[f. 40r] sic quod in potestate eius sit capere quando placet. Item[1], homo ex naturalibus potest vitare omne peccatum ad quod impellit passio. Probatur, quia existente passione vel necessario consequitur vel libere. Si necessario, tunc non peccavit. Si libere, tunc potuit non consentire, et per consequens peccatum vitare.
Advertendum quod, quamcumque sit motio, gravis voluntas potest non consentire, sed potest superare omnem temptationem et culpam vitare, quia essentialiter[2] libera. Et ex hoc non sequitur quod frustra conferatur hominibus gratia, quia ipsa[3] datur ut meritorie quis superet temptationes, et non consentiat eis, et ut ad rectum finem, et ut diu in gratia possit stare et perseverare, quod sine ea facere nequiret.
Notandum[4] ultimo quod actus habet esse et a voluntate et a gratia, sed principalius a voluntate inquantum talis effectus, sed inquantum meritorius, principalius habet esse a gratia, vel esse meritorium principalius habet a gratia, etc.
Magister Nicolaus Dinkelspuel respondit ad illam
Utrum stante unione ypostatica nature humane ad divinam stare posset naturam humanam carere beatifica* visione
Utrum panis possit transubstantiari in essentiam Dei sicut potest in corpus Dei sive Christi.
Respondetur quod non, quia licet ex tali mutatione terminus* non mutetur sicut corpus Christi non mutatur ex conversione panis in ipsum, tamen de ratione mutationis talis est ut terminus ad quem capiat de novo esse ex illo[5]. Modo Deus ex nullo capit de novo esse unde in transsubstantiatione altaris[6] corpus Christi licet non fiat simpliciter post non esse, tamen fit de novo ex illo, ita quod habet esse ex isto ex quo prius non habuit et ratione cuius est in altari et prius non fuit.
Quidam dixit et multum probatur sine inconvenienti quod lapis posset concretive* dici Deus. Dicit enim quod Deus potest illi inniti sicut albedo lapidi, et sicut albedo non est album vel lapis albus sic natura divina non esset ille Deus qui lapis* est, sed alter Deus.
Item homo et anima per unionem sanctificativam dicuntur sancti.
Aliqui respondent ad ista quod Deo repugnat propter hoc quia non potest rebus inniti sicut forma. Est enim purus actus in se reflexus.
Sed contra: de ratione denominationis et[7] talis actuationis qua lapis dicitur albus non oportet quod inclinetur subiecto, sed est de ratione intimitatis ita quod, si albedo esset lapidi sic intima sine inhesione[8], adhuc esset albus.
Item sic creatura dat Deo, sic esse denominative quod per unionem vel illapsum, quod Deus dicitur concretive* homo.
Notandum si vi unionis sanctificative creatura rationalis dicitur sancta, tunc creatura etiam dicitur Deus concretive, quia ly ‘sanctum’, ly ‘Deus’, ly omnipotens sunt predicata Dei. Si igitur primum, scilicet esse sanctum, communicatur concretive, tunc ly ‘Deus’ concretive et propter hoc deitas non est humanitas.
Item sic concedendo quod humanitas Christi est Deus concretive, et adhuc deitas non est humanitas, advertendum[9] tamen quod adhuc posset quis se fundare ad oppositum per hoc quod argumentum tale non valet: A habet omnem perfectionem per plenitudinem, igitur A est Deus. Patet, quia adhuc haberet dependenter ab alio[10].
Adhoc enim quod aliquid sit Deus requiritur duo[11]: et[12] plenitudo omnis perfectionis, et modus habendi, scilicet a se. Filius habet omnem gradum perfectionis non a se, sed a Patre non tamen dependenter.
Utrum independenter esse dicat gradum. Dicitur quod non dicit quantitatem gradus, sed modum habendi. Si modo arguis hoc habet per plenitudinem, igitur omni modo habet. Negatur consequentia, quia aliquis modus non dicit gradum perfectionis vel quantitatem, sed modum habendi. Unde quod ly independens dicit perfectionem, sed non quantitatem gradus perfectionis, sed modum habendi, sic quod ad ymaginationem staret in creatura esse omnem perfectionem que iam est in independentia, sed non dicitur independens propter modum.
Sed forte adhuc debet concedere humanitatem in Christo esse Deum concretive, sed ipsa non est independens, quia hoc predicatur solum de eo quod essentialiter est Deus. Subsistere ad esse habet se sicut species* ad genus. Omne enim subsistere est esse, et non econtra [f. 40v]