F. 75v
sufficienter videant in verbo. Item, non videtur quid moveret eos ad experiendum suam libertatem. Item, si sic, tunc staret eos habere dubium de sua libertate quod non videtur eo quod omnia sciant in verbo.
Nono, arguit Henricus de Hassia: Deus non gubernat Sortem libere, quia si sic, tunc guberneret eum libere quando esset vel quando non esset. Non secundum. Non etiam primum, quia Sorte existente non potest eum non gubernare, igitur non gubernat eum libere. Antecedens patet, quia si ipso existente potest eum non gubernare ponatur in esse, tunc igitur sequitur quod Sor est et non gubernatur a Deo, quod est impossibile. Dicitur quod eo tempore quo Sor est, Deus potest eum non gubernare, et sic illa copulativa est vera: ‘Sor est et Deus potest eum non gubernare.’ Sed hec copulativa est impossibilis: ‘Sor est et Deus non gubernat eum.’ Sed contra: ex illo videtur sequi propositum, scilicet quod Deus non gubernet libere Sortem, quia ad libertatem contradictionis requiritur quod ceteris omnibus eodemmodo se habentibus Deus possit in utrumque oppositorum, modo non potest sic esse quod Sor sit et quod Deus indifferenter gubernat vel non gubernet, sed eo existente ipse necessario pro tunc gubernatur.
Notandum est hic quod ad hoc quod Deus dicatur gubernare Sortem non plus requiritur, nisi quod Sor sit, et sic Deum gubernare Sortem est Deus gubernans Sortem, et sic hic terminus ‘gubernare Sortem’ supponit pro Deo connotando Sortem existere.
Secundo notandum quod ad libertatem contradictionis requiritur quod potentia possit in utrumque contradictorum ceteris omnibus eodemmodo se habentibus preter ea que ad unum contradictorum requiruntur, ut ego vado libere ad Ecclesiam eo quod possum ire et non ire aliis omnibus preter itionem eodemmodo se habentibus. Similiter, diligo libere Deum eo quod possum diligere et non diligere aliis omnibus preter dilectionem eodemmodo se habentibus. Per hoc ad propositum dico quod, quia ad Deum gubernare Sortem requiritur et sufficit[1] Sortem esse, ideo non potest esse quod Sortes sit et Deus eum non gubernet, attamen contradictorie libere gubernat, quia aliis omnibus eodemmodo se habentibus preter ea que ad gubernationem requiruntur Deus potest non gubernare. Potest enim Sortem annichilare etc. et sic non gubernat eum.
Decimo, Deus non gubernat dyabolum, etc. Antecedens probatur, quia ordinat ipsum per sapientiam in suum finem ultimum.
Henricus[2] de Hassia dicit quod finis omnium est honor seu gloria Dei. Et dicit quod omnia ordinantur ad hoc quod Deus glorificetur. Secundo dicit quod Deus voluit voluntate signi creaturas rationales illum finem attingere per bonum suum, scilicet per beatitudinem et felicitatem. Tertio[3] dicit quod Deus statuit quod creatura rationalis que finem non adipiscitur per suum bonum, quod illa adipiscatur per malum suum. Et sic dicit ultimo quod necessario quelibet attingit finem suum aut per bonum, aut per malum. Si non vult per bonum, tunc[4] oportet quod per malum. Sic dampnati attingunt finem, scilicet gloriam Dei et iustitiam que declaratur per eos et mala ipsorum. Henricus de Hassia.
Dubitatio[5]: quomodo creatura irrationalis attingit gloriam Dei et quomodo laudat seu glorificat Deum? Doctores dixerunt quod creature irrationales glorificarent Deum in creaturis rationalibus. Unde omnia irrationalia serviunt rationalibus, ut illa rationalia consequentius possint Deo servire. Et sic cum quis bibit vinum ipse efficacius laudat Deum, et sic vinum dicitur Deum glorificare. Sed si quis ex vino inebriatur, tunc vinum blasphemat Deum, sed sine culpa, quia hoc non intendebat de per se. Aliter posset dici quod quelibet creatura habet aliquid bonitatis et proprietatis ratione cuius in ea relucet magnitudo artificis, ut in lapide est compositio elementorum ratione cuius arguitur quod factor fuit magnus artifex, etc. Henricus de Hassia.
Undecimo[6], probatur quod non quanto quis Deo plus servit, plus ei obligatur, quia nullus obligatur Deo infinite, igitur, si solum finite, tunc potest satisfacere.
Duodecimo[7], Deus dat mihi bonum nature et ego retribuo sibi honorem qui est bonum moris, sed bonum moris maius est bono nature.
Respondetur quod illum honorem quem sibi retribuo etiam ab eo recipio, et sic pro eo sibi obligor, quia[8] quid habes quod non recepisti. Sed contra, tunc per hoc non retribuerem, quia, si obligor tibi in duobus denariis, non solvo tibi per tuos denaria. Respondeo quod Deus ex pietate hoc vult pro satisfactione habere.
Si deus crearet multitudinem omnium creabilium, illa sit A. Arguitur quod illa esset eque perfecta ut[9] Deus, quia si non, tunc distingueret a perfectione Dei, igitur perfectius A posset creari.
Nota: si esset talis multitudo, nichil esset perfectissimum in ea, quia communiter tenetur quod omni creabili Deus potest perfectius creare. Ex quo sequitur quod A multitudo non esset equalis in perfectione summe speciei in ea continente, quia nulla talis est. Posset ergo forte dici quod perfectio eius nulli speciei corresponderet, quia vel supreme, vel medie; non primum, ut probatum est; nec medie, quia sicut nulla suprema est, sic nec aliqua media. Et communiter diceretur quod esset certe perfectionis et tamen infinite, et infinite distingueret a Dei perfectione. Et quando arguitur quod media est creabilis, ego dico quod medio actu est creata, quia dico quod infinite sunt species in illa multitudine, perfectiores multitudine et inferiores Deo. Aliter posset dici quod ita multitudo est tante perfectionis sicut una certa species eiusdem multitudinis. Et hoc videtur sic posse probari, quia multitudo est certe perfectionis, sive hoc sit finite, sive infinite, in idem redit; sed tantam perfectionem habet solum a[10] perfectionibus simpliciter dictis seu[11] a predicatis perfectionum simpliciter que scilicet nullam imperfectionem dicunt et que cuilibet