F.71R
Anonymus
(Edidit Andrei Marinica)

F. 71r


dicunt oppositum, et dicunt quod Deus potest sic concurrere cum musca quod ipsa crearet hominem. Et dicunt quod inferius in virtute superioris potest perfectius se producere. Contra illud: quando dicitur quod substantia A in virtute superioris producit, quid intelligitur per virtutem? aut intelligitur Deus, aut accidens additum, aut A met. Si Deus, tunc non est aliud nisi quod Deus causat. Si accidens, igitur in virtute illius accidentis producit substantiam. Si A intelligitur, tunc ipsum virtute propria producit perfectius et ergo hoc non valet. Dicendum igitur quod illud commune dictum ‘inferius virtute superioris producit effectum’ intelligitur sic: quod inferius producit superiore conproducente, vel sic, quod aliqua actione agit disponendo ad quam consequenter Deus producit effectum. Sic causas virtute nobiliores concausat ad formam substantialem, verum quod forte non debet concedi quod causas causent formam, sed concausant dispositionem ad quam datur forma.

Henricus de Hassia querit quid est creaturam a creatura causari, et quid a priori ad horam requiritur. Responditur igitur quod requiritur quod Deus velit creaturam habere esse a creatura. Sed contra: Deus sic posset velle asinum habere esse a caliditate, igitur sic caliditas potest producere asinum. Dicitur quod Deus hoc non potest velle, quia est impossibile. Unde respondens ad questionem tenet quod inferius non posset causare superius, sic etiam non potest velle quod aliquis solum fiat a causa secunda.

Utrum Deus voluit media ad comburendum beatum Laurentium, dicitur quod nonnisi positiva voluit efficaciter, sed privativa, scilicet malitiam illam voluit voluntate signi permissionis. Potest ergo dici quod omnia voluit sed diversimode, et sic de mediis ad crucificandum Christum dicendum similiter. Probatur quod est aliquod complexe significabile distinctum contra significatum per extrema propositionis, secundum quod ponit quedam oppinio sic arguendo: omnem hominem esse animal est aliquid, et non est homo, nec animal, nec est illa propositio[1] propositio et tamen est aliqualiter esse etc. Quod non sit propositio, probatur, quia quis scit omnem hominem esse animal, et tamen non scit propositionem, nec scit hominem, nec animal scit, igitur habet scientiam respectu complexe significabilis quod non sciat propositionem, quia non noscit eam, nec etiam hominem, nec animal, quia[2] si sic tunc idem sciretur et duraretur tamquam propinquum scibile, quod esset impossibile, quia tunc sciretur taliter esse et duraretur taliter esse.

Responditur: capiendo terminos significative quod omnem hominem[3] esse animal est aliquid. Si petitur quid sit, quod est Socrates et Plato etc.

Sed contra: minor non est omnem hominem esse animal. Responditur quod subiectum istius propositionis ‘omnem hominem esse animal est aliquid’ est li ‘hominem esse animal’, et li ‘omnem’ distinguit subiectum et est sensus propositionis ‘omnem hominem etc.’, id est omnis homo existens animal est aliquid, sicud igitur subiectum istius propositionis ‘omnis homo est animal’ supponit pro quolibet homine, et non oportet quod cum signo verificetur ita in proposito. Ulterius dico unomodo quod propositio scitur, ex quo non sequitur quod ipsa apprehendatur, quia assensus non est cognitio apprehensiva. Et sic dicerem quod res extra significata per extra est scibile secundarium. Alio modo dico et probabilius quod per assensum non scitur propositio, sed res per extra significata, et assensus fertur in rem talem sub ratione qua ipsa res complexe propositionaliter concipitur. Et sic per illam ‘Socrates currit’ Socrates scitur nisi quidem simpliciter consideratus, sed scio Socratem currere, id est Socratem sic se habere sicut propositio exprimit. Et diceretur: sicut voluntas non fertur in rem nisi cognitam sub ratione boni vel mali, sic nec assensus fertur in rem nisi cognitam sive apprehensam complexe.

Item, ad idem arguitur probando complexe significabilia, quia beatus Augustinus dicit: si mundus non fuisset, sic esset quod mundus non fuisset. Peto, igitur: si mundus non fuisset, quid fuisset illud sic esse nisi complexe significabile. Responditur: quia Augustinus numquam cogitavit in aliqua scriptura de complexe significabilibus, ymmo, si tempore suo fuissent oppiniones de eo, ipse maxime reprobasset. Sed sensus dicte propositionis est quod ipse voluit exprimere illud quod propositio significabat quasi dicens: si mundus non fuisset sic esset etc. id est, sic fuisset sicut propositio significabat, et hoc non est est aliud nisi quod mundus non fuisset, aliter potest dici et magis ad verba: ‘si mundus etc.’ id est, tunc illa propositio ‘mundus non fuit’ in mente divina fuisset vera. Et hoc intendebat Augustinus, forte ego apposui.

Queritur an Deus producendo ad extra concurrat productive finite vel infinite. Et arguitur quod non infinite, quia quisquis effectus sunt finiti, ut motus celi. Verbi gratia, multo absurdum videtur quod Deus infinite agendo producat solum effectum finitum, et quod infinite movendo celum movat solum finite.

Item[4] sic non plus concurreret ad effectum perfectiorem et minus perfectum.

Item, sic equaliter concurreret cum omnibus causis secundariis, quod videtur falsum.

Item, sic secundum ultimum sue potentie concurreret quia infinite, et non posset magis quam infinite concurrere. Sed arguitur quod non finite, quia tunc tantus influxus causalis posset[5] communicari alicui creature possibili, et sic sequeretur quod effectus posset per solam creaturam produci vel per solas creaturas, quia, cum solum finite agendo producat A, ista finita activitas esset communicabilis creare.

Item, Deus cum qualibet creatura producente effectum sibi equalem concurrit infinite etc. Probatur antecedens, quia secundum ultimum sue potentie, igitur infite. Antecedens probatur, quia non potest plus concurrere nisi ut faciat creaturam equalem sibi producere, cum secundum te creatura non possit causare perfectius se, nec in virtute propria, nec aliena. Negatur consequentia, quod ergo infinite.

Una oppinio, que videtur Henrico de Hassia probabilis, est quod agens dicitur tante agere quanta est actio passiva seu effectus productus, ita quod tantitas sive quantitas actionis attenditur penes actum, sed qualitas actionis attenditur[6] ex parte agentis, ut agens independens dicitur independenter agere, agens dependens dependenter, agens omnipotens omnipotenter dicitur agere, agens sapiens sapienter, et sic actio est tanta quantus est effectus, et illi dicunt consequenter quod Deus non agit infinite ad extra[7] nisi effunderet se plene secundum totam eius fecunditatem causalem, sic enim produceret infinita in multitudine et omni specie magnitudinis infinita produceret, qualiter forte non esset possibile[8]. Sed si Deus produceret infinitam velocitatem solum aut infinitam caliditatem intensive, non dicitur propter hoc infinite agere simpliciter, sed finite, eo quod talia sunt finite perfectionis. Posset tamen bene concedi quod secundum quid, scilicet secundum certam speciem ageret infinite, ut quia infinite moveret aut infinite caleret, ex quo non sequitur quod infinite ageret. Sed hic sunt dubitationes: quare quantitas actionis attenditur ex quantitate effectus, et qualitas ex agente, et non econverso. Alia dubitatio: utrum Deus dicatur eternaliter agere aut necessario, eo quod ipse esset[9] eternus et summe necessarius, et si non, quare.

Nota: hic aliqui dixerunt quod Deus non contingenter agit. Si enim contingenter, tunc ipse esset contingens, eo quod qualitas actionis ex agente attenditur, sicut sequitur: Deus necessario agit, ergo est necessarius.

Nota adhuc circa predicta: quod in agentibus secundariis quantitas actionis non solum ex quantitate effectus attenditur, sed etiam ex velocitate et ex resistentia qua sit actio.

Alia est oppinio contraria etiam probabilis: quod quantitas actionis attenditur penes[10]