[f. 32v] princeps[1], sed non habuerunt firmam adhesionem sicut Christiani habentes fidem habent.
Utrum post diem Iudicii sole rationales creature sint remansure.
Nota: in Iudicio Finali, corpora beatorum erunt pervia et tunc videbuntur omnia membra et habitudines eorum ad invicem et ad quem finem sunt facta. Et hoc erit ad magnam manifestationem sapientie* Dei et manebunt omnia que sunt ad decorem et decentiam corporum etiam viscera, licet non extenta, sed convoluta tanquam fila, ita quod inter latera nichil[2] mediabit.
Vel potest dicit quod erunt plena aere purissimo.
Vel melius quod ipsa et omnis meatus corporis humani erunt plena sanguine purissimo et spiritibus* et fumis resolutis ex sanguine et humoribus corpori convenientibus.
Nota: decencius est et ad maiorem magnificentiam Dei est conservare mundum in dispositione nobiliori sine generatione quam ipsum conservare in dispositione in qua iam est cum generatione plurium individuorum, licet quo ad presentem statum sit perfectius et decencius conservare cum generatione quam sine.
Quidam dicunt quod post Finale Iudicium, solum manebunt elementa et nulla alia species mixtorum preter humanam et ad eam pertinentia. Et est ratio quia alia mixta receperunt portiones elementorum in que iterum resolventur, alias oporteret esse elementa rare ultra naturalem suam dispositionem et condicionem eis datam. Sed non sic de homine, quia propter generationem hominum ex elementis est ipsis elementis plus additum, de materia plus requirebat eius dispositio, et ergo non oportet portiones elementorum quas habent corpora humana redire ad elementa, et est sicut de costa Ade que fuit formata in Evam.
Alia est opinio quod etiam de aliis speciebus mixtorum manebunt certa individua ad maiorem Dei glorificationem et magnificentiam manifestandam.
Item, licet mixta sint perfectiora elementis, tamen ipsa mixta alia ab homine solum ad presentem statum sunt proper hominem solum, et non propter perfectionem universi simpliciter, ergo non manebunt; sed elementa non solum sunt propter hominem, sed ad integritatem et perfectionem universi, quia sine elementis universum esset truncatum et colobon.
Item, beati in patria, post Iudicium, videbunt et habebunt cognitionem omnium specierum mixtorum que umquam fuerunt, ymmo clarius cognoscent in Verbo quam modo, ideo non minus glorificabunt Deum quam si actualiter essent ipsa mixta.
Item, species humana est essentialiter perfectior aliis mixtis, ergo eminenter et virtualiter eas continet.
Utrum beati habebunt equales visiones in Verbo et equales fruitiones.
Nota quod beati equaliter cognoscent in Verbo extensive, cum quilibet alterius facta et cogitata cognoscat, sed non equaliter intensive, quia unus clarius altero secundum quod meruit.
Et comprehensive nullus[3] cognoscit ita quod cognoscat omnia cognoscibilia vel scibilia de aliqua creatura, et cognoscunt in Verbo sine discursu tam complexe quam incomplexe.
Item, potest dici quod tam boni quam mali in Finali Iudicio cognoscant singulorum corda in Verbo et quod tamen mali ex hoc non habebunt gaudium vel delectationem, ymmo magis tristitiam.
Vel potest dici quod solum boni in Verbo et mali quadam[4] speciali illustratione divina, ita quodeis immittit cognitionem omnium sic representativam. Et similiter posset dici quod etiam boni consimili cognitione vident et non in Verbo.
Item, si duo in equali caritate moriuntur et equaliter meruerunt[5] cum equalibus circumstantiis et ex bonis unius hic relictis plures capiant occasionem benefaciendi et ex alterius non, quia non veniunt* in usum aliorum, et quod hoc non steterit per eum, potest dici quod equaliter premiantur tam in accidentalibus quam in essentialibus beatitudine, quia in radice equaliter meru<eru>nt.
Vel potest dici aliter, et melius, quod alter magis premiatur accidentaliter, quod hoc est accidentale, quod alii ex eius bonis receperunt occasionem benefaciendi.
Posito quod Origenes fit dampnatus, licet plures bonas doctrinas post se reliquerit, ex quibus plures meliorentur ex hoc nichil sibi dimittitur de pena inflicta, quia non est mortuus in caritate, et ergo non habet unionem cum mebris et[6] bonis Ecclesie que unitur vinculo caritatis, ergo illorum bona nichil sibi prosunt.
Utrum beatitudines angelorum augeantur et utrum unus sit maior alio in beatitudine.
Nota: concedendo quod angeli mereantur per ministeria que faciunt hominibus, esset concedendum etiam quod in statu innocentie meruissent, quia etiam homines illuminassent et perficissent, licet non purgassent.
Item, est concedendum quod non solum mereantur augmentum premii accidentalis, sed etiam essentialis, ita quod per ministeria mereantur clarius videre divinam essentiam et ipsa perfectius frui.
Et dicuntur esse extra statum merendi quo ad hoc quod sunt in termino, quare non est de viatoribus.
Nota[7]: illa consequentia non valet: 'Ille angelus precedit alium in gratuitis, igitur presidet sibi impartialiter, sed requiritur quod ponatur preses suus a Deo vel quod eligatur, quia alias etiam post Iudicium esset talis presidentia.
Etiam non valet de hominibus, nec hoc vult Aristoteles, 1o Politice, sed vult quod virtuosi sunt apti aliorum esse rectores.
Item, in statu innocentie fuisset inter homines presidentia excedenter, influenter, et impartialiter quia pater, scilicet Adam, informasset filios.
Nota: angelus ymaginatur* movere hominem ad bonum vel malum dupliciter, aut species de novo faciendo, quod tamen communiter non tenetur, vel partes fantasie in qua sunt species ad invicem applicando, cum sint faciliter mobiles, propter quod fiunt diverse apparitiones et cogitationes.
Utrum prescitus possit salvari.
Nota: non stat rem esse provisam a Deo et ipsam non evenire. Et illo modo intelligitur quod res in comparatione ad divinam[8] providentiam necessario eveniunt, ita quod est necessitas condicionalis seu consequentie, et non consequentis: 'Hoc est provisum, ergo eveniet'.
Nota: si Sorti esset revelata sua dampnatio, ita quod de hoc esset certus, ipse etiam existens in caritate non deberet orare pro sua salute. Et si hoc faceret, ageret contra voluntatem Dei et peccaret.
Nota: concedendum est quod Christus secundum humanitatem pro omnibus suis crucifixoribus oravit, pro predestinatis ut essent recepturi vitam eternam, pro prescitis ut minus punirentur quam essent digni, et sic etiam oravit pro omnibus peccatoribus.
Utrum ypostatica sit unionum maxima.
Una opinio est quod unio ypostatica sit[9] nobilior etiam maior unione sanctificativa, que est unio Spiritus Sancti per gratiam ipsi anime, quia non potest esse unio ypostatica nisi precedat sanctificativa. Ex quo sequitur quod Deus [f. 33r]