F. 66V
apprehensum est vere bonum. Et sic non est peccatum, quia, si est peccatum, tunc est verisimiliter bonum. Sed secundum Augustinum Contra Achademicos non potest aliquid iudicari verisimile nisi prius sit verum cognitum, igitur oportet quod intellectus veri boni precedat intellectum verisimilis boni, igitur in primo instanti non potuit peccare, forte sufficit verum in alio cognosse.
Tertiodecimo: per Anshelmum De casu dyaboli nullus potest mereri nisi quando potest iustitiam ammittere, sed angelus in primo instanti non potuit iustitiam ammittere. Si enim potuit, ponatur in esse. Si igitur ammisit, tunc habuit in primo instanti, igitur fuit carus etc.
Quartodecimo: angelus non potest[1] in primo instanti peccasse, igitur non potuit peccasse. Probatur consequentia ab equivalenti. Eadem enim est ampliatio in antecedente et consequente et eadem extrema, et antecedens est necessarium etc.
Contra secundam conclusionem et eius corollaria: si in primo instanti et in prima morula angeli non peccaverunt, tunc Deum perfecte viderunt et dilexerunt, quia ad hoc obligantur. Ex quo arguo quod nec in aliquo instanti sequenti peccaverunt, quia, si peccaverunt in sequenti instanti, sequitur quod numquam cognoverunt Deum. Probatur consequentia per illud quod scribitur 1 Ioh. 3: omnis qui peccat non vidit eum nec agnovit eum.
Secundo: si in primo instanti et in prima morula non peccavit, ergo merebatur, et non beatitudinem, quia illam habuit, igitur confirmationem illius beatitudinis, ergo confirmatus fuit. Confirmatur, quia non videtur quare aliqui angeli pro suis operibus fuerint confirmati et non omnes[2].
Tertio: 1 Ioh. 3 dicitur: ab initio dyabolus peccat.
Quarto: sicut allegat Augustinus Super Genesim, dicens: “unde dominus ait: ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit” – verba ponitur Ioh. 8.
Quinto: Iob – hoc est, inquit, initium figmenti Dei.
Contra quid nominis meriti. Principaliter contra propositiones. Contra primam: quis peccat pure omittendo, igitur et meretur omittendo. Consequentia probatur, quia non videtur ratio diversitatis. Probatur antecedens, quia formale peccati est privatio, igitur de ratione peccati non est quod sibi correspondeat res positiva. Argumentum solvit seipsum. Neganda est consequentia. Ratio diversitatis patet ex probatione antecedentis.
Contra secundam propositionem: Deus in lege sua precipit cuilibet meritorie agere[3] etc. Ipse enim vult impleri mandata ex caritate et hoc est meritorie agere. Licet enim non sit in voluntate mea quod Deus acceptet actum meum ad vitam eternam, tamen ipse pro nunc vult acceptare et obligat me ad producendum talem actum meritorium vite eterne sub pena mortis eterne.
Magister Henricus de Hassia dicit propositionem esse falsam.
In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi – Act. 10.
Utrum[4] in qualibet secta possit esse salus quibusdam secundum ipsam viventibus.
Per fidem falsam quis meretur etc. Antecedens probatur: si prelatus predicat articulum ad cuius fidem explicitam simplex homo non tenetur, si credit, sibi ipse meretur. Probatur, quia vel in omni obicitur sibi credere vel in nullo.
Respondeo quod in tali casu simplex debet se sic habere scilicet quod credat firmissime explicite ea que explicite tenetur credere. Sed, si articulus predicatur ad cuius fidem explicitam non obicitur, debet dicere ‘certe hoc non pertinet ad me; si ecclesia tenet, ego credo; si non, non’. Etsi auctoritate prelati aliquomodo debiliter credit, ipse non peccat. Sed, si statim pertinenter firmiter crederet illud tantum sicut quod Deus est, ipse peccaret, quia ipse non debet se de talibus intromittere.
Secundo probatur assumptum: appareat Deus Petro in aliqua specie et adoret, tunc ipse meretur. Appareat tunc dyabolus in simili specie Iohanni; ipse etiam meretur, quia quantum ex parte sui est ipse similiter habet se sicut Petrus. Dicendum quod quilibet ipsorum tenetur diligentiam suam facere de inquirendo quid sit illud quod apparet. Et si sic, tunc Deus manifestat veritatem.
Tertio aliquis est qui numquam audivit de lege Christi nec potest ex se scire. Et Augustinus dicit super illo In omnem terram exivit sonus eorum. Nos didicimus quod multe sunt regiones et insule ad quas numquam pervenit doctrina Christi et absque dubio multi sunt ad quos etiam non pervenit fama de lege nostra. Qualis diligentia est facienda ad perveniendum ad fidem utrum simplici in lege Machameti sufficit querere a parentibus et superioribus in lege tali utrum sit melior illa, et tunc, si responditur quod non, videtur quod satisfecit cum non teneatur facere omne illud quod potest fieri circa tale.
Item unde debet sumi occasio cogitandi de lege meliori.
Respondeo quod debet cogitare utrum ego scirem quid melius et iustius utique vellem, tunc Deus illuminat. Verum stat duos equales diligentias facere et unum illuminari et alterum non, sed illud pertinet ad specialia iudicia Dei et nobis occulta.
Quarto pono quod aliquis in aliqua insula existens perveniat ad legem nature et vivat sic sicut aliqui tempore Moysi sunt salvati in lege nature. Utrum iam salvetur et videtur quod a fortiori iam salvetur, quia iam est maius tempus gratie.
Item lex nature est prima lex quam Deus instituit et eam non revocavit, igitur semper homines salvantur secundum eam.
Item Deus non agit iam rigorosius quam tempore legis moysaice etc.
Item omnis qui vivit secundum dictamen recte rationis salvatur; omnis qui vivit secundum legem nature vivit secundum dictamen recte rationis etc.: Abraham, Noe, Iob.
Respondeo: sicut tunc requirebatur specialis illuminatio ut Iob habuit, qui dixit de resurrectione: Ita si aliquis nunc viveret secundum legem nature ut tunc ipse amplius illuminaretur ad credendum articulos ad quos expresse obicitur. Nec est ymaginandum quod quis in nuda et pura lege nature sit salvatus. Sed fuerunt illuminati et iam amplius illuminarentur si naturaliter viverent, quia maius tempus gratie.
Triplex lex nature, scilicet nuda et integra ut in innocentia, nuda et lapsa, sine gratia, ut in parvulis iudeorum, et lex nature non nuda, scilicet cum gratia. Prime due numquam suffecissent ad salutem, sed tertia. Omnes qui salvati sunt sunt salvati in lege Christi, dicit Henricus de Hassia, sed multis aliis non fuit explicita; lex moysaica fuit protestatio