[55r]
Illa conclusio quoad ambas partes est de intentione Magistri, libro 1, distinctione 41.
Confirmatur, quia Apostolus ad Rom. 9 loquens de predestinatione Iacob et reprobatione Esau, et per hoc quid de ceteris sentiendum sit nos volens docere, ait quod cum nondum nati essent aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum[1]: Quia ‘maior serviet minori’. Per hoc autem quod dicit, quia ‘maior serviet minori’ significatur reprobatio Esau et predestinatio Iacob, sicut declarant verba sequentia: sicut, inquit, scriptum est ‘Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Et sic vult tam predestinationem quam reprobationem esse ex vocante, et non ex operibus ipsorum.
Confirmatur, nam alias non oportuisset Apostolum laboravisse ad ostendendum quod non est iniquitas apud Deum si ex operibus futuris sic predestinati vel reprobati essent. Similiter, non oportuisset recurrisse ad exemplum de figulo, quia iste precise pro libito facit unum vas in contumeliam, aliud in honorem.
Propositio prima: nulla rationalis creatura est predestinata ex eo quod prescita est finaliter fore sine obice actuali vel habituali gratie. Patet, quia aliquem esse sine obice culpe originalis et actualis taliter quod non impediatur a consecutione salutis aut sit eius indignus est effectus divine predestinationis, igitur propositio vera. Antecedens patet auctoritate Apostoli Ad Eph. 1, dicentis: Elegit nos ante mundi constitutionem ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius, id est sine macula peccati, ubi dicit Glossa quod Apostolus loquitur de electione qua predestinavit nos. Et sicut non predestinavit nos ex eo quod sancti essemus et immaculati, sic nec quod futuri eramus, sed quia nos predestinavit, ideo futuri eramus per eius gratiam sancti et immaculati.
Propositio secunda: nulla rationalis creatura est reprobata ex eo quod previsa est finaliter fore cum obice actuali vel habituali gratie. Patet ex intentione Apostoli dicentis: cum nondum nati essent etc., ubi vult significare quod nec Iacob propter aliquod eius bonum futurum fuit predestinatus, nec Esau propter aliquod eius malum futurum fuit reprobatus, igitur propositio.
Tertia: eterna Dei reprobatio vel predestinatio non dependet in esse reprobationis vel predestinationis a creato libero arbitrio.
Quarta: reprobatio vel predestinatio creature rationalis in nullam aliam causam quam in voluntatem increatam est reducibilis.
Secunda[2] <conclusio>: sicut nullus viator reprobatus est ad culpam irremissibilem simpliciter et ad penam consequentem interminabilem necessitatus, ita nullus predestinatus est ad gloriam eternam necessario finaliter ordinatus.
Prima pars probatur, quia sit talis iam in gratia, tunc vel potest non peccare mortaliter in futurum vel non potest non etc. Si primum, sequitur quod potest eternaliter non dampnari. Si non potest non peccare, tunc necessario peccabit mortaliter, et sic peccando nec peccabit.
Secunda pars patet, quia cuicumque Deus dabit gratiam et finaliter gloriam illi libere dabit, et per consequens potest sibi non dare, igitur secunda pars conclusionis.
Propositio prima: sicut reprobatus a Deo[3] eternaliter potest agere meritorie finaliter, ita a Deo predestinatus eternaliter potest agere demeritorie finaliter.
Secunda <conclusio>: licet impossibile sit predestinatum dampnari et reprobatum salvari, quilibet tamen predestinatus contingenter salvabitur et quilibet prescitus contingenter dampnabitur. Prima pars patet, quia si esset possibile, tunc posset prescientia Dei falli et propositum eius frustrari, quod est impossibile.
Tertia <conclusio>: quamvis predestinatus possit dampnari et reprobatus salvari finaliter, certus est tamen numerus predestinatorum et reprobatorum Deo actualiter. Secunda pars patet, quia Deus eternaliter vidit distincte et iam actualiter videt qui et quot sint salvandi et dampnandi, igitur etc.
Quamvis absolute sit possibile nullam rationalem creaturam esse reprobatam vel predestinatam finaliter, quelibet tamen talis est prescita vel predestinata a Deo eternaliter. Prima pars patet, quia Deus mere contingenter libere predestinavit et reprobavit creaturas rationales. Secunda pars patet, quia cuilibet rationali creature Deus ab eterno predestinavit vel prescivit regnum eternum vel penam eternam, igitur quelibet talis est predestinata vel reprobata eternaliter. Consequentia bona et antecedens patet ex intentione beati Augustini in libro qui intitulatur[4] Disputatio de predestinatione contra Pelagianos.
Propositio prima: sicut quilibet predestinatus indubie salvabitur, sic quilibet reprobatus indubie dampnabitur.
Secunda: de lege communi inter statum predestinatorum et reprobatorum non contingit dare medium.
Tertia: aliqua potest esse rationalis creatura que non sit a Deo finaliter reprobata vel predestinata. Patet, quia posset esse aliqua quam Deus non vellet perpetue conservare in gloria, nec etiam in privatione glorie etc.
Nota de obiecto
Sciendum quod obiectum fidei vel alterius notitie assensive sive evidentis sive inevidentis, principaliter et proprie, seu principale et proprium dicitur esse illud quod obiective adequate terminat[5] notitiam intellectus assensivam, vel quod intellectui assentienti seu notitiam sensitivam habenti obicitur terminative adequate quoad illum assensum vel illam notitiam assensivam. Verbi gratia: illud quod credenti Deum esse trinum et unum obiective adequate terminat assensum illius credulitatis vel obicitur intellectui sic credenti terminative adequate quoad illum assensum seu credulitatem dicitur esse obiectum[6] fidei. Consimili modo ymaginandum est de obiecto scientie qua aliquis scit triplum habere etc. Et sic de aliis. Vel sic obiectum scientie est illud quod scitur et immediate terminat actum sciendi; et obiectum fidei est illud quod creditur etc.
Ista descriptio patet a simili discurrendo per singulos actus potentiarum cognoscitivarum. Cuiuslibet enim actus notitialis obiectum proprium principale dicitur esse illud quod adequate terminat obiective principaliter illum actum seu terminative obicitur potentie talem actum for-