F.151R
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)


[151r] intelligant, quam iuste et quam merito condemnentur. Igitur sane pensantem talis apparitionis stigmatum fines, quis pie credere prohybeat, potius omnium plagarum, quam quinque vulnerum solum cicatrices apparituras, cum par ratio horum videatur et omnium. Et cum, iuxta quendam Bernardi[1] devotionis intuitum pro peccatoribus Deum Patrem placaturi mater Filio ostendat verba, et Filius Patri vulnera amore glorie sue suscepta ut intuitu amarissime passionis fiat misericorida hiis, qui Deum invocant. Quis ergo prohybebit putantem in iudicio potius omnium plagarum quam paucarum solum vestigia denudanda, nisi forsitan aliquis sordentem quandam speciem, et Christo in gloria iudicaturo indecentem deformitatem ex tot cicatricum livoribus abhorreat consurgere?

O, cave quicumque talis est, ne sordens tibi appareat species plena immensi amoris signaculis. Species undique victoriosis fulgens insigniis[2], species conformis ei, qui plagis innumeris et vulneribus tamquam quibusdam amoris sigillis tam multipliciter consignatus fuit, ut non inveniretur quasi nec unius puncti in suo corpore spatium, quod singulari non reluceret dilectionis signaculo. Ergo non horreas, sed ingemiscas, si Christum primo egressu ad iudicium, ad tempus sub similitudine dispositionis ex in mani passionis acerbitate contracte appariturum contempleris, quoniam species hoc amoris est expressiva, et habentis in nullo deformativa, sed malorum confusiva et bonorum consolativa.

Iam[3] ex hiis quidem respondendum sit sequenti questioni, satis poteris[4] colligere, cum ad eosdem tendant fines, et stigmatum apparitio et instrumentorum dominice plagationis demonstratio, quam scriptura designans ait: Tunc apparebit signum filii hominis in celo, id est, crux apparebit sole lucidior existens, ut non sit necessitas, cum viderunt crucem redemptoris. Alii vero hic crucem intelligi volunt, ut iudicandi videant, iuxta Matheum et Iohanem, in quem compungxerunt aut intelligi vexillum quoddam victore triumphalis, vexillum quidem, cuius hastile non incongrue dum talis lancea credi[5] potest velumque ipsius sanguineo tinctum colorem, tribus in medio spinose corone insignitis clavis nigris, et quod talem scutum et vexillum appropriate victori Christo, luce clarius sua passio demonstrat. Nunc igitur sciens apparitionis talium armorum fines esse, tales quales predixi, cur illa estimabit arma in iudicio adducenda, et non ratione pari alia quelibet, ut pote clavos, flagella, statuam, spongiam et purpuram et alia, quibus Christus in sua propria[6] passione obprobia suscepit et dolores, credit in iudicio demonstrandas. Quinymo quis prohybendum iudicabit pie oppinari volentem, etiam Caypham, Pylatum et Herodem, aliosque Christi tortores, ibi compelli ad altissone clamandum in testimonium coram omnium iudicandorum turba. Quoniam hic est Iehsus, quem oculi nostri videbant, quem ora nostra conspuerunt, manus nostre flagellis et alapis ceciderunt, et crucis patibulo affixerunt. De[7] comparatione vero dolorum loquens virginis astantis et Christi filii sui patient, virginem minus doluisse asserturus dicere compellatur. Quid prohibeat nonnunquam matrem plus doloribus amaritatam filio, qui strenuitate virtutum[8] animante in salutem