[155r] naturalis processus intellectus a magis confusa ad propria.
Ex istis sequitur: sine formatione singularium conceptuum talis termini communis vel minus communi istius subjecti non est distributio apud intellectum humanum. Patet satis advertenti predicta. Et dixi notanter intellectum humanum, quia forte unus conceptus in angelis equipollet multis in nobis. Elicitur secundo ex dictis quod distributio alicuius termini respectu alicuius predicati, nichil aliud est quam copulativa enuntiatio predicati de subiecto copulato ex omnibus singularibus terminis inferioribus subiecto. Ex quibus ulterius deducitur quod non sunt nisi due species absolute universaliter distributorum, quoniam ex iam dictis descriptionibus non est rationabiliter ymaginabile quod plures species distributionis nichil esse possent, nisi una affirmativa distributio et una negativa, quarum affirmativa denotatur per ly omnis vel aliud signum equivalens, et negativam que denotatur per ly nulla vel aliquod consimile ad plurimum signans.
Et probatur ex alio communi termini distribuibiles, ut in proposito sufficit, sunt in triplici differentia. Primi sunt termini communes simplices kategorematici ut homo animal. Secundi sunt termini complexi ut sunt isti termini complexi res, que est homo, ens quod est animal, res que est essentia divina est Pater, Filius vel Deus. Tertii sunt complexi ex aliquo simplicium distribuibilium[1] cum termino communiori vel minus communi, simplici vel complexo sumpto in pluri numero mediante ly que sunt ut sunt isti termini res que sunt homo, persone que sunt essentia, Pater et Filius que sunt Deus. Modo certum est quod omne tale distribuibile sufficienter distribuitur vel denotatur distribui per hoc quod additur ly omnis in singulari vel plurali vel hoc sinkategorema nullus ut omnis res que sunt essentia divina sunt Pater. Si ergo talis terminus distribuibilis cuiuscunque modi aut specie fierunt, universalis duabus speciebus sinkategorematum distribuitur. Vietatum est ponere quod propter positionem fidei Christiane novas species sinkategorematum et distributionum necesse sit inveniri quas naturalis luminis investigatio non consideravit, nec intellexit.
˂Capitulum 4˃
Ut plenius notescat intentio philosophica de dici de omni videre oportet quid sit suppositio termini, quia distributio solum est pro illis, pro que potest promicti quod terminum supplere in propositione mentali nichil aliud est quam per ipsum representari aliquid in ordine ad illud taliter quod posterius vel[2] eque primo apprehenditur recto representato. Et e contra pari terminum est per ipsum aliud vel aliqualiter representari de aliquo per alium conceptum representato prius vel eque primo. Ex quo bene intellecto elici potest quod suppositio nichil aliud est quam subiectio vel predicatio termini pro eo quod per ipsum importatur, vel pro eis que per ipsum apprehenduntur, et hoc potest esse ipsemet terminus aut alii termini vel res non signa, non oportet declarere hoc, tamen magis stando in descriptione communi. Suppositio est acceptatio termini pro eo vel pro eis de cuius vel de quorum terminis singularibus propriis mediante copula propositionis vere enuntiatur ad bonum intellectum. Et secundum istam descriptionem Pater non est Filius, Pater non supponit pro Filio, quia hec est falsa Iste Filius est Pater, licet hec sic vera Hec essentia est Pater demonstrata re que est Filius. Et ergo dicitur in descriptione de singularibus propriis et ponitur hec ad differentiam istius termini Hec essentia que est Filius, de quo bene[3]