F. 53V
Henricus de Oyta
(Edidit Daniel Coman)

[53v] tamen[1] tam essentia divina inquantum huiusmodi, quam persona divina inquantum huiusmodi, quam Deus Pater inquantum huiusmodi, etc., vere fruibilitatis includit rationem. Patet, quia de ratione essentie divine vel persone etc., esset bonitas simpliciter perfecta. Et sic ratio fruibilitatis esset pars rationis essentie vel persone divine recte sicut ratio animalis esset pars rationis hominis etc.

Nota quod implicat contradictionem quod Pater sit prior origine quam generat Filium. Patet, quia Patrem esse priorem Filio origine non est aliud quam Filium[2] habere esse a Patre productive et Patrem a nullo. Sed Filius non est productive a Patre nisi per generationem, et sic Patrem esse priorem Filio origine est Patrem generare Filium. Si igitur Pater esset prior origine quam generaret Filium, ipse prius generaret Filium quam generaret Filium, quod est contradictio. Ymmo multis videtur quod in divinis nulla sit ponenda prioritas, nec originis, nec communitatis, nec causalitatis etc. Patet per regulam Ockam: illud non est concedendum quod difficillimum ad intelligendum, ita quod etiam pura ratio naturalis dictaret oppositum, nisi tale habeatur ex Scriptura sacra, vel ex determinatione Ecclesie, vel evidenter in consequentia formali ex talibus inferatur. Sed in divinis esse prioritatem, etc., et ymmo oppositum habetur ex Scriptura sacra. Unde in Symbolo: “in hac Trinitate nichil prius aut posterius”.

Conclusio secunda: quamvis tam essentia divina quam quelibet divinarum personarum sit conceptu sibi proprio conceptibilis, nulla tamen earum est sine alia earumdem aliqualiter cognoscibilis. Prima pars est satis nota. Secunda probatur per illud Io. 14: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Et rationem subjungerit dicens: quomodo tu dicis ‘ostende nobis Patrem’? Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Ex quo patet quod illa consequentia est bona: ‘Pater est in Filio et Filius est in Patre, igitur qui videt Filium videt et Patrem’, et econverso, alias probatio Christi non esset sufficiens qua dixit: quia[3] ego in Patre. Et sic suo modo de essentia et aliis personis sequitur propter hoc[4] quod qui cognoscit aliquam rem oportet quod cognoscat quamlibet aliam que cum ea est unum.

Item, si una persona posset concipi sine alia, vel conceptu absoluto vel relativo. Non primum, quia in nullo absoluto differunt. Nec secundum, quia in omni conceptu relativi includitur notitia sui correlativi. Sed valde difficile est quomodo, licet omnes tres persone operate fuerint incarnationem sicut omnes obiective movent ad visionem, cum utrumque illorum sit operatio ad extra, et tamen una esset incarnata sine alia. Quare non sic una potest videri sine alia sicut multi dicebant quod una posset videri sine alia, licet de facto una non videretur sine alia persona. Et sic salvabant dictum salvatoris nisi forte diceretur quod secus esset de incarnatione et visione, quia incarnatio potest terminari non ad essentiam, sed ad unam personam tantum. Visio autem si terminatur[5] ad essentiam, tunc sumitur ab essentiali convenientia. Et sic necessario cuilibet trium personarum convenit. Si vero sumitur a proprietate personali, tunc esset relativa, et sic iterum non tantum uni persone convenit. Verum est si ly ‘pater’ dicitur solum relative ad Filium et non ad Spiritum Sanctum. Tunc ista ratio nichil valeret, quia tunc ly ‘pater’ significaret Patrem et Filium et non Spiritum Sanctum, quod est contra fundamentum conclusionis, quia fundamentum conclusionis esset quod quicumque cognoscit rem, iste etiam necessario cognoscit quamlibet rem que est cum ea unum etc.

Corollarium[6] primum: nec per se nec per accidens una persona divina cognosci potest sine alia. Patet ex conclusione, quia unum sunt. Illud esset contra Adam, qui dixit quod conceptu hominis Filius cognoscitur per accidens et non Pater, nec Spiritus Sanctus – quod probat, quia Christus corporaliter visus est in carne assumpta et non Pater, nec Spiritus Sanctus, igitur. Similiter Christus odiebatur a iudeis[7] ratione humanitatis, et tamen non Pater et Filius etc. Sed ad ista argumenta Adam et omnia similiter dicitur negando[8] minorem, quia sicut Christus per accidens visus est oculo corporali, quo solum color videbatur persone qui fuit subiective in natura assumpta, cuius substantia etiam per accidens videbatur, sic eadem visione etiam per accidens videbatur Pater et Spiritus Sanctus, qui maiorem connexionem et unitatem tam in essendo quam cognoscendo habent cum Filio quam substantia nature assumpte cum Filio, igitur etc.

Secundum: nec cognitione intuitiva, nec abstractiva, nec individuali, nec specifica, nec generali, nec transcendenti, nec in via, nec in patria potest cognosci una persona sine alia, nec potest quis una frui sine alia. Et sic stat essentiam divinam et quamlibet personam divinam esse ab aliquo cognitam et dilectam, qui tamen[9] nullum assensum habet de hoc quod in divinis sit trinitas personarum. Patet de philosophis etc.

Et nota circa prius dicta de prioritate quod Scotus et Gregorius ponunt in divinis Patrem esse priorem Filio origine causalitate vel productivitate. Et probat Gregorius sic: quia Deus Pater vere producit et generat Filium, et non econverso, igitur ex fide est. Antecedens notum. Consequentia videtur tenere per Philosophum in Post predicamentis, ubi positis quattuor modis prioritatis addit quintum dicens: “eorum que convertuntur secundum[10] essentie consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est dignitate prius natura dicitur”. Sed ad illud argumentum dicitur negando consequentiam et ad Aristotelem dicitur quod intellexit de causa in respectu ad effectum essentialiter ab ea distinctum. Et cum fides nostra dicat in hac Trinitate nichil prius aut posterius, etc., omnino indignum esset eam glossare propter verba Aristotelis, que magis glossanda sunt etc.

Ockam autem posuit in divinis prioritatem communitatis, quia sequitur ‘A est Pater, igitur A est beatus’, et non sequitur econverso. Similiter sequitur ‘A est Pater in divinis, igitur A est essentia’, et non sequitur econverso, igitur beatus et essentia prioritate communitatis prior est Filio et Patre. Tenet consequentia ex secundo modo prioritatis etc.

Respondetur negando consequentiam ultimam. Et ad Philosophum dicitur quod secundum mentem suam non debet sic formari consequentia, sed respectu est secundi adiacentis sic: Pater est, igitur essentia est; et tunc valet etiam econverso: essentia est, igitur Pater est. Et quod ista fuerit mens sua patet, quia ipse exemplavit per illos terminos ‘unum’, ‘duo’. Unde bene sequitur ‘duo sunt, igitur unum est’, et secundum modum formandi in argumento tunc non valet consequentia ‘A est duo, igitur A est unum’, quia sit A binarius hominis et asini etc[11].

Ex dictis magistri Henrici de Oyta


Nota quod iste articulus ‘tantum unus est Deus’ est naturali ratione investigabilis et demonstrabilis. Et si quis sic scit naturali ratione et cum hoc ei assentit ex fide et etiam sic firmiter assentit ex fide, quodsi non haberet ad hoc rationem que eum faceret scire, tamen vellet firmiter assentire ex auctoritate Ecclesie, tunc scientia non minuit meritum istius fidei. Si vero quis ei assentiret solum propter rationem et argumentum naturale, et non ex auctoritate Ecclesie, iste non meretur sic assentiendo, et sic intelligitur illud ‘fides non habet meritum’ etc. Et ad auctoritates ad oppositum sonantes dicendum quod fides est non apparentium, id est de istis que precise in naturali