F.155V
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[155v] verificatur Pater. Et secundum istam descriptionem suppono quodammodo quod suppositio potest dividi in duas species, videlicet in suppositionem formalem et propriam, et in suppositonem realem communem. Formalis et propria est acceptatio alicuius termini in propositione pro omni eo vel eis, de quorum propriis conceptibus singularibus iste terminus vere enuntiatur mediante copula istius propositionis determinata per ly formaliter. Et secundum istam speciem suppositionis iste terminus essentia divina non supponit in aliqua propositione pro Patre vel Filio, etc. Et quia ex premissis in primo capitulo omnes iste sunt false Pater vel iste Pater est formaliter essentia, Filius est formaliter essentia, quia iste propositiones denotant quod Pater et essentia non distinguantur formaliter. Adhuc suppositio formalis dividitur in suppositionem formalem essentialem et formalem materialem.

Suppositio formalis essentialis est solum terminorum essentialium in divinis et terminorum qui communiter verificantur de tribus personis ut bonitas, eternitas, voluntas, intellectus. Suppositio vero formalis materialis est terminorum vocalium vel personalium ut sunt isti qui non de omnibus personis verificantur. Suppositio vero realis communis est acceptio termini pro omni eo de eius vel de quorum et conceptibus singularibus non propriis mediante copula propositionis non determinata per ly formaliter verificatur, vel ipsa suppositio in genere vocetur realis communis in quantum est acceptio termini pro omnibus, et terminis singularibus, et in propriis, vel quibuscumque mediante copula propositionis verificatur non determinata per ly formaliter. Ex isto potest vidi quomodo ista propositio Omnis essentia divina est Pater secundum formalem suppositionem et propriam est vera, et secundum realem communem est falsa.

Sequitur ulterius quod sola distributio non sufficit ad formaliter sylogisandum in omni materia. Manifestum est hoc si dicatur secundum quam istarum suppositionum magis de virtute sermonis ly essentia debet dici supponere et distribui. In illa propositione et consimilibus potest dici quod secundum suppositionem formalem, tamen quia doctores communiter istam universalem concesserunt, et non potest secundum suppositionem realem communem, quia secundum istam est manifeste falsa, quia iste singulares eius Iste filius qui est essentia, est pater, Ista res Spiritu Sancto demonstrato est Pater, cum primo sit descensus sub termino distributo ad singularia propria determinata vel vaga, ut communis usus ostendit satis et pro quibus terminus primo distribuitur, etiam pro quo debet dici supponere. Tamen quia non stat quod aliquis terminus representet aliquam rem, quoniam sit verum quod representat quemlibet rem que est ista, et sic omnis accipiens terminum aliquem pro re aliqua denominatur accipiens istum pro qualibet re et pro quibuscumque rebus que sunt ista res, sicut omnis videns aliquam rem dicitur videns quodqucm rem que est ista res. Hoc enim faciliter concluditur exponitorie.

Hic est quod in omni universali oportet intelligi distributionem fieri secundum suppositionem realem communem que includat simul formalem et non formalem. Et distributio secundum istam suppositonem est distributio simpliciter de omni necessario requisita secundum philosophos ad formaliter sylogisandum. Secundum phylosophicam doctrinam requiritur quod sit triplex distribuibile predicatum. In capitulo distribuatur ex parte termini qui subicitur. Patet quia in predicta enuntiatione universali denotatur secundum philosophos quod de quocumque et de quibuscumque verificatur subiectum