F.149R
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Luk√°cs)


[149r] sibiles affectus compungeres, ut se a corpore suo resolverent et ea facilius tue sagitte penetrarent; nec incassum hoc fecisti. Multi enim sic a te superati sunt, multi iam tibi manus dederunt, multi iam in suis precordiis sagitas tuas infixas portant[1], et altius adhuc eas infigi desiderant. Delectabiliter enim et suaviter vulnerati sunt, et plagas tuas se percepisse, nec dolent, nec erubescunt.

Si[2] itaque fortis ut mors dilectio, si tanta vis amoris, si ut gentilis dixit philosophus, amicus est alter ego[3], utique nullus est Christi verus reamator, nullus crucifixi amicus qui non crucifigatur, cuius cor lancea dominice passionis non vulneret, cuius carnes clavi non configant. Et hoc aut in re veraciter, ut viro seraphico beato Francisco per excessumcontemplationis clavorum lancee et vulnerum Christi legitur accidisse aut certe doloris intrinsecus affectu quomodo in matrem divini amoris nexu Christi passio redundavit, ut Symeon iustus predixit: Nam et tui ipsius animam pertransibit gladius. Hoc est: Tu visura[4] dilecti filii clavis cruci affixionem, lancea confessionem, filio parem vel fortasse maiorem vim senties doloris. Ita saltem servus crucifigatur Domino, cor eius lancea Domini pertranseat, manus et pedes hoc modo clavi configant; et[5] si non quodam* perfectissimorum est hiis exterior homo, vulneretur.

Vulnerum tamen Domini doloribus homo interior conformiter torqueatur, ut configuratus taliter passionibus ipsius in morte configeretur et glorie impassibilitatis in resurrectione. Durum cor valde, ymmo saxeum, quod tante acerbitatis puncturas Domini sui non sentit[6], quod tot vulnera ipsius non vulnerant, que quinque milia [7] quadringinta et septuaginta quinque fuisse, refermitur. Cor, inquam, quod tam flammea caritas in re amante non crucifigit, quod tot monitis salutaribus non emollitur, tot penarum comminationibus non terretur[8], tot bonorum promissionibus magnificis ad Deum suum non inflammatur. Vere inexcusabilis es omnis homo, quia etiam revera, si asinina quis torperet desidia, tot utique penetrabilissimis aculeis ad currendum in via mandatorum Dei compelleretur. Utique et demonum morsu venenato vulneratus et semivivus[9] relictus vi aspectus efficacissimi tot vulnerum, totque instrumentorum doloris, scilicet lancee, clavorum, flagellorum aliorumque, quibus Deum pro servo, redemptorem pro peccatore, factorem pro factura tam dire conspicit. Plagatum[10] sanatur, et cogitur sanus, et alater viam salutis arripere.

Si enim aspectus et contemplatio umbre et figure olim tantum valuit, ut eas aspicentes a morsibus serpentium[11] quante putas efficacie erit intuitus, figurati Christi redemptoris in erecto ligno ad clavos dependentis. Audi Ysidorum super illud Numeri: Fac serpentem eneum pro signo qui percussus aspexerit eum, vivet. Morsus, inquit, serpentum exaltato, et respecto eneo serpente, sanabantur, quia Christus antiquum serpentem in patibulo triumphavit et venena eius conclusit, ut qui vere expresseque imaginem filii Dei et passionem eius conspexerit, sanetur. Et eneus serpens in