[f. 105r] potuerit[1] facere creaturam que derelicta suis naturalibus peccare non posset mortaliter.
Tertius: utrum Deus aliquam rationalem creaturam facere potuerit que non posset peccare mortaliter per naturam. Et correspondenter istis tribus sensibus ponam tres conclusiones cum corollariis etc[2].
Conclusio prima: omnis res creata vel creabilis potest esse peccabilis. Probatur: omnis talis potest deficere a rectitudine sibi debita, igitur. Antecedens patet eo quod nulla res creata vel creabilis sufficiens est manere in rectitudine sibi debita nisi a Deo conservetur etc.
Corrolarium primum: nulla res[3] est creabilis que sit simpliciter impeccabilis.
Secundum: nulla creatura est sic essentialiter bona quin possit esse mala.
Secunda conclusio: quamvis nulli rationali creature secundum legem currentem conveniat confirmatio in bono nisi per gratiam, Deus tamen creaturam rationalem facere potuit naturaliter in bono confirmatam. Prima pars nota est communiter per doctores.
Secunda pars probatur quod totum adiutorium gratie create quod apponitur nature in confirmatione beati est finitum, igitur Deus supplere illud potuit per appositionem maioris fortitudinis naturalis in productione creature. Ad hoc etiam sonare videtur dictum beati Augustini Super Genesim, quod etiam Magister ponit in distinctione 44 primi talem Deus potuit hominem fecisse qui nec peccare posset, nec vellet. Et si talem fecisset, quis dubitat eum meliorem fecisse?
Corollarium primum: status creaturarum rationalium, qui modo est eis supernaturalis et gratuitus, esse potuit eis naturalis.
Secundum: Deus potuit facere creaturam rationalem cui competeret clara Dei visio cum fruitione per naturam, sicut modo competit beatis per gratiam.
Tertia conclusio: possibile est esse creaturam rationalem contradictione liberam impeccabilem per naturam. Probatur conclusio: possibile est esse creaturam rationalem solum intellective apprehensive cognitivam et liberam, igitur. Antecedens probatur, quia modos cognoscendi apprehensive et modos cognoscendi iudicative sunt distincti, igitur Deus potest facere creaturam cui conveniat unus et non alter.
Corollarium primum: ad hoc quod res proprie sit peccabilis non sufficit quod sit rationalis. Patet, alias Deus esset peccabilis.
Secundum: ad rem proprie esse peccabilem requiritur eam esse rationalem contradictione liberam et obligabilem.
Tertium: questio ut proponitur est vera.
Deus potest facere creaturam cui solum conveniat hoc predicatum perfectionis esse et talis non potest esse mala, quia numquam potest deficere a rectitudine debita non[4] quando est, quia tunc convenit sibi esse non quando non est, quia tunc in nullo deficit.
Responditur: licet non conveniat sibi aliqua alia perfectio, tamen potest sibi convenire et tunc ab ea potest deficere. Unde Deus potest quamcumque accidentaliter perficere etiamsi actu non est perfecta accidentaliter. Iterum, quia res non solum ex essentialibus, nec solum ex accidentibus superadditis habent perfectiones, sed etiam ab existentis habitudinibus et ordine ad alias res et in istis possunt deficere.
Contra primam partem secunde conclusionis: sancti in patria non sunt impeccabiles, igitur fundamentum conclusionis nullum. Antecedens probatur, quia ipsi sunt liberi contradictione, igitur possunt flecti ad utrumque contradictorum, igitur et peccare.
Secundo: si confirmati essent per gratiam, sequitur quod etiam quidam in presenti possint fieri impeccabiles. Consequens est hereticum. Probatur consequentia, quia verisimile est multos tantam gratiam et caritatem habere sicut aliquos beatos. Potissime videtur quod quilibet adultus existens in gratia maiorem gratiam habeat quam parvuli qui decesserunt in gratia baptismali si igitur per gratiam fit homo impeccabilis. Patet propositum.
Contra secundam partem de qua magis est ad propositum et contra fundamentum, in qua ymaginavi quod gratia confirmationis potest homini et angelis esse naturalis. Si ista ymaginatio staret, sequeretur quod[5] illud quod homini nunc est naturale posset fieri ei innaturale. Consequens videtur absurdum et consequentia clara est[6], quia si non naturale posset fieri naturale, ita similiter naturale fieri posset non naturale.
Confirmatur, quia postquam gratia confirmationis facta esset naturalis, Deus econverso posset eam facere non naturalem, sicut modo est.
Secundo contra illam ymaginationem[7] sequeretur quod quecumque dispositio accidentalis cogitabilis posset homini esse naturalis. Consequens absurdum et probatur consequentia, quia non ratio maior de una quam de alia. Sicut enim Deus facere potest ut gratia si homini naturalis sic facere potest quod summa caliditas, summa frigiditas sit ei naturalis etc., et quod summa albedo, summa nigredo, et sic etiam potest facere quod sit homini naturale habere 4 pedes vel alas et[8] pennas et esse volatilem. Unum enim illorum non plus repugnat conditioni essentiali hominis quam alterum[9].
Utrum creator et creatura sint similiter adorandi[10]
Arguitur quod sic: beate virgini est exhibendus cultus latrie et idem exhibetur creatori, igitur questio vera. Minor patet, cum non minor honor debeatur matri quam filio.
In oppositum arguitur per illud Deut. 6: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies, igitur non esset talismodi servicium creature exhibendum.
Primo noto quod duplex distinguitur communiter adoratio seu reverentialis exhibitio latria videlicet et dulia. Latria, quantum ad propositum spectat, tripliciter accipitur: primo modo pro actu exteriori quo aliquid Deo exterius exhibetur in cultu ob reverentiam et summi dominii seu summe potestatis et maiestatis recognitionem, sicut sunt thurificationes, sacramenta, genuflexiones et consimilia.
Secundo modo accipitur pro actu interiori ipsius voluntatis ab ipsa voluntate elicito ad hoc quod aliquid predictorum Deo exhibeatur, scilicet sacramentum, genuflexio et thurificatio.
Tertio modo accipitur latria pro habitu animam ad divinum cultum inclinante seu habilitante quo quidem habitu supradicti exsequii exhibitionis actus interior prompte et faciliter elicitur. Conformiter accipi potest dulia pro habitu seu actu exteriori sive etiam interiori, et ergo visis acceptionibus ipsius secundum unum istorum trium faciliter potest haberi acceptio eius pro aliis pariformiter.
Secundo notandum quod dulia uno modo accipitur generaliter pro reverentia exhibenda sive Deo sive creature ratione excellentie cuiuscumque, et sic dulia est communior latria.
Secundo modo accipitur dulia ex consuetudine communi restricto nomine, et sic restringitur ad servicium creature debitum et illo modo dulia adhuc potest esse bipartita quedam hominibus mortalibus debita, alia autem creaturis ad divinum misterium sacratis et dignificatis exhibenda que yperdulia vocatur quasi excellens dulia vel supra duliam mortalibus debitam.
Tertio nota quod alicui aliquem honorem deberi vel exhiberi potest intelligere dupliciter: uno modo per se, alio modo per accidens. Per se debetur vel exhibetur illi in quo est talis honoris causa. Per accidens vero illi in quo est causa talis honoris non est existenti, tamen in illo in quo talismodi honoris causa est.
Conclusio prima: hominibus mortalibus ratione virtutis et scientie aut status et presidentie hic in via exhibenda est dulialis reverentia. Patet, cum mortalibus ratione excellentie debeatur exhibitio reverentie et non latrie, nec yperdulie. Patet propositum.
Propositio prima: inter mortales homines secundum diversitatem excellentiarum[11]