[51v][1] persona et eodem modo uniri, et etiam quoad effectum, scilicet caritatem, vel aliud donum creatum in anima, cum Deus possit angelo communicare ut creat, licet non independenter sicud Deus, sed dependenter a Deo. Verum est quod angelus secundum suam essentiam non esset sanctitas anime, et sic non sanctificaret secundum suam essentiam animam quemadmodum Deus facit; posset tamen sanctificare secundum caritatem etc.
Aliter tamen posset dici quod, licet angelus possit secundum suam essentiam anime uniri, illud tamen est quodam alio modo unionis quam modus quo divina persona unitur. Unde talis convenit specialis modus unionis divine persone ad creaturam quod propter eius perfectionem ille modus et illa species unionis nulli alteri potest competere, nec ab aliqua creatura potest suppleri, sicud aliqui dicunt nullam creaturam posse alterius subsistentiam terminare, sed quod illud solum conveniat creatori, licet alii dicant quod quodlibet individuum superioris speciei possit terminare subsistentiam individui inferioris speciei.
Item, si Spiritus Sanctus secundum suam essentiam [2] uniretur sic anime et sanctificaret eam, vel igitur sanctificaret eam finite, vel infinite tantum. Si infinite, essent omnes beati et etiam viatores sancti infinite sancti, quod nullus concedit. Si finite solum, hoc non apparet, cum Spiritus Sanctus sanctificet secundum se, qui est infinita sanctitas, igitur etiam infinite sanctificat. Forma enim tantum denominat concretive quanta ipsa est, et ergo Spiritus Sanctus, qui est forma anime, alias non denominaret concretive animam sanctam; cum sit infinita sanctitas, infinite sanctificat. Et etiamsi tantum finite sit quod nunc Socrates ut 4 sanctificet et postea ut 8, tunc nunc minus sanctificat et postea magis, et fit transitus de contradictorio etc. Et nulla fit mutatio in Deo nec in Socrate, nec fit unio nova, nec variatur species unionis etc.
Responditur quod, sicud Deus eternus movet celum, non tamen eternaliter; et sicut ipse infinitus agit ad extra movendo celum, non tamen infinite, quia illud dicit modum agendi. Modo non in infinitum velociter movet, nec infinitum effectum ad extra producit; sic Spiritus Sanctus infinitus et infinita sanctitas solum finite sanctificat. Tante enim solum sanctificat ad quantum gradum glorie istum acceptat et, quia quemlibet solum ad finitum gradum acceptat, igitur.
Et quod dicitur de forma satis notum est quod non solum per formam informantem denominatur aliquod concretem, sed etiam per assistentiam rei vel[3] aliam quamcumque habitudinem rerum, ut dexter, sinister, Pater, Filius etc. Et ergo non oportet quod, si Spiritus Sanctus denominat animam concretem sanctam, quod ergo sit eius forma. Verum est quod aliqui dicunt, ut ille de Marcia, quod duplex est forma vel dupliciter potest aliquid dici forma: uno modo forma informans actuative, alio modo forma informans inhesive. Spiritus Sanctus, ut dicunt, non potest esse forma inherens, sed bene forma actuans ipsam animam.
Contra tertiam conclusionem: aliqua preter creaturam rationalem sunt sancta, igitur eis convenit missio Sancti Spiritus. Antecedens patet de vasis, templo, altare, de corpore Christi in sepulchro, de cruce etc.
Responditur quod multipliciter dicitur sanctitas et sic diversa diversimode dicuntur sancta. Dicuntur namque aliqua sancta quia mancipata cultui divino, ut vasa, templum. Alia dicuntur sancta quia deserviunt ad aliquod magnum et propinquum nostre saluti et redemptioni, et sic crux in qua Christus pependit et in qua nostra redemptio completa est dicitur sancta. Alia vero dicuntur sancta quia fuerunt habitacula animarum sanctarum et instrumenta talibus vere sanctis animabus subservientia ad exercitium operum sanctorum, et sic corpus Christi in sepulchro dicebatur sanctum et reliquie sanctorum. Vere autem sanctum dicitur creatura rationalis iusta.
Ad hanc respondit magister[4] Thomas de Clivis
Utrum ad salutem humani generis requiritur caritas.
Quod non, quia observatio mandatorum Dei sufficit ad salutem, igitur non requiritur caritas. Consequentia tenet, quia homo servare potest mandata sine gratia. Antecedens patet per illud Math. 19: si vis vitam ingredi, serva mandata.
Quod sic arguitur per determinationem Ecclesie in Clementina, tytulo De summa Trinitate et fide catolica, ubi recitatis etc.
Conclusio prima: caritas increata ad salutem humani generis est necessaria. Probatur: nec humanum genus, nec aliquis de eodem potest ad finalem beatitudinem pertingere, que in proposito salus dicitur, nisi acceptatione et preordinatione caritatis increate, igitur. Antecedens notum etc.
Corollarium primum: sola caritate increata humanum genus aut rationalis creatura intrinsece est eterna vita digna.
Secundum: nulla creata caritas secundum esse eius essentiale repugnat formaliter mortali aut veniali culpe. Patet, cum nulla talis sit intrinsece et essentialiter iustitia.
Tertium: stat aliquid intrinsece mutari et tamen in eo nichil corrumpi aut generari. Patet, cum stet simpliciter de non-caro fieri carum sine forme superadditione aut ablatione.
Secunda conclusio: licet viatoribus ad salutem sufficere possit increata caritas simpliciter et absolute, non tamen illa sufficit de ordinata Dei potentia seu communi lege. Prima patet ex precedentibus. Secunda patet per doctores communiter.
Primum corollarium: viatoribus pro consequendo premio necessaria est gratia informans de congruo et communi modo. Patet cum sic ponatur etiam fides infusa, igitur.
Secundum: actus de genere bonus prescise ex naturali pietate aut affectione carnis procedens etiam ab habente caritatem non est eterne vite meritorius.
Ad rationem primam dicendum est quod quis non potest servare precepta ad intentionem mandatis sine caritate.
Contra[5] solutionem: tunc Deus intendebat quemlibet obligare ad servandum ex caritate, igitur servans preceptum et non ex caritate peccaret mortaliter. Et sic existens in peccato mortali quotiens non occideret, non furaretur, diligeret Deum, peccaret mortaliter. Et sic nullum esset opus bonum ex genere faciendum, cum nullum peccatum sit faciendum. Et sic etiam existens in peccato mortali per duas horas infinitis peccatis mortalibus peccaret mortaliter, quia, cum pro omni tempore teneatur servare precepta negativa, et secundum vos, ex caritate, et quia in secunda hora infinita sunt instantia in quorum quolibet non servat, sequitur quod in secunda hora infinitis peccat mortalibus peccatis. Et si dicitis ‘non in quolibet peccat, quia non in quolibet instanti potest deliberare etc.’, contra: in quolibet instanti est[6] transgressor precepti Dei, quia in quolibet tenetur servare preceptum negativum secundum mentem Dei statuentis, et non servat, igitur.
Item, licet non quolibet instanti secunde hore possit deliberare et actum novum elicere, sicut etiam non requiritur ad servandum preceptum negativum, tamen in quolibet potest novum actum elicere et in tempore precedente ut in tota prima hora potuit deliberare etc.
Item, ex sua culpa posuit se ad istum statum, et per consequens omissio illa est voluntaria antecedenter, quare peccatum, sicut de ebrio, qui duplici pena puniendus est 3 Ethicorum, capitulo 9. Et ista possunt[7]