F.65R
Anonymus
(Edidit Mihai Maga)

[65r] plus diligendum, licet forte dictet quod illud melius debeat se plus diligere quam ipse se. Et fundatur opinio[1] in hoc quod creatura habet tantam reflexionem super se ut omnia referat in se, ut etiam experientia docet.

Sed contra: aliquos homines de quorum probitate audimus quos etiam numquam vidimus diligimus, ut experientia docet et esset auctoritas philosophorum, igitur aliquem plus nobis possumus diligere. Probatur consequentia, quia si audimus de probitate aliquanta, tunc aliquante diligimus, et si de dupla, tunc in duplo plus vel saltem plus etc. Nescio quid hic deberet dici, et dicta oppinio diceret contra, quod omnis actus ex puris naturalibus elicitus esset moraliter malus eo quod deficeret in circumstantia finis.

Dubitatio: quanta dispositio requiritur ad hoc quod Deus gratiam gratis datam conferat?

Respondeo quod hoc non potest constare hominibus et hinc esset quod nemo scit utrum amore vel odio dignus sit, quia nescit quando peccata sint dimissa vel non, eo quod nescit utrum sufficienter se disposuit vel non.

Dubitatio[2]: quid sit gratia gratis data?

Aliqui dicunt quod sit habitus infusus et diversi tales infunduntur diversis potentiis. Alii dicunt quod non sit nisi specialis motio seu vibratio Spiritus Sancti qua movet specialiter creaturam rationalem ad bonum et ad diligendum Deum super omnia.

Item, vel quis per debitum usum naturalium meretur gratiam gratis datam, vel non. Non primum, quia tunc non esset gratia gratis data, sed esset meritum premio correspondens. Si dicitur quod non, sed quod Deus libere dat etc., contra: sequitur conformiter quod gratia gratum faciens etiam sit gratis data, quia etiam Deus ad talem usum talium naturalium et gratiarum gratis datarum dat liberaliter gratiam gratum facientem. Conformiter sequitur ex eodem quod ad gratiam gratum facientem sine speciali motione potest etc. Asumptum probatur, quia stat gratia gratis data et utatur sine speciali motione, tunc stat argumentum. Solutum est superius, ubi dicitur quid requiritur ad hoc quod A mereatur.

Item[3], probatur quod aliquis potest scire se esse in karitate, quia aliquis potest scire quod est sine peccato etc. Antecedens probatur, quia quilibet tenetur omnia peccata sua confiteri, igitur potest scire utrum ea confiteatur et utrum doleat et utrum omnia propter Deum agat etc. Dicitur, ut supra, quod non potest scire utrum omne id[4] quod ipse facit sit sufficiens dispositio ad hoc quod Deus gratiam conferat, etiam dicatur quod homo non potest scire utrum debite sit confessus, quia non possumus debite noscere quid veniale et quid mortale, quia delicta quis intelligit et sic contingit nos multipliciter decipi credendo mortale esse veniale et econverso. Et quandoque credimus nos in aliquo bene facere ubi tamen peccamus. Et potissime fallimur in peccatis omissionis. Nescimus enim quando facimus quod facere deberemus et numquam possumus scire utrum sufficienter fecerimus ea ad que obligamur, propter quod Apostolus dicit fidem servavi, cursum consumavi, et etiam dicit nichil michi conscius sum et in hoc non iustificatus sum.

Item[5], contra illud quod dicitur, scilicet quod voluntas et caritas sunt principales cause meritorie actionis, quia vel actus est precise equaliter meritorius ut a voluntate procedit et ut procedit a gratia, vel est plus meritorius ut ab uno procedit quam ut ab alio. Nullum illorum etc. Minor probatur primo quod non equaliter, cum gratia sit agens naturale, igitur ut actus ab ea procedit non esset meritorius. Nec prout a voluntate, cum radix totius meriti sit karitas seu gratia etc. Confirmatur, gratia habet se ut agens instrumentale etc. Probatur: antecedens probatur, quia esset habitus potentie inclinans ipsam in certas operationes etc. Secundo confirmatur, quia tunc maior caritas proportionaliter esset causa effectiva actus magis meritorii. Consequens falsum et consequentia patet, cum caritas sit agens naturale.

Item[6], arguitur quod non indigemus gratia. Stat aliquem meritorie agere respectu vite eterne sine caritate etc. Asumptum probatur, quia vel requiritur gratia ut signum acceptationis, vel ut solum facillimus, vel ut adiutorium supernaturale sine quo in tales operationes non possemus. Non prima duo per doctores communiter. Nec tertium, quia ex operationibus iam in Socrate ex caritate procedentibus generatur unus habitus qui manet in Socrate ipso existente in mortali culpa et talis inclinat in consimiles operationes hiis ex quibus est generatus; sed generatus esset ex operibus meritoriis vite eterne; igitur in consimiles inclinat etc.

Item, quod gratia stat cum mortali culpa arguit, et signo instans annichilationis gratie pro illo[7] instanti; ille est in culpa mortali et simul sunt, etc.

Item, si Deus absolute posset actum ex puris naturalibus elicitum acceptare ad vitam eternam, tunc posset esse transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione. Consequens falsum. Probatur consequentia: signo operationem elicitam ex naturalibus illam iam non acceptat ad vitam et post hoc acceptat etc.

Contra hoc quod gratia equipollet in movendo omnibus habitibus aliarum virtutum, si sic, tunc Socrates iustus existens in gratia dupla ad Platonem qui est expertissimus in iudiciis et in aliis quemlibet casum melius sciret expedire quam Plato. Consequens falsum etc. Ex alia tunc gratia etiam super se elevata probatur, quia secundum suam naturam non potest in illas operationes. Item, tunc posset esse cognitio, fides, spes etc. Item, per exercitium potest attingi aliquid quod natura non debet et gratia solum finite elevat, ergo videtur quod per assuefactionem sine gratia possit homo ad operationes ad quas elevat gratia, igitur ponitur frustra etc. Item, voluntas nostra est superioris speciei quam sint actus meritorii, igitur omnes tales potest producere, ergo sufficit quod illimitetur quoad tales actus, igitur non oportet ponere gratiam elevantem.

Una[8] responsio ad multa precedentia patet ex precedentibus, scilicet esto quod voluntas omnem actum et eque perfectum et bonum posset per exercitium vel habitus naturaliter acquisitos elicere[9], tamen iste non esset meritorius vite eterne eo quod solum decrevit hos actus acceptare qui ex caritate procedunt.

Alia responsio: quod in tales non potest naturaliter.

Alia responsio: quod licet posset, tamen non eque faciliter. Et [65v]