F.146V
Anonymus
(Edidit Edit A. Lukács)


[146v] amice[1] germane ausculta paulisper quo in scripturis sacris callide gradiaris. Totum quod legimus in divinis libris nitet quidem et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangit nucem. Revela, inquit, David, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Si tantus propheta tenebras ignorantie confitetur qua nos putas parvulos et pene lactantes in scientie nocte circumdari. Hoc autem velamen non solum in facie Moysi, sed in[2] evangelistis et apostolis positum est.

Item: Capite quippe sano omnes sensus vigent. Accingere queso te accingere. Nichil sine magno vita labore dedit mortalibus. Ieronymus in epistola ad presbiterum Paulinum de institutione clericorum vel monachorum xi.[3]


Nota contra avaritiam[4]


Antiquum dictum est: Avaro tam[5] deesse quod habet quam quod non habet. Credenti totus mundus divitiarum est, infidelis autem etiam obolo indiget. Sic vivamus quasi nichil habentes et omnia possidentes. Victus atque vestitus divitie Christianorum sunt. Totum Deo dedit qui seipsum obtulit. Facile contempnit[6] omnia[7] qui se semper cogitat moriturum. Ieronimus in fine epistole ad Paulinum presbiterum de omnibus divinis hystoriarum libris 10a Frater Ambrosius tua michi munuscula perferens detulit et preponitur Biblie qui dicitur Prologus Galeatus.

Cleros[8] grece latine ‘sors’ appellatur. Propterea vocantur clerici vel quia de sorte sunt Domini vel quia Dominus ipse ‘sors’, id est pars clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui possidet Dominum, et cum propheta ait: ‘Pars mea Dominus’, nichil extra Dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit preter Dominum, pars eius non erit Dominus, verbi grati: Si aurum, si[9] argentum, si possessiones, si variam suppellectilem cum istis partibus Dominus pars eius fieri non dignatur. Si autem ego pars Domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter tribus ceteras, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari deserviens. Altaris oblatione sustentor habens victum et vestimentum hiis contentus ero, et nudam crucus nudus sequor. Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque movebo ne officium clericatus genus antique milicie putes, id est, ne lucra seculi in Christi queras milicia, ne plus habeas quam cum clericus esse cepisti. Et dicatur tibi: Clerici eorum non proderunt eis. Mensulam tuam pauperes et peregrini. Et cum illis Christus[10] convivia noverit. Corrumpunt mores bonos, confabulationes pessime. Hospiciolum tuum aut raro aut numquam pedes mulierum terant. Omnes puellas et virgines Christi aut equaliter ignora aut equaliter dilige. Ne sub eodem tecto manseris, et ne in preteritate castitate confidas. Nec David sanctior, nec Salomone potes esse sapientior, nec Samsone fortior. Memento semper quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit. Egrotanti tibi sanctus quilibet frater assistat et germana, vel[11] mater, et probate quelibet apud omnes fidei. Quod si huiuscemodi non fuerint[12] consanguinitatis castimonieque persone, multas annus nutrit Ecclesia que et officium prebeant, et beneficium accipiant ministrantium ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosyne. Scio quosdam convaluisse corpore et animo egrotare cepisse, periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter attendis et consideras. Si propter officium clericatus aut vidua visitatur, aut virgo, nunquam donum solus introeas talesque habeto socios[13] quorum contubernio non[14] infameris.

Si acolitus, si lector, si psalmista te sequitur, non ornetur veste, sed moribus; nec calamistro crispent comas suas, sed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secreto et absque arbitre vel teste non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam vel maritam. Non est tam inhumana ut nullam preter te habeat cui se credere debeat. Caveto omnes suspiciones et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur ante devita. Crebra munuscula et sudoriola et fastiolas et vestes oblatas et degustatos cibos dulcesque et blandas litteras sanctus amor non habet.

Item: Nec de lege conqueror, sed doleo; cur meruimus hanc legem? Cavertium bonum est, sed quo michi vulnus ut cauterio indigeam. Provida servaque est legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.

Item: Glossa: Episcopi est pauperum operibus providere. Ignominia sacerdotis est propriis studere divitiis. Natus in paupere domo et in tugurio rusticano qui vix milio et cibario pane rugientem satiare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium quo littore collecta sint calleo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime dampna ipsa delectant.

Item: Ornatus et sordes vestium pari modo fugienda sunt, quia alterum delicias, alterum redolet gloriam.

Item: Non omnia possumus omnes; alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, et cetera.

Item: Olim approbantur ornatus templorum, nunc vero cum paupertatem domus sue pauper dominus dedicaverit. Cogitemus crucem eius qui portare debemus et divitias lutum putabimus.

Item: Lepra corporis anime vitiis preferatur.

Item: Nunquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare. Vinolentos[15] sacerdotes et Apostolus damnat et vetus lex prohibet. Qui altari deserviunt, vinum et siceram non bibant. Sicera omnis potio hebreo sermone nuncupatur qua inebriari[16] potest sive illa que fermento conficitur sive pomorum suco aut favi deccquitur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior coloratur. Quicquid inebriat et statum mentis evertit. Fuge similiter ut vinum.

Item: Pinguis venter gignit sensum tenuem. Tantum tibi ieiuniorum impone quantum ferre potest, sicut tibi ieiunia pura, casta, simplicia, moderata et superstitiosa. Fortissimum enim ieiunium est panis et aqua. Dum delicias sectamur, a regno celorum subtrahimur.

Item: Procuratores atque dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse clerici qui proprias iubentur contempnere facultates? Amico rapere quippiam[17] furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est.

Item: Nolo sine occasione mea, sacculus tuus plenus sit. Nemo melius me, mea potest servare. Ipse est optimus dispensator qui nichil sibi reservat. Non enim ut adversarios aversariis, sed ut amicis[18] scripsimus, nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne[19]


Footnotes

[1] amice] Nota: Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis. Ps. 72. Ambrosius: O quantum et quam magnum malum est peccatum per quod spiritualibus bonis homo privatur, gratiis exspoliatur, natura debilitatur, caritas refrigeratur, fervor ardoris divini infrigidatur, et anima a celestibus separatur. Nota: Gregorius: Plus vidi sequi exempla malorum ad tormenta quam imitari exempla bonorum ad gaudia. in marg. sup. ms.
[2] in] eul add. sed del. ms.
[3] xi] ex xa epistola in marg. dex. ms.
[4] avaritiam] Nota bene de paupertate in marg. sin. ms.
[5] tam] sup. l. ms.
[6] contempnit] p. c. ms.
[7] omnia] contempnit omnia iter. in marg. ms.
[8] Cleros] 9a in marg. dex.; Clericus: qui Christi servit Ecclesie. Interpretetur (p.c.) primo vocabulum suum et nominis diffinitione prelata; nitatur esse quod dicitur si enim cleros grece. in marg. sin. ms.
[9] si] sup. l. ms.
[10] Christus] p. c. ms.
[11] vel] p. c. ms.
[12] fierunt] confi add. sed del. ms.
[13] socios] iter. in marg. dex. ms.
[14] non] infama add. sed del. ms.
[15] vinolentos] p.c., iter. in marg. ms.
[16] inebriari] inebrare add. sed del., inebriari in marg. dex. ms.
[17] quippiam] fru add. sed del. ms.
[18] amicis] p. c. m
[19] ne] Nota de magnanimitate ex 4 Ethicorum capitulo 8. Videbitur esse magnanimam quod in una quaque virtute magnum. Et nequaquam utique congruit magnanimo fugere commoventem, neque iniusta facere. Cuius enim gratia operabitur turpia, cui nichil magnum. Virtutis enim premium honor, et attribuitur bonis. Videtur igitur magnanimitas ut ornatus quidam esse virtutum. Maiores enim ipsas facit et non fit sine illis. Propter hoc difficile secundum veritatem magnanimam esse. Non enim possibile sine bonitate; virtuti enim perfecte non utique fieret dignus honor, sed et hoc recipiet in non habendo ipsos maiora ipsi tribuere. Secundum veritatem autem bonus solus (tr. a.c.) honorandus (est add. sed del.), cui autem ambo existunt: magis dignus fit honore, scilicet divitie et potentatus et nobilitas. Nobiles enim dignificantur honore et potentes vel ditantes. Superexcellentia enim. Secundum veritatem autem bonus solus honorandus. (4 Ethicorum add. sed del.) Cui autem ambo existunt, magis dignus fit honore. 4 Ethicorum capitulo 8 de magnanimitate in marg. inf. ms.