F.115V
Anonymus
(Edidit Ioana Curuț)

[f. 115v] Contra secundum corollarium secunde conclusionis arguitur sic: ex principiis et conclusionibus naturaliter deducibilibus homini sequitur necessariis consequentiis quod Deus est trinus et unus, igitur hoc est naturaliter expressibile sine supernaturali irradiatione. Consequentia est bona et antecedens est dubium. Tum quia talia infinita sunt principia et infinitis modis combinabilia et deductio veritatum ex veritatibus procedit in infinitum, igitur consequens non est negandum. Henricus de Hassia[1] .

Tertia conclusio[2] : absolute est possibile fidem et scientiam propriisime dictam non solum habitualiter, sed etiam actualiter simul esse in eodem homine de eodem obiecto. Probatur: quarum rationes formales et completive[3] sunt compossibiles et ipsa sunt compossibilia; sed sic est de fide et scientia propriissime dicta de eodem obiecto, igitur etc. Maior nota de se. Minor probatur, quia formalis et prescisa ratio scientie est notitia assensiva per demonstrationem habita, fides autem est notitia assensiva absque evidentia. Hee autem rationes in nullo repungnant loquendo tam de notitia habituali quam actuali, quod patet per experientiam. Si enim aliquis primo assentiat sine formidine et evidentia isti conclusioni quod luna est minor terra propter auctoritatem periti astrologi eam asserentis, et deinde processu temporis acquirat medium demonstrativum eiusdem, constat quod sicut stat auctoritas vel fides infusa cum ratione concordante auctoritati, sic assensus per auctoritatem cum assensu per rationem.

Item confirmatur eadem minor quando secundo assensus sunt eiusdem rationis id quod causat vel inclinat ad unum non tollit per se alterum, sed potius confirmat ipsum. Sed fides precedens demonstrationem et sequens sunt eiusdem rationis et demonstratio sequens primam fidem causat sequentem vel inclinat ad ipsam, igitur non tollit per se primam, sed potius stat cum ipsa. Maior nota de se. Sed minor probatur, quia demonstratio sequens auctoritatem et fidem primam et precedens aliam facit quod facilius credatur auctoritati dicentis vel quod fides prehabita sit vera. Illius enim dictis magis accomodaretur fides cuius auctoritatem secuta est evidens demonstratio. Patet ergo quod demonstratio sequens auctoritatem et assensum habitum per eam neutrum evacuat, sed potius confirmat, igitur.

Corollarium primum[4] : viator absolute loquendo potest habere claram apparentiam de obiecto fidei de quo simul habet fidem. Patet ex conclusione.

Corollarium secundum[5] : absolute est possibile beatum vel viatorem de eodem obiecto habere fidem et claram visionem accipiendo fidem primo modo. Probatur, quia ut sic fides quoad suam rationem formalem in nullo repugnat clare visioni quoad suam rationem sive sumantur pro actibus sive pro habitibus[6] , igitur corollarium verum. Consequentia nota est de se. Antecedens recte probatur, sicut probatum est de scientia et fide in conclusione. Fides katholica potest stare cum clara visione in eodem de eodem obiecto non solum raptim seu in transitu, sicut fuit in raptu Pauli, sed etiam permanenter et in statu. Patet, quia que possunt simul stare in instanti vel per tempus absque repungnantia semper possunt simul stare, igitur[7] .

Quartum[8] : questio ut proponitur est vera[9][10] .


Nota de obiecto fidei


Nota quod obiectum fidei uno modo sumitur pro obiecto principali quod obicitur intellectui credentis principaliter sive obiectum fidei est res que proportionaliter creditive cognoscitur. Secundo modo pro veritate complexa qua obiectum primo modo dictum proportionaliter cognoscitur creditive, accipiendo ergo obiectum secundo modo, qualiter etiam articuli fidei dicuntur obiecta fidei, tunc est bene difficultas an stet simul eundem habere scientiam propriissime dictam vel claram visionem et fidem de eodem obiecto, ut sit sensus quod eadem veritas fidei sit eidem simul credita et demonstrative scita vel clare visa, et quantum ad istum sensum ponende sunt conclusiones.

Accipiendo autem obiectum primo modo non est dubium quin idem viator possit de eodem obiecto simul habere scientiam, fidem et opinionem. Patet, quia de eadem re possunt formari plures veritates seu propositiones vere quarum una est alicui scita et altera eidem credita et tertia eidem opinata et quarta per experientiam vel claram visionem nota etc. Sic Thomas vidit Christum esse hominem et credidit ipsum esse Deum, ut dicit beatus Gregorius in libro Dyalogorum et allegat in libro 3, distinctione 23, capitulo 6, igitur.

Item accipiendo obiectum secundo modo non est dubium quin de eodem possint esse fides et scientia in diversis eandem naturam conclusionem quam unus scit demonstrative, alter solum credit ex auctoritate dictis, ut declarari potest de eclipsi et de ista quod triplus etc.*

Accipiendo autem obiectum secundo modo[11] qualiter etiam articuli fidei etc.