[f. 38r] fuisset eis non resurrexisse, quia Deus sine dolore sensuali poterat animas illorum que secum resurrexerunt a corporibus separare.
Item, hoc fuit eis gaudium et singulorum consolatio, quia sic poterant sentire gaudium futurum ex resurrexione eis venturum.
Nota, etiam quod defendi posset quod hec consequentia non valet: 'David non ascendit, igitur nullus alius'. Etiam ista non est evidens: 'David non ascendit, et ipse fuit maoris meriti quam alii, . Causa posset assignari que prius fuit tacta in uno notabili, quia dicetur quod solum isti resurrexerunt et ascenderunt qui certum etiam* cuta* fuerunt noti et ex quorum resurrexione et ascensione resurrexio Christi poterat demonstrari. Modo David dudum fuit mortuus, nec tunc in terra fuit notus propter diuturnitatem temporis, et sic non fuit opus ipsum resurgere.
Utrum anime Christi collata fuerit summa gratia possibilis creature. Utrum secundum[2] rationem entitatis insit ratio capacitatis obedientialis. Dicendum quod non, quia tunc Deus esset capax.
Non[3] quelibet res est capax cuiuscumque perfectionis, sed illius que sibi est conveniens et appropriata, ut lapis non est capax cuiuscumque qualitatis ut intellectualis* vel intellectualitatis*. Sed cum illo stat quod lapis sit receptivus infinite qualitatis sibi convenientis, ut infinite albedinis vel caliditatis, sic aqua non est receptiva caliditatis et siccitatis.
Sed contra: ignis determinat sibi certum gradum caliditatis ut, si maiorem haberet, imperficeretur, sicut homo est ferbicitans si magis intensam caliditatem habet, sed determinat sibi certam.
Posset[4] dici quod, quia Deus est summus actus, omnia appetunt esse actus et actualiter essentialiter, et accidentaliter, sicut possunt. Et igitur, si ignis habet infinitam caliditatem, est perfectior quantum ad istam denominationem que est esse actum vel actuatum essentialiter vel accidentaliter, licet forte secundum aliam denominationem non esset perfectior, quia ignis secundum gradum speciei sue determinat sibi tantum et certum gradum.
Item, si potentia passiva vel cappacitas materie est elevabilis vel augmentabilis in infinitum, quomodo hoc fit? Utrum per elevationem eius per qualitatem vel per eius denudationem. Non primum, quia sic bene actuatur, non profundatur in capacitate. Si secundum, si tunc totaliter denudaretur, esset maxime capax, igitur non videtur quomodo augeatur capacitas.
Nota: A esse capacius B est A plus posse capere quam B.
Probatur quod actus non bonus moraliter ex eo quia a Deo est, quia si sic, omnis actus esset bonus moraliter. Consequens falsum de fornicatione. Sed videtur quod ideo bonus, quia a creatura que elicitive operatur conformiter legi divine qualiter solum creatore operantur. Et sic videtur quod meritorie agere maxime fuit ratione anime eius, non quia a subiecto. Et sic videtur quod anima Christi potest absolute magis et minus meritorie agere, quia a maiori et minori[5] gratia, quia Deus potest gradum addere.
Nota[6]: Christus merebatur et non gratiam aliam, sed istam quam habuit. Et sic, si esset homo creatura habens plenitudinem gratie, ille mereretur, sed nichil ex merito de premio novi adderetur, sed caritatem priorem et gratiam priorem.
Probatur[7] quod Christus profecit, quia ipse habuit electiones sui perfectivas preter habitus loquendo de anima Christi quas in instanti conceptionis non habuit, ymmo ratione actuum merebatur et non ratione habituum.
Confirmatur: eligibilius est hinc habitus cum actu quam habitum sine actu.
Dicitur quod extensive profecit, sed non augebatur habitus propter hoc, et ideo non dicitur ‘profecisse’.
Nota: capacitas naturalis angeli est repletia, etiam Beate Virginis, sed capacitas angeli est maior, igitur angelus beatior Beata Virgine.
Dic quod Beata Virgo est repleta quoad capacitatem naturalem et aliquid ultra quoad capacitatem obedientialem, ita quod supernaturaliter aliquid additur ei, et sic Beata Virgo omnibus angelis est perfectior sive beatior.
Utrum aliqua gens virtute legis nature possit iuste et recte vivere
Apostolus[8] inquit gentes que legem non habent ea que legis sunt naturaliter faciunt. Per hoc vult reprehendere Iudeos qui legem scriptam habuerunt, scilicet dilige[9] proximum, non facis[10] furtum et non impleverunt, et tamen gentes impleverunt tales leges quas non habuerunt scriptas sicut Iudei, sed habuerunt eas in cordibus suis naturaliter insertas, et sic dixit naturaliter ea que legis etc. Non autem[11] vult [f. 38v]