentia Dei esset exhausta, quod non est dicendum. H.H.[11].
[1] negativam] arguitur sic add. et del.
[2] sicut] quante a. c.
[3] et] ut a. c.
[4] conclusio prima] in marg. sin.
[5] se] sup. l.
[6] Filii] spiratione add. et del.
[7] immense] etc. add. et del.
[8] sunt] de add et del
[9] quod] Deus potest add. sed del.
[10] diviso] sed add. sed del.
[11] HH. Nota - Dicendum.HH] add. in marg.