F. 74r
propriis, sed etiam de bono aliorum. Igitur ex bonis operibus viventium gaudium sanctorum crescit. Antecedens patet per illud Luce 15: gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Quod non quilibet salvatur per opera propria probatur quia pueri baptizati ante annos discretionis morientes salvantur et non propriis operibus vel meritis. Probatur quod aliqualis redemptio est in Inferno, quia decedentes in veniali et mortali non patientur perpetue pro veniali etc. et sequitur quod talibus proficiant suffragia* quoad venialia.
Quod gloria beatorum augeatur videtur esse de intentione Magistri in IV, distinctione 49, ubi dicit: sanctos “post iudicium habituros maiorem gloriam quam ante, quia maius erit eorum gaudium et amplior erit eorum cognitio”. Confirmatur ratione: quanto perfectior est anima in suo esse naturali, tanto cum equali adiutorio sui naturali perfectius potest operari. Sed post resumptionem corporis perfectior erit anima in esse suo naturali quam ante, etc. et per consequens tunc, cum eisdem habitibus glorie remanentibus perfectius poterit moveri in obiectum beatificum visive et fruitive.
Item, ad idem, anima post resumptionem corporis beatificabitur secundum vires sensitivas et iam non est beatificata secundum eas, etc. Similiter de animabus dampnatorum.
Item, de Troiano, qui fuit in Inferno et ad preces Beati Gregorii veniam consecutus est. Et capud cuiusdam sacerdotis gentilis dixit Machario se et alios iuvari precibus Macharii.
Henricus de Hassia dicit quod Traianus numquam fuit dampnatus, nec dampnandus, sed forte exspectavit iudicium.
Item, forte posset dici quod ipse fuerit baptizatus baptismo flaminis et, ne nimium pateretur in purgatorio, ipse resuscitatus est, ut ageret penitentiam in hoc mundo, et sic meruit piis operibus.
Arguitur quod nullus potest pro alio satisfacere, quia si sic, tunc si onus assumeret sibi debitum pene pro alio, tunc statim alter liberaretur a debito, et sic ipso mortuo statim intraret celum. Confirmatur: nullus potest pro alio contriri, igitur nec satisfacere.
Tu dicis quod opera hominis extra caritatem existentis, qui non gerit personam ecclesie non valent pro animabus. Si hoc esset verum, sequeretur quod nullus existens in peccato mortali satisfaceret pro culpa sua prius perpetrata et confessa. Consequens nimis duris. Probatur consequentia, quia pro alio non potest, igitur nec pro se.
Arguitur[1] quod purgatorium non est, quia talis unusquisque in iudicio futuro apparebit qualis hinc de corpore exibit, Eccle. 11: lignum ubicumque ceciderit, ibi erit. Et Glossa super illo Ioh. 5: est peccatum ad mortem – dicit – quod in hac vita non corrigitur frustra post hanc vitam venia postulatur, igitur etc.
Utrum ‘tantum unum principem omnia libere contradictorie gubernantem esse’ sit evidenter in lumine naturali deducibile.
Primo arguitur sic: nulli philosophi concluserunt evidenter ‘tantum unum primum principem’ etc. Antecedens probatur quia in 2 Metaphysice non est demonstratum, nec 12 Metaphysice. Primo quod non in 2 Metaphysice, quia ibi petitur principium. Arguitur enim sic: in subordinatis essentialiter postrema vel media dependent in operando et agendo a prima; ecce ibi petitur dicendo quod dependet a prima, quia probari debet primam esse. Sed quod non demonstratur in 12, quia illa consequentia non est evidens: entia nolunt male disponi, igitur est tantum unus princeps. Unde constat quod pluralitas principum non est aliunde mala, nisi quia contineret eos discordare. Modo, si ad ymaginationem esset adhuc alter Deus, ita bonus, ita sapiens, et ita prudens ut ille, illi duo non possent discordare, eo quod ipsorum esset idem velle et nolle. Unde non sequitur: tres sunt persone, igitur[2] ipse male gubernant, quia ipsorum est idem velle in numero. Sic etiam, si essent duo principes essentialiter distincti, qui haberent idem velle precise quoad conformitatem, licet non haberent eandem volitionem numero, illi numquam discordarent.
Magister[3] Henricus de Oeta dicit quod aliquid potest dici dupliciter demonstrabile evidenter. Uno modo sic: quod inveniatur argumentum sic evidens quod quemlibet hominem qualitercumque se habentem cogat ad assentiendum ita quod etiam proterviens[4] nullam evasionem possit invenire et sic dicit quod non est naturaliter demonstrabile. Alio modo sic: evidenter quod quemlibet hominem rationalem non volentem protervire faciat scire conclusionem et ei assentire, et sic est demonstrabile tantum unum primum principem esse, et etiam tantum unum Deum esse.
Et Henricus de Hassia dicit quod nulla conclusio in philosophia naturali sic est demonstrata evidenter quin proterviens inveniret evasionem, verbi gratia, quod materia prima est, quod res naturalis est composita ex duobus principiis. Sed conclusiones in philosophia sic sunt demonstrate hominibus rationabilibus quod eis assentiunt firmiter[5] sine formidine de opposito, et sic habent de eis scientiam, et sic etiam est de illa: Deus est et tantum unus princeps est. De illa habet per discursum assensum firmum causatum sicut de aliqua conclusione naturali.
Et Henricus de Oyta dicit quod, licet Aristoteles et aliqui philosophi non multum evidenter arguerint, tamen ex dictis philosophorum bene habetur quod ipsi utique per scientias suas devenerunt in cognitionem primi principis et Dei, alias non sic arguissent et conclusissent.
Henricus de Gandavo habet aliam demonstrationem. Ipse signat aliquod productum sit A; sequitur A est productum, igitur ab alio; hoc sit B; vel B est productum, vel non; si non, tunc est causa prima; si sic, tunc ab alio, sit C; tunc