sit[1] Ecclesie ministris, non tamen eis concessum est ut sint creatores gratie sacramentalis[2].
<Quintum>: non minor, ymmo maior sollicitudo solempnitatis et reverentie adhibenda est sacramentis Ecclesie, quorum effectum solus Deus creat sine cooperatione creature, quam si eosdem concrearet una cum sacerdote. Apparet, quoniam, quanto opifex[3] alicuius operis est maior et gloriosior, tanto reverentialis exhibitio pro eodem debet esse solempnior.
Conclusio secunda[4]: omnis quantitas perfectionis essentialis creature potest a nobis penes hoc mensurari per quod nobis innotescere potest gradus sibi essentialiter conveniens in ordine universi. Probatur: omnis quantitas perfectionis essentialis est gradus qui creature convenit essentialiter in ordine universi, igitur conclusio vera. Consequentia de se nota est. Sed antecedens probatur, quoniam naturale bonum universi consistit in ordine et etiam in bono separato, videlicet in ente primo, sicut bonum exercitus consistit in ordine ad ducem seu principem, ut patet 12 Metaphysice circa finem. Ordo autem est parium dispariumque rerum unicuique quod suum est tribuens dispositio, ut patet per Augustinum[5] 19 De civitate Dei, capitulo 13, quod non esset verum nisi eadem esset quantitas perfectionis essentialis creature et gradus essentialiter sibi conveniens in ordine universi.
Item, ad idem est Augustini 11 De civitate Dei, capitulo 15, dicentis non est ulla natura quam non iste constituit a quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo sine quibus nichil rerum inveniri seu cogitari potest, igitur.
Item, 12 Metaphysice: entia nolunt male disponi, igitur est eis ordo naturalis cuilibet tribuens bonum secundum perfectionem suam.
Corollarium primum[6]: penes omne illud a nobis potest mensurari perfectionalis quantitas creature per quod cognoscere possumus quantum ipsa in ordine predicto enti primo appropinquat. Patet: quanto aliquid in ordine isto habet gradum altiorem tanto plus appropinquat enti primo in cuius comparatione aliquis gradus istius ordinis dicitur superior, et aliquis inferior, igitur.
Secundum[7]: nobis non cognoscentibus quantitates perfectionales essentiales rerum a priori mensuranda est earum perfectio penes actus et officia vel qualescumque alias habitudines nobis notas eis essentialiter in ordine ad primum convenientes. Patet ex conclusione et corollario precedenti.
Tertium[8]: dicta regula data de quantitatibus perfectionalibus essentialibus creaturis etiam potest ad quantitates perfectionales accidentales[9] earumdem applicari. Patet, quia, sicut ordo cuilibet suum locum tribuit secundum quantitatem perfectionalem essentialem, sic etiam secundum accidentalem, igitur. Hoc etiam videmus de anima Christi benedicta que, sicut in accidentali perfectione excedit omnes creaturas alias se non includentes, ita altissimum gradum secundum hoc tenet in ordine universi.
Quartum corollarium huius conclusionis quere in cedula.
Magister Iohannes Buridan in questione finali circa 10 Ethicorum sic dicit: “Melius placet michi ponere quod in apprehensione seu intellectione perfecta ipsius Dei consistat humana felicitas quam in actu amandi et volendi consequente, et hec sit conclusio ultima quam ego teneo” – hec ille.
Utrum sapientia divina possit esse rationalibus mentibus sapientia formaliter.
Arguitur quod non. Sapientia divina non potest esse formalis cognitio rationalis mentis, ergo questio falsa. Consequentia nota. Antecedens probatur, quia, si sic, tunc pari ratione essentia divina uniri posset creature rationali tali specie unionis ad modum forme quod vi illius unionis ipsa creatura denominaretur Deus ab essentia divina, sicut nunc anima dicitur sapiens sapientia sibi formaliter unita. Sed consequens est falsum, quia tunc foret possibile plures esse deos, unum creatum et alium increatum, unum qui esset necesse esse[10] et alium qui esset contingens esse; ymmo per eandem rationem infiniti possent esse dii oppositarum conditionum et proprietatum, quod non admittit ratio nec fides.
In oppositum arguitur: sapientia divina est quedam claritatis omnipotentis Dei omnium artifex et omnem virtutem habens, igitur questio vera. Antecedens patet Sap. 7. Probatur consequentia, quoniam ex hoc quod omnem habet virtutem sibi competit quod omnia potest, et per consequens in animas sanctas sic se transferre potest ut sit earum sapientia formalis, igitur.
[1] sit] Nota quod quelibet lex duo facit: primo iudicat quid et qualiter sit operandum; secundo obligat ad taliter operandum. Henricus de Hassia. add. in marg. ms.
[2] sacramentalis] Nota quod duplex est regula humanorum actuum, scilicet iudicativa et obligativa. Prima est intellectus divinus, secunda voluntas ipsius. Modo aliqui dicunt quod voluntas divina sit prima regula bonorum actuum humanorum, aliqui dicunt quod intellectus, et de illa opinione est magister Henricus de Hassia add. in marg. ms.
[3] opifex] maior add. sed del. ms.
[4] conclusio secunda] in marg. ms.
[5] Augustinum] Augustinus ms.
[6] corollarium primum] iter in marg. ms.
[7] secundum] iter. in marg. ms.
[8] tertium] iter. in marg. ms.
[9] accidentales] earum add. sed del. ms.
[10] esse] necesse em.