F. 89av (cedula)
…*inde plus meretur quam hoc quod [1] *.
et contritiones ex parte obiectorum sunt eiusdem speciei et igitur possunt comparari.
Propositio: stat de lege ordinata quamtamque parvam contritionem tollere totalem penam et culpam. Patet, quia stat magnam tollere penam pro magno peccato, igitur proportionaliter parvam pro minori[2] etc.
Ecclesia confirmata est in caritate et confirmatio[3] non est nisi dispositio Dei qua voluit Ecclesiam suam preservare etc.
Nota quod Spiritus sanctus necessario producitur, quia alias posset non esse Deus. Nota quod voluntas divina et intellectus divinus eque primo determinat se.
Intellectus potest dictare quod Deus sit super omnia diligendus ex puris naturalibus, et voluntas potest se conformare illi iudicio, ergo potest Deum super omnia diligere ex puris naturalibus.
Verte folium et in prima columpna in principio.