F58v-s1v
Anonymus
(Edidit Mihai Marga)

[58av] Henricus de Hassia[1]: Nota de peccato Eve


Nota: quod prius tempore vel natura perversus fuit in muliere rationalis affectus quam intellectus, id est error intellectus in assentiendo falso, secutus est vicium voluntatis, et non econverso.

Nota: quod, antequam mulier consentiret cuicumque propositioni false aut persuasioni serpentis, voluntas eius potuit se elective actuare appetitu excellentie vel alterius concupiscentie, secundum rationes obiectorum que mulier ex verbis serpentis solum apprehensive cognovit propositionaliter complexe, licet nondum assensive. Verum est quod potest bene contingere ut error intellectus simul instantanee concurrat cum perversa electione voluntatis, ita videlicet quod iudicium intellectus assensivum erroneum quandoque potest et potuit natura precedere perversitatem voluntatis; non tamen oportet semper intellectum prius natura vel tempore errare quam voluntatem perverse eligere quotiens homo cadit de statu iustitie in statum peccati, quia, ut dicit quidam articulus Parisius condempnatus, “si ratio recta, voluntas recta: error”, igitur simul stant voluntatem esse perversam et adhuc rationem esse rectam, seu intellectum nulli[2] falso assentire, quod est propositum. Henricus de Hassia.


Nota de interpretatione dictionum

Nota[3]: quod cognitio nature et conditionis spirituum confert multum ad habendam nobis necessariam discretionem ipsorum. Videndum est ergo primo quis sit ex nomine aut ex nominibus de quo hic dixit dominus Deus ‘tu insidiaberis’, quoniam ex interpretatione nominum agnoscitur natura et conditio rerum, eo quod diversa nomina etiam unius rei secundum[4] diversas eius proprietates imposita sunt et imponi solent. Recte ergo prius agnoscendum[5] est ex nominibus ille ut illa ex nominibus aperta eius malitia eam convenientius caveamus, et ut sit secundum nomen eius non laus sed vituperium ipsius.

Discurrendo ergo per eius nomina[6], occurrit primo quod Lucifer dictus est non quod de presenti radiet aliqua luce recte intentionis, sed quia fuit creatus longe preclarior in natura, scientia, et virtute ceteris angelis. (…) Henricus de Hassia. Require in parvo libro, folio 78.

Ipse lucem scientie in excessu habuit, sed, quia desiderio iustitie secundum illam non flagravit, ideo elatione superbie cecidit, quia, ut Apostolus ait, scientia sine caritate inflat. Et ergo bene dixit de illo Bernardus in quodam sermone: ‘O, Lucifer, habuisti quidem lucem’, ubi supra. Henricus de Hassia.

Ipse[7] enim erat principium viarum Dei, id est primus in honore, decore, et valore inter creaturas universas que vie Dei dicuntur inquantum in cognitionem Dei ducunt, quod de isto maxime verum fuit, cum esset singulariter signaculum similitudinis Dei, ut dicitur Ez. 28. Sed, quid evenit, ecce qui talis fuit impaciens tanti luminis et tam alte dignitatis, mox claritatem sue nobilis originis in tenebras convertit excecantium vitiorum, ipse lucem scientie in excessu habuit, ubi supra. Henricus de Hassia.

Ideo et ipse N. appellatur; cui enim convenit proprietas aut conditio alicuius rei, sibi convenit et nomen eiusdem secundum illam proprietatem sumptum, similiter et nominis illius interpretationis. Convenit ergo Beato[8] N. hoc nomen N. cum eius interpretatione que sonat, etc. Henricus de Hassia.