proportionaliter divina sapientia duo instituit sacramenta potissima, scilicet baptismum ad generandum filios Dei, et eukaristiam ad nutriendum fideles Christi, et hinc est quod spiritualis Pater et magister Ihesus Christus hec duo sacramenta per se ipsum expresse instituit.
Quibus premissis probatur conclusio: precipuus effectus eukaristie est influxus quidam spiritualis quo ille qui digne eam percipit fit Christiformior actu vel habitu, hoc est Christo in virtutibus et gratia similior, puta humilior, mitior, patientior, fervetior ad celestia et ad terrena tepidior, elongatior a carnalibus, devotior in spiritualibus et animosior in Dei laudibus etc., que in refectionibus aliorum sacramentorum Ecclesie ceteris paribus non tam intense conferuntur, ut deduci posset per singula etc. Et Magister distinctione 8 quarti, capitulo ultimo, innuens veritatem conclusionis dicit: “sicut panis ceteris cibis corpus reficit et sustentat, sic caro Christi interiorem hominem plus ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat”.
Corollarium primum[1]: sicut quis ex frequenti usu eukaristie factus continue Christiformior vere spiritualiter ea nutritur, sic factus exinde Christo dissimilior indignus ad illam esse convincitur. Patet ex conclusione et eius probatione.
Secundum[2]: An in frequenti sumptione eukaristie secundum vices intendatur proportionaliter influxus gratie permansive usque ad omnimodam Christiformitatem[3], vel utrum maneat influxus talismodi solum peryodiace, ut in sensuali apparet nutritione. Neutrum est evidens nobis, licet utrumque sit probabile.
Tertia conclusio[4]: Licet inter opera sacramentorum Ecclesie efficacior sit oblatio eukaristie, non tamen opus est maximi valoris simpliciter et absolute. Prima pars probatur, quia illa oblatio fieri reputatur a tota communitate[5] fidelium, cum fiat in persona Ecclesie, que Deo carissima est, igitur.
Secundo: illa oblatio est immediate innixa ad Deum meritis passionis Ihesu Christi que est fons totius propitiationis, actus autem aliorum sacramentorum mediate innituntur eidem, igitur.
Tertio: quamvis enim sacramentum eukaristie in communi cum aliis sacramentis conveniat in significando et sanctitatem seu gratiam causando, modo tamen speciali continendo totius gratie auctorem excellentissmum convincitur esse omnium sacramentorum, igitur et actus proprius ipsius actibus aliorum.
Secunda[6] pars conclusionis probatur, quia opus maximi valoris de genere videtur esse ad Dei gloriam impendere vitam corporalem pro vita spirituali, dicente Salvatore Ioh. 15 quod nemo maiorem caritatem habet quam ut animam, id est vitam, ponat quis pro amicis suis.
Secundo: offerre se Deo iugiter per mortificationem corporis hostiam viventem rationabilis[7] obsequii videtur secundum aliquid potius esse oblatione eukaristie dicente Gregorio 4 Dyalogis circa finem, ubi agit de valore sacrificii altaris: “Sed necesse est ut, cum hoc agimus, nosmetipsos Deo in contritione cordis mactemus qui passionis dominice misteria celebramus, debemus enim imitari quod agimus. Tunc ergo vere pro nobis hostia Deus erit, cum nosmet ipsos hostiam fecerimus”.
Tertio: opus pietatis quo fit conversio infidelium ad fidem et peccatorum ad iustitiam videtur esse maioris valoris eo quod oblatio sacrificii altaris proficere videtur solum bonis saltem quoad opus operatum. Hoc autem opus prodest et bonis et malis, scilicet in removendo culpam et
[1]corollarium primum] iter. in marg. ms.
[2] secundum] iter. in marg. ms.
[3] Christiformitatem] Christusformitatem a. c. ms.
[4] tertia conclusio] in marg. ms
[5] communitate] Trinitate a. c. ms.
[6] secunda] nota doctrinam auream per totam positionem add. in marg. ms.
[7] rationabilis] rationalis a. c. ms.