F. 79v
Et sic dicit quod, si sunt duo homines C et D, primus habeat fidem infusam et caritatem, secundus vero est in peccato mortali non excludente fidem infusam, quod talibus possunt fieri fortissima argumenta que secundus inciperet masticare et forte formidare, que tamen argumenta primus habens karitatem omnino repelleret, etiamsi non sciret solvere. Hec ergo fides est et dicitur formata eo quod perfectissima est et producit ad finem. Fides tamen informis, licet excludat etiam formidinem et actualem et aliquam habitudinalem verisimile, tamen est quod non excludat omnem speciem habitudinalis formidinis.
Ex quo questio presens agit de modo accedendi ad fidem, ideo notat Henricus de Hassia quod tripliciter acceditur ad fidem seu triplex aggressus est.
Primus est, cum quis solum habendo apprehensionem credendi incipit assentire articulo nulla penitus prehabita in ipso dispositione nec naturali, nec supernaturali, etiam sine fide infusa et talis assensus actualis immediate a Deo produceretur; sic verisimile est quod Deus ex ineffabili eius bonitate multos illustraverit mere gratiose qui se numquam ad fidem disposuerunt. Et illi, postquam ex obrupto experiebantur se assentire ad quod tamen nullam evidentiam nec dispositionem unquam haberent, inceperunt cogitare. Unde hoc esset et invenierunt quod non poterat esse illud nisi ex speciali influxu Dei, et sic reflexi supra se poterant intelligere gratiam divinam eis misericordialiter ostendisse veritatem, et ex illo tunc inceperunt Deum diligere et amplius Deo credere in tantum quod Deus eis tandem infudit habitum fidei, sicut verisimile est quod fecerit multis antiquis patribus et prophetis.
Secundus aggressus est, cum apprehensione credendi et desiderio sciendi veritatem. Sic cum Apostoli predicaverunt gentibus, aliqui gentiles poterant mirari de predicatione ipsorum et poterant cogitare esse, hii predicant legem nobis contrariam, tu velles libenter scire veritatem, et poterat esse quod Deus ex tali desiderio sciendi veritatem infunderet eis fidem.
Tertius aggresus et communis est de qua agit presens questio: per apprehensionem credendorum cum apparentiis seu evidentiis de ipsorum veritate et illo modo infideles audientes predicantes Apostolorum crediderunt articulis auctoritate Apostolorum et auctoritate predicatorum et miraculorum, adhibitorum etc.
Nota: aliquis potest experiri se habere fidem infusam vel caritatem et hoc evidentiis probabilibus, licet non demonstrativis, et non sequitur quod ideo non mereatur in credendo articulum baptisatis qui est[1] quod in eo infunditur fides. Ratio, quia, licet ego crederem iam articulum aliquem β verbi gratia quod tantum unus Deus est β et postea scirem eumdem per demonstrationem, tamen sciendo mereor et hoc si ego in assentiendo non solum innitor demonstrationi, sed auctoritati ecclesie. Ego enim, licet sciam eum, tamen possum simul inniti auctoritati ecclesie taliter quod, si etiam non haberem demonstrationem ad hoc, ego vellem credere auctoritate Ecclesie et divina. Sed verum est: si solum innitor demonstrationi, ego non mereor.
Nota quod in magnis doctoribus potest poni aliud lumen specie distinctum contra fidem quo ipsi specialius sciunt articulos et distinctius et sciunt eos declarare et ostendere quod non repugnant principiis naturalibus et solvere argumenta in contrarium. Et hoc videtur esse de intentione Augustini qui dicit quod βin simplicibus, ut in una vetula, est fides simplex,β sed doctis Deus confert sapientiam; et ergo propter illud non oportet ponere lumen glorie.
Nota quod Augustinus dicit se[2] in dictis poetarum invenisse scriptum quod in principio erat Verbum etc., quod uno modo potest dici quod tales habuerunt fidem infusam et fuerunt philosophi creduli, alio modo potest dici quod aliqui scripserunt talia alta ad libros poetarum ad exaltationem artis ipsorum, sicut in libro vetule inveniuntur prophetie manifestissime de incarnatione et de beata virgine clariores quam in Ysaia. Et tamen ille liber esset omnino trufaticus et repudiandus, sicut dicit Henricus de Hassia se legisse.
Henrici de Hassia Nota de philosophis
Utrum aliqui philosophi tam recta et debita intentione studuerint et laboraverint pro scientiis et virtutibus quod etiam primo modo sumendo mereri, scilicet pro exigere ratione iustitie vel dignitatis actus meruerint aliquid aliud apud Deum.
Respondeo quod qui pro talibus bonis interioribus laboraverunt precise ea ratione ut scientiis et virtutibus prout in hac vita possibile ultimate perficerentur et ibi sistebant[3] non merebant apud Deum tali modo meriti, verbi gratia in simili si aliquis pater familias haberet servum vel filium, alibi habes hoc exemplum cum M littera. Verumtamen si aliqui philosophantium vel aliorum gentilium attenderunt quomodo[4] erat disceptatio de ultimo fine humanorum actuum[5] aliquibus dicentibus quod felicitas hominis consisteret in perfectione ipsius secundum scientias et virtutes[6] naturaliter acquisibiles, aliis dicentibus contrarium quod in divitiis et honoribus, aliis quod in voluptatibus corporalibus. Si inquam aliqui gentilium ista vel consimilia attendentes non prestituerunt nec determinaverunt sibi aliquem specialem finem ultimum in specie, sed cum desiderio veritatis circa hoc suspensi steterunt et conati fuerunt diligenter ad cognoscendum et recte vivendum gratia finis ultimi humane speciei. Quicumque fuerit ille, quicumque talis intentionis gentiles fuerunt et solum tales videntur moraliter virtuosi fuisse et a Deo consequenter illuminati vera fide de felicitate eterna et aliis ad salutem necessariis. Ratio est quia tales videntur fecisse