Secunda pars conclusionis patet, quia, sicut iam de facto est appetitiva que naturaliter previo actuatur individuo sensitivo, ita[1] videtur esse possibilis appetitiva que naturaliter actuaretur ad apprehensionem intellectualem. Nec apparet maior repugnantia hic quam ibi, et talis esset appetitiva rationalis, igitur.
Item, de facto appetitus rationalis actuatur naturaliter ad apprehensionem obiecti placibilis, igitur ex hoc quod est esse appetitivum rationaliter non tollitur modus agendi naturalis.
Corollarium primum: esse liberum[2] contradictione in toto suo ambitu non attenditur debite penes intellective et volitive contingenter productivum esse. Patet ex prima parte conclusionis.
<Secundum>: ex cognitione intellectuali agere non habet se repugnanter ad illibere agere. Patet ex secunda parte conclusionis.
Tertium: sicut de facto est rationalis creatura essentialiter sui actus productiva contingenter, sic stat esse rationalem creaturam solum liberam[3] complacenter.
Quartum: esse contradictorie liberum non est essentiale cuilibet speciei rationalis creature possibili.
Magister Iohannes Berwardi
Utrum eadem[4] natura creata potuit assumi a pluribus personis divinis.
Et arguitur quod non. Illud quod sufficienter ostendit aliquam naturam esse illimitatam seu immensam, hoc non potest attribui nature create; esse in tribus suppositis est huiusmodi, cum ex hoc natura divina arguatur esse immensa, igitur etc.
In oppositum arguitur, nam non minoris potentie sunt Pater et Spiritus Sanctus ad assumendum humanitatem Christi quam fuerit persona Filii. Et persona Filii assumpsit humanitatem, igitur etc.
Noto primo quod suppositum seu existentia suppositalis est substantia per se subsistens nulli alteri a se secundum naturalem inclinationem et tendentiam actualem vel aptitudinalem ut subiecto vel toti suppositanti[5] vel suppositi innixa. Vel sic: suppositum est res subsistens subsistentia sibi ydemptica. Et ultra rationem suppositi[6] in ratione persone includitur quod sit natura rationalis.
Propositio annexa: anima humana a corpore separata non est persona.
Propositio secunda: humanitas Christi non est persona, cum alteri ut suppositanti sit innixa.
Secundo noto quod unio ypostatica est illapsus suppositi alicui nature quo illabens ipsam suppositat et subsistere seu[7] suppositaliter existere facere.
Propositio annexa: de absoluta potentia Dei natura rationalis potest esse Deo unita personaliter preter hoc quod fruatur ipso beatifice actualiter. Patet, quia stante unione[8] ypostatica creature rationalis ad Deum potest Deus suspendere omnem actum liberum eiusdem creature talem unionem ut prius co.nservando.
Conclusio prima: quamvis quodlibet suppositum ad extra productum vel producibile possit Deo uniri ypostatice, nullum tamen creatum vel creabile potest a divina natura assumi in unitatem essentie.
Prima pars probatur, quia non est repugnantia ex parte Dei non potentis suppositatem nature
[1] ita] in marg. p. c. [stânga], igitur a. c. ms.
[2] liberum] librum ms., sed coni..
[3] liberam] contingenter add. sed del. ms.
[4] eadem] sup. l..
[5] suppositanti in marg.
[6] suppositi] suppositi iter. sed del.
[7] seu] sp scr. sed del.
[8] unione sup.l.