F. 18V
ANONYMUS
(Edidit Alexander Baumgarten)

[f. 18v] contra primum principium, quia vocalibus assentit, igitur mentalibus, et sic arguitur de Patre mutatis accidentibus, dispositionibus etc.

Item si sic[1] a proprietatibus rerum possent abstrahi conceptus absoluti talium rerum sequitur quod pari ratione posset esse unus conceptus Patris absolutus qui non esset Filii, nec essentie. Consequens falsum, quia una persona posset videri, alia non visa, quod est contra dictum Salvatoris, ubi dicit Philippe, qui videt me videt et Patrem meum et si cognovissetis me cognovissetis et Patrem meum. Et patet consequentia, quia etiam Patri convenit una proprietas que est generare que nec Filio nec Spiritui Sancto nec essentie convenit, igitur.

Contra secundam partem conclusionis secunde, omnes conceptus Dei quos potest habere fidelis per revelationem potest habere homo per rationem ex sensu ortum habentem, igitur. Probatur, quia conceptum Trinitatis, incarnationis etc, igitur. Probatur, quia ex hiis que ad sensum apparuerunt de Christo de suis miraculis et sanctissima vita potest homo rationaliter concludere quod omnia que diceret essent vera, et quia dixit multa de trinitate et aliis misteriis fidei, igitur per talem rationem ex sensibus, licet supernaturalibus, homo potest devenire in talium cognitionem.

Contra primam conclusionem: habitis proprietatibus Dei immediate sine ulteriori discursu potest homo abstrahere cognitionem Dei absolutam, igitur etiam immediate a solis fantasmatibus potest immediate abstrahere conceptum substantie sensibilis. Antecedens patet, quia per discursum vel qualitercumque tali complexo ‚aliquid est primum universaliter perfectum’, non videtur quomodo plus oporteret arguere, sed potest intellectus formare conceptum absolutum adequatum Dei pro quo complexum supponebat, sic enim dicitur communiter in loyca etc. Et patet consequentia prima, quia fantasmata etiam immediate ostendit proprietas compositorum ipsi intellectui, ut quod risibile est distinctive susceptibile et sic de aliis. Propria enim sumuntur ab effectibus sensibilibus etc. Item potentia solum sensitiva potest immediate sine discursu a solis fantasmatibus abstrahere vel elicere conceptum preter influxum specierum, igitur a multo fortiori intellectus poterit hoc facere respectu substantie potissime quoad connotatum cum sit superior potentia. Assumptum patet de ove que elicit conceptum inimicitie et potentia sensitiva interiori que format conceptum visionis exterioris sine discursu et memorativa conceptum temporis que tamen videntur minorem habere convenientiam cum obiecto exteriori quam accidentia naturam alicuius substantie concomitanter habeant cum tali substantia et minorem connexionem.

Adhuc contra primam ly Deus est singularis terminus et nulla singularia sunt diffinibilia ut supposito ex 7 Metaphysice, igitur. Maior probatur, quia de ratione speciei est habere plura supposita vel non repugnanter se habere ad pluralitatem suppositorum, sed isti termino Deus repugnat habere plura supposita in omnino videtur naturam individuorum habere, igitur.

Item collectionem proprietatum Dei impossibile est alteri competere, igitur est individuum. Consequentia tenet ex Proslogio et sic est etiam in omnibus aliis individuis. Antecedens probatur, quia impossibile est esse plures deos, igitur ille proprietates non possunt alteri competere etc.

Item, si in infinitum procederetur in causis tunc esset idem influxus obiectalis totius universi ad nos. Eodem modo enim tunc obicerentur nobis res ut nunc et perciperemus effectus sensibiles et tamen tunc non possemus habere conceptum Dei, igitur nec nunc. Minor patet, cum tunc nulla esset prima causa neque Deus etc. Responditur quod, si esset processus in infinitum adhuc formaremus omnes conceptus de Deo quos nunc propter similem obiectalem influxum, sed isti conceptus pro nullo supponerent, nunc autem quia propter influxum illum obiectalem tunc probatum est multis rationibus tamquam determinative non esse nec posse esse processum in infinitum quare adiuti influxu et tali certificatione per rationes devenimus in conceptus similes sicut nunc, quia videtur quod pari ratione esset concedendum quod nunc possemus devenire in conceptum chimere simplicem etc., forte quod illud communiter concedendum est[2] .


Utrum emanationes in divinis sint eiusdem rationis.

Quod sic patet per Anselmum, De processione Spiritus Sancti, capitulo 2: in omnibus est unitas in divinis ubi non obviat oppositio relationis; sed generatio non opponitur relative spirationi; igitur. Minor probatur, quia trium personarum in divinis solum sunt quattuor relationes; sed generatio nulla triarum relationum opponitur spirationi. Oppositum, quia vie differunt per terminos; sed iste emanationes sunt quasi vie et termini differunt realiter; igitur et vie differunt realiter; igitur a fortiori differunt ratione.

Prima[3] conclusio: essentia divina non est principium alicuius productionis in divinis. Probatur: ipsa nec producit aliquid, nec producitur ab aliquo; igitur. Antecedens pro prima parte probatur, quia, si producit aliquid, vel igitur essentiam, vel personam, cum in divinis nihil aliud sit dandum. Non primum, quia nec seipsam, nec aliam. Quod non seipsam patet per Augustinum 1 De Trinitate, capitulo 1. Quod non aliam patet, quia nulla talis est quod etiam non producit personam, propterea quia ipsa est quelibet persona. Secunda pars principalis antecedentis, scilicet quod non producitur, patet ex eadem radice; patet etiam ex determinatione ecclesie.

Corollarium primum: persone divine sunt principia productionum seu emanationum in divinis.

Secundum: hoc argumentum non valet, nec consimilia: ille Pater generat; ille Pater est essentia divina; igitur essentia divina generat.

Tertium: solum sunt due productiones in divinis, scilicet generatio et spiratio. Patet, quia solum sunt tres persone, et Pater a nullo producitur; etiam patet, quia solum sunt duo principia quo, per que sint ille productiones, scilicet natura et voluntas, sive intellectus et amor.

Secunda conclusio: predicte productiones in divinis differunt inter se realiter. Patet per rationem post oppositum.

Item, termini sunt realiter distincti; igitur. Tenet consequentia, quia per nullum ens rationis constituitur terminus realis; sed per generationem constituitur persona Filii, et per spirationem persona Spiritus Sancti.

Item, generatio est ab uno supposito, spiratio autem sive processio est a duobus.

Item, generatio est per modum nature, processio autem per modum voluntatis.

Corollarium primum: productiones in divinis sunt res reales. Patet, quia habent realem diversitatem.

Secundum, productiones creaturarum ad extra non ponunt in divinis aliquam diversitatem realem, quia nec in essentia, nec in personis, quia idem est principium[4] effectivum et idem modus eo quod quelibet creatura producitur a Deo contingenter libere.

Tertium, questio ut proponitur est falsa.

Contra primam conclusionem, tota vis generativa est in essentia plenissime, igitur sicut Pater est principium generationis, ita essentia potest esse principium generationis, igitur possit generare, igitur generat, alias perpetue frustraretur. Antecedens probatur, quia Pater esset in essentia divina, et ille est principium generationis; igitur. Et, si dicitur quod principium generationis et potentia generandi est in essentia[5] , ipsa tamen non generat, nec frustratur ista potentia generandi, quia, licet non reducitur in essentia ad actum, sufficit tamen quod in Patre qui est essentia reducatur ad actum.

Contra, quia adhuc sequitur quod in essentia frustra sit, cum in eo numquam reducitur ad actum, responditur quod sicut est in Patre, sic in eo reducitur ad actum, quia in essentia solum est ex[6] eo quia in Patre, qui est essentia, et sic etiam reducitur in Patre ad actum.

Item, essentia divina est generans, igitur generat. Antecedens probatur, quia generans est essentia divina, igitur essentia divina est generans, per conversionem. Et antecedens concedit econtra. Et probatur, quia Pater qui est generans est essentia divina, igitur aliquid quod est generans est essentia divina. Tenet consequentia a convertibili ad convertibile.

Item, essentia divina esset vilioris conditionis quam nature create.

Item, quicquid mirificat et bonificat et nullam imperfectionem importat hoc essentie vel etiam persone debet attribui; sed generare esset huiusmodi; igitur generare debet essentie attribui; igitur generat, etc.

Contra primum corollarium: tunc quelibet ipsarum esset principium productionis, quia quelibet ipsarum est intrinsece equalis perfectionis, cum alia talia autem sunt eque potentia ad producendum.

Contra tertium, due sunt spirationes; igitur. Probatur: emanationes differunt a terminis, ut dicitis, igitur magis oritur quoad modum nostrum concipiendi a principiis activis. Et quia duo sunt principia activa specifice distincta realiter a[7] quibus egreditur spiratio, igitur erunt due spirationes.

Item, si esset unica spiratio, illa ab unica persona posset egredi, igitur non apparet que [f. 19r]