44av
Henricus de Hassia: Nota de apprehensionibus
Ymaginationes et cogitationes solum apprehensive seu speculative quantumlibet perverse habitudinis aut turpis dispositionis ibi operationis rerum non sunt de se male, nec peccata, nec abhominabiles, quando nulla complacentia vel delectatio illas consequitur. Clarum est hoc, quia Deus clarissime intuetur semper omnes rerum habitudines, dispositiones spirituales et corporales rectas et quantumlibet perversas, non solum presentes, que in toto mundo fiunt in oculis suis, aut preteritas et futuras, sed etiam possibiles, tamen certum est quod ex materia nec Deus, nec angelus, nec anima Christi huiusmodi perspicue intuens turpescit quoquo modo aut vilescit. Henricus de Hassia.