F. 11R
Nota quedam ex dictis MAGISTRI PAULI
(Edidit Alexandra Baneu)

Nota rationes de materia prima, quod sit de nichilo

propositio] in marg. B[1]: aliquid produci ex nichilo sine subiecto presupposito nullam repugnantiam includit in effectu producto.

Probatur: effectum produci ex aliquo, scilicet ex vel in materia preexistente, est rei producte omnino accidentale et extrinsecum seu impetinens, ergo oppositum eius, scilicet rem aliquam produci sine materia presupposita sibi non repugnat. Patet consequentia, quia, si unum oppositorum contradictoriorum est alicui impertinens, et reliquum. Antecedens probatur sic, quia forme, sive essentiales sive accidentales, que educuntur de potentia materie, non[2] preexistunt in materia secundum se, nec secundum aliquid sui, secundum communem philosophiam, nec aliquid de substantia materie convertitur in ipsam formam, quoniam principia non fiunt ex alterutris, 1 Physicorum. Ergo videtur quod formam aliquam produci in vel ex materia est sibi impertinens et extrinsecum, scilicet propter imperfectionem agentis naturalis cui non competit secundum communem cursum nature causare suum effectum sine concursu materie vel subiecti suam actionem sustentantis.

Secundo probatur sic: materia prima est aliquid productum, et non ex materia presupposita, igitur etc. Consequentia nota. Et secunda pars antecedentis apparet, quia, si materia prima est producta ex materia presupposita, ipsa non esset materia prima, sed secunda. Sed prima pars antecedentis probatur sic: omne quod de se non habet necesse esse quocumque alio extrinseco circumscripto habet causam efficientem deducentem vel que produxit ipsum de non esse ad esse; sed materia prima non habet de se necesse esse quocumque alio circumscripto; igitur illa pars vera.

Maior huius rationis apparet, quia omne quod non est necesse esse de se hoc ipsum dependenter et contingenter est ab alio.

Sed minor probatur dupliciter. Primo, nam circumscripta conservantia prime cause materia prima desineret esse. Secundo, etiam secundum communem cursum nature circumscripta omni forma substantiali a materia prima ipsa desineret naturaliter esse, eo quod de se non potest naturaliter esse sine forma substantiali, ut patet 1 Physicorum.

Tertio probatur: sint due forme substantiales eiusdem speciei specialissime, A et B, quarum una, puta A, sit creata ex nichilo, et altera sit producta naturaliter ex subiecto, puta B, tunc constat quod ille due forme quoad essentialia sua omnino equaliter se habent, cum ponantur eiusdem speciei specialissime essentialiter, et per consequens accidentale fuit et omnino extraneum seu impertinens forme B ipsam aliter incipere esse quam forma A incepit esse.


Corollarium secundum[3]: quidquid divina sapientia continebat exemplariter ab eterno, illud producere potuit absque temporis[4] initio. Patet, quia ad Deum posse producere aliquid <nichil requiritur> nisi plena exemplaris relucentia et continentia productiva rerum ad extra; sed talem Deus habuit ab eterno, ut patet conclusione[5]; igitur etc.

Tertium[6]: sapientia divina non sic est ydea creaturis secundum perfectiones communes Deo et creature[8]; quod non secundum omnes perfectiones, proprietates et conditiones specificas et individuales earum prout eis conveniunt in suo genere patet ex conclusione[7]. Istud est contra Durandum libro 1, distinctione 36, questione 3, ubi dicit sententialiter quod “divina essentia est ydea creaturis secundum perfectiones communes Deo et creature, sed non secundum perfectiones et conditiones creaturis in suo genere”.

Confirmatur igitur corollarium contra eum[9]: perfectiones communes Deo et creaturis, que sunt in creaturis, penitus eedem sunt perfectionibus et conditionibus creaturarum in suo genere, igitur. Antecedens patet, quia sentire et cognoscere sunt penitus idem in animali, similiter esse et vivere etc. sunt penitus idem cum esse sensitivo et vegetativo in bruto etc., etiam suum esse prout est vivens et cognoscens non est aliud realiter quam sua quidditas specifica etc.

Quere quartum et quintum in cedula.



Corollarium sextum[10]: quamvis infinite denominationes, quarum quelibet dicit perfectionem simpliciter, convenire possint[11] creaturis, nulla tamen perfectio creata est vel esse potest perfectio simpliciter. Prima pars patet, quia esse vivum, sapiens, iustum et infinita huiusmodi predicata possunt convenire creaturis propter infinitas perfectiones correspondenter ad talia predicata ipsis communicabiles, igitur. Secunda pars patet, quia nulla perfectio creata est vel esse potest quin sit perfectio limitata certi generis creature, ut patuit in probatione tertii corollarii precedentis[12]. Sed nulla[13] talis est perfectio simpliciter, ut patet per diffinitionem simpliciter perfecti, 5 Metaphysice.

Septimum[14]: non semper ex denominatione perfectionis simpliciter arguitur res cui ipsa convenit esse nobilior quam ex denominatione certi generis eidem rei competenti. Patet, quia nulli denominationi perfectionis simpliciter correspondet in creaturis aliqua perfectio quin illa etiam correspondeat vel correspondere possit denominationi perfectionis certi generis, ut patet ex predictis, igitur.

Conclusionem secundam quere in folio sequenti, que est ‘omnis quantitas’ etc.[15]



Sapientia divina non est communicabilis omnibus creaturis sic quod sit imitabilis ab eis secundum omnes perfectiones et conditiones earum, igitur non est communicabilis ad extra generaliter, et per consequens questio falsa. Consequentie note sunt de se. Sed argumentum probatur. Tum quia tunc omnes creature possent esse sapientes, quod est falsum. Et tenet consequentia, quia, sicut adeptione iustitie fiunt iusti, ita adeptione sapientie sapientes, ut patet per Boethium 3 De consolatione, prosa 10.

Tum etiam quia perfectiones et conditiones creaturarum secundum quas ponuntur in certo genere et habent esse limitatum non habent relucentiam exemplarem in divina sapientia, igitur non est quoad tales generaliter a creaturis imitabilis.

In oppositum arguitur: ex hoc quod est omnium artifex, Sap. 7, patet universalis communicabilitas et imitabilitas eius ad extra. Utrum divina sapientia ab eterno communicabilis intus et extra generaliter etc.[16]


Footnotes

[1] propositio] in marg. B
[2] non] ex add. sed del. B
[3] corollarium secundum] in marg. B
[4] temporis] p. c
[5] ex conclusione] in marg. B
[6] tertium] in marg. B
[7] conclusione] p. c. in marg B
[8] creature] p. c. B, creaturis a. c. B, sed secundum add. sed del. B
[9] igitur – eum] in marg. B
[10] corollarium sextum] in marg. B
[11] possint] possit B, sed coni.
[12] ut patuit – precedentis] in marg. B
[13] sed nulla] iter. in marg. B [dreapta], etc. add. in marg. B
[14] septimum] in marg. B
[15] conclusionem – quantitas etc.] in marg. B
[16] sapientia – generaliter etc.] infra pag. B