[f. 30v] gratia[1] elevans ad hoc quod diligat finaliter et ultimate Deum propter se Deum.
Nota: Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium et seipsum fruitione, quamvis naturaliter et inevitabiliter procedat ab utroque, et sic Patrem diligit Filius non ratione paternitatis, sed quia[2] est essentia divina et summum bonum, et sic est eadem ratio fruibilitatis in istis tribus personis, ymmo si creature sic inevitabiliter a Deo producerentur, ut philosophi crediderunt, adhuc tenerentur eum diligere fruitive non obstante tali necessitate productionis.
Item creatura dicitur frui creatura, quia nec actualiter nec habitualiter eam refert in Deum, ut in ultimum finem, licet sciat ipsam creaturam non esse Deum.
Utrum tribus personis divinis sit equaliter fruendum.
Nota: summa bonitas ut est finis ultimus in[3] quem omnia alia ordinantur est ratio fruibilitatis et non semper simpliciter ut est[4] summa bonitas.
Item paternitas divina ut est paternitas non est fruibilis, quia tunc omnis paternitas esset fruibilis.
Item modi habendi perfectiones non arguunt universaliter maiorem vel minorem perfectionem in habente, ut quod Pater in divinis a nullo habet esse suum, et quod Filius habet a Patre. Nec arguit maiorem perfectionem in Patre et minorem in Filio.
Item, si una albedo idemptificaretur essentialiter duobus suppositis essent duo alba.
Item, non est concedendum quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint tres boni.
Item, obiectum beatificum est Deus ut est trinus et unus.
Item, non stat intuitive videre divinam essentiam quin habeatur propria cognitio et distincta seu iudicium de tribus personis, quia de ratione intrinseca essentie divine est eam esse trinam seu tribus suppositis communicatam, ergo qui videt eam ut est essentia divina videt vel cognoscit quamlibet personam. Non tamen hoc oporteret si videret Deum vel divinam essentiam ut est sapiens[5] vel omnipotens vel iustus.
Utrum sit ponenda duplex fruitio videlicet naturalis et supernaturalis.
Arguitur sic quod sit ponenda naturalis ordinata, quia voluntas creata potest diligere inordinate creaturam tamquam suum finem ultimum et propter se ipsam, ergo potest diligere ex suis puris naturalibus summum bonum super omnia, ergo probatur consequentia: sit A creatura et B summum bonum, tunc B plus movet voluntatem quam A et A potest diligere, ergo et B. Confirmatur, quia angeli ante lapsum[6] dilexerunt Deum et ista dilectio non erat usus, quia tunc fuissent mali, ergo fruitio erat.
Propter ista argumenta concedit Henricus de Hassia questionem, ita quod ex puris naturalibus voluntas creata potest Deum diligere super omnia sub ratione universali boni, scilicet ut est summum bonum, sed non sub ratione theologica, scilicet ut est creator vel redemptor, vel beatificator aut glorificator etc., nec sic intellectus ex puris naturalibus potest dictare sic esse eum diligendum super omnia, sed bene primo modo.
Et sic concedit quod qualitercumque intellectus potest dictare taliter voluntas potest se illi dictamini conformare quoad dilectionem Dei.
Item concedendum est quod voluntas ex puris naturalibus potest in suum finem naturalem ita bene sicut alie res, scilicet in felicitatem politicam quam philosophi posuerunt, sed in supernaturale non potest sine gratia gratificante.
Item[7] notandum de angelis quod potest ymaginari triplex status eorum. Primus, quia fuerunt primo creati mundi omnino sine aliqua qualitate, ita quod ferunt solum in esse positi, et tunc ex se ipsis se actuaverunt: primo se congnoscendo deinde res alias et Deum, secundus quod fuerunt eis tunc date gratie gratis date quibus altius erant electi, tertius quod qui bene[8] usi fuerunt illis gratiis gratis datis, illis fuerunt date gratie gratificantes et sic confirmati. Sed quia utebantur primis gratiis fuerunt lapsi.
Utrum omne malum sit propter se odibile.
Arguitur[9] sic: malum denominatur a malitia, igitur malitia est quid positivum. Dicitur quod aliquid denominatur tripliciter. Uno modo a forma vel dispositione sibi inherente vel adiacente, ut album ab albedine. Alio modo intrinsece seu a sua ratione vel essentia intrinseca denominatur tale, ut Deus iustus vel sapiens. Tertio modo ab habitudine vel modo se habendi respectu alicuius, et sic actus denominatur malus, quia difformiter se habet divine ordinationi ut respectu legis vel sue voluntatis, et sic peccatum esse vel malitiam esse est divine legi difformiter se habere.
Dubitatio[10]: utrum possibile sit esse aliquid essentialiter malum. Et videtur quod sic, quia omne per accidens reducitur ad per se, ex 6 Metaphysice. Si ergo est aliquid malum per accidens, tunc aliquid est malum per se.
Responditur quod non, quia videtur implicare ‚A est’ et ‚A est essentialiter malum’, quia illud dicitur esse cui nichil deficit in essentialibus suis. Sequitur ergo ‚A est, ergo essentialiter sibi nichil deficit’, igitur ‚essentialiter bene est, igitur non est malum essentialiter’. Tunc ad argumentum quod videtur probare quod sint ponenda duo principia unum bonorum et aliud malorum, ut dixerunt manichei, et per consequens duo dii.
Responditur quod intelligitur sic auctoritas quod omne per accidens reducitur ad per se, igitur propositio per accidens vera reducitur ad per se veram, ut illa per accidens vera ‚musicus edificat’ ad illam per se veram ‚edificator vel edificans edificat etc.’
Utrum unumquodque sit tantum diligibile quante est bonum.
Dictum fuit de dilectione appreciativa et affectiva. Arguebatur: moveant simul Deus et panis voluntatem an tunc voluntas affective licite[11] magis possit ferri in panem quam in Deum.
Henricus de Hassia: quod sic[12] licet Deus presentatus esset sub ratione maioris boni, et hoc est triplici de causa. Primo ratione libertatis voluntatis, quia voluntas posset etiam licite suspendere omnem actum circa Deum. Secundo hoc est ratione modi apprehendendi, quia panis apprehenditur apprehensione experientiali, quia eius delectationem et bonitatem apprehendit per experientiam[13], ita non Deum. Tertio ratione modi habendi, quia panis habet se tamquam magis conveniens ipsi diligenti vel appetenti, quia Deus ita ordinavit quod per cibum debeat se homo conservare rationali modo.
Sed contra: quia videtur quod voluntas negligenter ageret circa suum[14] bonum ad quod obligatur, quia magis bonum et conveniens est Deus voluntati quam quecumque creatura.
Responditur quod non, quia non semper obligatur quis ad diligendum Deum actualiter, quia precepta aliena non obligant pro semper.
Item, ratio dilectionis apprehensive sumitur a perfectione essentiali rei, et sic non sumitur ratio dilectionis affective, ideo Deus plus omni creatura est diligendus appreciative.
Item, maior dilectio Dei effectiva ad creaturam non attenditur penes essentialia creature, quia tunc Deus magis diligeret effective Luciferum quam matrem suam, et sic non attenditur penes bonitatem entitativam, sed magis penes bonitatem moralem seu iusti. Unde non sequitur: Deus dedit illi maiora et perfectiora essentialia, ergo magis diligit eum effective. Sed illum magis diligit cui plura bona gratuita dat, et qui magis se conformat sue voluntati. Et sic attenditur ista maioritas dilectionis effective non penes esse precise, sed penes bene esse, et sic illud cui dat magis bene esse illi dat [f. 31r]