[59r] Nota quod voluntas[1] dicitur efficax respectu effectus vel ratione cuiusdam efficientie, ubi advertendum quod voluntas creata potest esse efficax hoc modo respectu trium effectuum per ordinem plerumque se habentium, videlicet respectu actus[2]. Et sic voluntas creata dicitur efficax respectu actus eliciti, et secundo[3] respectu actus imperati dicitur efficacior, et tertio[4] respectu ultimi voliti dicitur efficacissima, cum scilicet illud attingit. Non autem omnes isti modi efficacie competunt divine voluntati, non enim divina voluntas producit[5] contradictorie libere aliquem actum imminentem a quo procedat actus transiens in passum extrinsecum, sed omnis actio eius est immediate ad extra. Quando ergo voluntas exit in actum elicitum dicitur efficax primo modo; quando ulterius ex illo exit in actum imperatum, efficacior; et, si consequenter ex actibus imperatis consequitur vel attingit ultimate volitum vel intentum, ut furtum vel homicidium, beneficium vel artificium, aut aliud tale, tunc voluntas dicitur efficacissima, seu plenarie efficax. Primus modus efficacie non est apud Deum respectu factibilium, quia a divina voluntate non producitur contradictorie libere ad intra aliquis actus imminens a quo procedat actus transiens in passum extrinsecum, sed omnis effectus divine voluntatis est immediate ad extra ita quod Deus nichil libere contradictorie producit previe ad intra, sed solum immediate imperat seu imperative agit ad extra, in quo divina voluntas dispariter habet voluntati create quam oportet de communi cursu prius ad intra libere agere quam ad extra imperare et forte quod etiam non potest aliter ad extra transeunter agere habet se etiam divina voluntas in aliquo conformiter etc[6]. Habet se tamen divina voluntas aliquo modo conformiter processui voluntatis create, in hoc scilicet[7] quod ipsa sepe per subordinatos motus et effectus medios ponit in esse ultimo volita[8], ut per motus celorum et per transitiones medias elementorum vult Deus fieri varias mixtorum species. Verum quamvis Deus talem constituerit sue potentie et voluntati ordinem procedendi et agendi congruentem universo ad ostensionem sue bonitatis et sapientie que disposuit omnia suaviter, potest tamen Deus de absoluta potestate vel efficacia sue voluntatis omnem effectum immediate imperando producere.
Nota quod impossibilia non possunt occurrere divine voluntati nisi sub ratione mali. Patet, quia respectu talium non potest se habere nisi nolitive. Si enim sub aliqua ratione boni Deo occurrere possent, tunc posset impossibilia velle esse vel velle posse esse, et tunc vel divina voluntas esset inefficax respectu ipsorum[9] vel divinus intellectus esset deceptus in apparentia boni circa impossibilia. Licet igitur divina voluntas respectu impossibilium possit se solum habere nolitive, ipsa tamen creata voluntas respectu talium potest utroque modo se habere, scilicet nolitive et volitive. De nolitione notum est. Quod volitive probatur, quia vel prohibet intellectui creato decepto aliquod impossibile apparere sub ratione boni, ut esse labendum potest dampnato apparere ut remotum omnis pene, sic et simul esse et non esse potest occurere intellectui magis sub ratione boni quam simpliciter non esse, quasi primum includat aliquid boni, scilicet esse, et secundum nichil boni. Ymmo videtur etiam aliquibus quod voluntas possit ferri volitive in impossibilia que intellectus iudicat clare esse impossibilia, quia, quamvis eo quod representantur impossibilia represententur sub ratione mali, stat tamen quod simul cum hoc represententur etiam apparenter sub ratione aliqua mali. Verbi gratia, quamvis hominem esse lapsum sit impossibile et scitum esse tale, tamen quia ad hoc sequitur hominem expediri de acerbitate pene, ideo hoc respectu est a voluntate creata volibile. Unde, sicut intellectus potest assensive ferri in omne illud quod[10] habere potest apparentiam veritatis sive illud in se fuerit verum, falsum aut impossibile, ita voluntas potest volitive moveri in quodlibet apparens bonum vel in representatum sub ratione boni sive illud fuerit possibile sive impossibile. Est tamen differentia in hoc quod quelibet representatio boni vel apparentia quantumlibet tenuis et exilis videtur sufficere cum libertate voluntatis, ut ipsa simpliciter feratur volitive in bonum representatum, non autem sic intellectui sufficit quelibet apparentia veritatis ut simpliciter sine formidine feratur assensive, cum sit potentia cognitiva naturalis.
Patet ex predictis quo modo esse potuit quod etiam primus angelus voluerit quod impossibile esse scivit ut potuit velle esse Deus, quod tamen impossibile esse scivit.
Dubium: An concedendum sit quod Deus vult efficaciter peccatorem non esse iustum quamdiu est in peccato. Potest dici quod sic, quia cum hoc bene stat quod non vult ipsum esse in peccato, non enim sequitur ‘Socrates est et Deus vult ipsum non esse iustum, igitur vult ipsum esse in peccato’, quia Deus potest iustum privare omni habituali iustitia sine hoc quod ipse incipiat esse in peccato; clarum est hoc etiam de rationali creatura primo creata in nudis naturalibus, igitur.
Nota argumentum ad arguendum quod voluntas non libere agit: Deus vult efficaciter voluntatem creatam elicere[11] actum suum[12], igitur voluntas elicit[13] illum. Consequentia est bona. Et antecedens non est in potestate create voluntatis, igitur nec consequens. Potest primo responderi ex predictis negando primam consequentiam et dicendo quod efficacia divine voluntatis non semper terminatur ad actum, sed potest terminari ad obligationem, ut pro instanti pro quo Socrates peccat omissive negligendo matutinum, Deus vult efficaciter ipsum velle ire ad matutinum, quia obligavit eum ad hoc, et tamen non vult[14] actum illum esse, alias esset vel fieret. Illud patet ex dictis in principio circa secundum argumentum. Aliter posset responderi negando illam consequentiam ‘antecedens non est in potestate voluntatis, igitur nec consequens, quia instantiam habet’. Unde bene sequitur ‘tu es asinus, igitur tu es’, et antecedens non est in potestate tua, et tamen consequens est in potestate tua, quia potes te ipsum interficere. Item, sequitur ‘nullus homo currit, igitur tu non curris’, ubi iterum antecedens non est in potestate tua, et tamen consequens. Nec sequitur ‘consequentia est bona et antecedens est in potestate tua, igitur consequens’. Patet, quia sequitur ‘tu penites proprie, igitur tu peccasti’, ubi antecedens est in potestate tua, et non consequens, cum preteritum sit irrevocabile. Similiter non sequitur ‘consequentia est bona et tu vis antecedens, igitur tu vis consequens’, quia tu vis penitere, et non vis peccasse. Iterum non valet ‘consequens non est in potestate tua, igitur nec antecedens’, quia sequitur ‘tu curris, igitur Deus est’. Nec sequitur ‘consequens non est in tua potestate, igitur nec antecedens’, quia sequitur ‘tu curris, igitur tu potes currere’, ‘tu curris, igitur tu fuisti vel curristi’, ubi consequens non est in potestate tua, et tamen antecedens. Verumtamen, ubi qualiter significatur per antecedens est proprie causa qua posita ponitur tamquam effectus qualiter significatur per consequens, ibi in cuius potestate est antecedens in eius potestate consequens, ut bene sequitur ‘A ignis debite applicatur ad B calefactibile, et stat lex communis, igitur illud calefit vel incipit calefieri’. Cum igitur in potestate Socratis sit ignem sic applicari erit et in potestate eius B calefieri. Verum quod causa prima non potest sic respectu cuiuscumque effectus esse in potestate cause secunde hoc modo, quia applicatio prime cause ad quam sequitur effectus non potest esse nisi in potestate sui ipsius, cum talis applicatio non sit nisi divine voluntatis efficax volitio. Quamvis igitur sequeretur ‘Socrates sedet, igitur Deus vult quod sedeat’, ‘Socrates non sedet, igitur Deus efficaciter vult quod non sedeat’, tamen concedendum non est quod, quia antecedentia sunt in potestate Socratis, quod igitur consequentia sint in eius potestate, id est qualiter significatur per consequentia. Item, significata per antecedentia sunt effectus significatorum per consequentia, effectus autem non habent se potestative aliquo modo in eorum causam. Ex quibus apparet quod, quamvis aliqui concedant esse in potestate creature aliquo modo illative quod Deus hoc vel illud[15] vult vel scit, tamen quia non cogimur sic dicere, melius est et reverentius hoc non concedi propter supereminentiam divine dignitatis infinitam.