F. 52V
Anonymus
(Edidit Alexandra Baneu)

[52v] eliciti non essent in potestate voluntatis, nec ab ea libere elicerentur, igitur nec essent ei imputandi ad meritum. Antecedens patet, quia omnino dependerent a causalitate Spiritus Sancti speciali, qui, cum vellet tali modo specialiter concurrere, causaretur actus. Et cum non, non. Alias ipsa voluntas posset resistere efficaci Dei voluntati. Secus est de caritate creata que, licet sit eius naturale, tamen in potestate voluntatis est uti ea tamquam instrumento sicut in potestate eius est uti habitu tamquam instrumento.

Item, si sic, Spiritus Sanctus specialiter moveret voluntatem. Illa motio erit causatio alicuius in voluntate et[1] respectu illius voluntas nullam haberet causalitatem nisi receptivam. Si illud est actus diligendi, tunc non est meritorius. Si est aliud naturaliter procedens, tunc non est meritorius etc.


Utrum voluntas creata tam fruitione quam usu immediate per rationes obiectales distinctas in aliquam rem que non est Deus licite possit ferri.[2][3]

(ed. Alexandra Baneu)


Utrum voluntas creata tam fruitione quam usu immediate per rationes obiectales distinctas in aliquam rem que non est Deus licite possit ferri.

Nota[4] quod fruitio accipitur aliquando communiter pro omni actu potentie appetitive qui est cum delectatione, et sic in Deut. filios generabis et filias et non frueris eis, sed ista acceptio non est ad propositum[6] propter communitatem. Sed ad nostrum propositum accipitur ‘fruitio’ primo pro actu voluntatis libere quo aliquid diligitur propter se sine relatione eius in alium finem saltem per illum actum. Secundo modo, pro amore libero voluntatis quo finaliter quiescit in amato repugnanter relationi in alium finem.

Similiter accipitur ‘uti’ quandoque communiter pro cuiusque potentie naturali operatione, et sic distinguitur contra otium ut cuius usus bonus est etc. Secundo modo, pro actu frequenter elicito, et sic distinguitur contra dissuetudinem, et iterum in istis acceptionibus nichil ad presens propter communitatem. Sed ad propositum accipitur primo modo pro actu voluntatis acceptivo vel deacceptivo. Secundo modo est acceptio vel deacceptio alicuius propter aliud sive ordinate sive inordinate. Tertio modo est acceptio vel deacceptio alicuius propter aliud quo fruendum est.


Conclusio prima[5]


Conclusio prima: quamvis omne velle liberum sit usus vel fruitio accipiendo ‘fruitionem’ primo modo ad propositum et usum secundo modo, non tamen oportet accipiendo terminos ultimo modo. Patet prima pars, quia diffinitiones dantur per opposita, ut velle aliquid propter aliud et velle non propter aliud etc. Secunda probatur, quia voluntas potest aliquid velle sine relatione ad aliud et sine repugnantia relationis in aliud. Patet, quia voluntas potest aliquid velle in universali sub communi ratione boni etc. Ex quo sequitur quod possibile est voluntatem absque peccato diligere creaturam sine relatione eius in aliud. Patet, cum tali dilectione communi diceret omne bonum etc., sed non esset possibile illud in particulari etc.


Secunda conclusio[7]


Secunda conclusio: secundum aliquos quod possibile est esse[8] aliquod nolle liberum quod non sit usus. Patet, quia possibile est voluntatem nolle aliquod obiectum sub communi ratione mali, sicut dictum est de bono in communi. Verum est, alii dicunt quod non, quia numquam voluntas vult aliquid nisi propter aliud, scilicet propter bonum quo privat etc.


Tertia[9] <conclusio>


Tertia conclusio quod non oportet omnem actum voluntatis liberum esse usum vel fruitionem primo modo sive ultimo. Patet de nolitione de qua dictum est in precedenti conclusione, quod enim non sit usus. Satis patet quod non fruitio, quia quelibet fruitio est amor etc.


Nota: de distinctione usus et fruitionis est una opinio quod ad usum requiruntur duo actus, unus scilicet amor creature, alter amor Dei, et quando secundus est causa primi, tunc primus dicitur ‘usus’, et sic dicendo nullus[10] usus esset fruitio. Alii dicunt quod quilibet usus est simplex actus quo simul diligitur Deus et creatura propter Deum, sicut in conclusionibus relativis etc., et de hoc vide in illa questione ‘utrum omnis nolitio sit usus et nulla fruitio’ etc.


Nota de distinctione dilectionis et delectationis[11] quod, sicut non omnis fruitio est delectatio, sic non omnis delectatio voluntatis vel forte nulla est libera fruitio vel dilectio.

Prima pars probatur, quia dyabolus fruitur se, et tamen non delectatur, cum intense tristetur que tristitia aufert delectationem.

Secunda pars probatur, quia aliqua delectatio nata est causari ab obiecto vel apprehensione obiecti, non concurrente volitione. Patet per Commentatorem 12 Metaphysice, commento 39, ubi dicit quod delectatio consequitur apprehensionem sicut umbra corpus. Item, aliquando quis delectatur ex sola apprehensione alicuius illecebre quam non vult, igitur.

Tertia pars probatur, quia verisimile est quod quelibet delectatio sit passio consequens apprehensionem obiecti sine volitione concurrente vel, si concurrit voluntas, tunc non producit eam libere, sed consecutive ad apprehensionem et forte volitionem. Et, si alique auctoritates sonant ad hoc quod gaudium vel delectatio sit fruitio, dicatur quod intelleguntur quod fruitio sit causa talis delectationis vel gaudii vel quod ista consequuntur fruitionem beatificam et apprehensionem obiecti. Et concedendum est consequenter quod, licet numquam stet visio beatifica et fruitio sine delectatione ex quo ista consequitur naturaliter, posset tamen bene primum esse sine secundo et econverso, cum sint res distincte, et hoc de potentia Dei absoluta.

Alia tamen opinio dicit quamlibet delectationem voluntatis esse dilectionem. Dicit tamen quod differunt isti duo termini ‘dilectio’, ‘delectatio’ in hoc quod ultra istum terminum ‘dilectionem’, ly ‘delectatio’ connotat dispositionem potentie diligentis et non existentiam impedimenti, et sic idem actus qui est dilectio potest esse et non esse delectatio propter carentiam connotati etc.

Conclusio[12]: capiendo ‘fruitionem’ strictissime solo Deo est fruendum, sed in alia acceptione quodlibet ens potest esse fruitionis obiectum. Prima pars patet, quia solus Deus est ultimate propter se diligibilis irreferibiliter in alium finem. Secunda pars nota est etc.


Nota[13]: quis potest licite creaturam plus diligere quam Deum intensive, ymmo apparet aliquibus quod multi sint christiani quorum nullus unquam tantum dilexit, et ita intenso actu Deum, sicut creaturam ut cibum tempore famis, vel forte noster filium que quidem intensius actuum dilectionis saltem naturalis, href="#footnotes"precedens[14] deliberationem, scilicet compositionem et divisionem, videntur esse licite et non dampnande, nec forte vituperande, dummodo semper plus diligatur Deus appreciative, ymmo apparet etiam quod stat aliquando quem licite diligere creaturam intensiori actu etiam elicito quam prius dilexerit Deum, dum scilicet talem dilectionem non actu refert in Deum, sed habitualiter tantum. Sed forte non est possibile quem licite intensiori actu elicito diligere creaturam quam Deum, dum deliberat actualiter de Deo et creatura. Et, quamvis quis potest sic intensius diligere creaturam quam Deum, non tamen satiatur appetitus in obiecto alio quam in Deo quo beatifice fruitur, quia, ubi est vera satietas, ibi nullus est defectus[15]; sed quamdiu potentia aliqua non attingit suum obiectum optimum isti ultimate inherendo sine miseria, tamdiu deficit in hiis que sibi competere possunt iuxta debitum ordinem universi; sed Deus est solus tale obiectum optimum voluntatis quod includit in se omne bonum virtualiter et eminenter desiderabile vel desideratum, quod obiectum solum est ultimus finis et optimus, quodlibet autem maioris ordinatur recto ordine in aliud, quare non vere satiat quantumque diligatur et potentia in eo delectetur et, licet tale obiectum quod est Deus sit voluntati quoad substantiam improportionatum, quia infinite excedit, tamen in ratione obiecti quoad actum