F. 5V
MAGISTER NICOLAUS DE ANASKILCH
(Edidit Monica Brinzei)

hominis a[1] spiritibus immundis vexatos et demones per Christum et Apostolos a corporibus obsessis expulsos. Item Augustinus De Divinatione demonum loquens de demonibus dicit: suadent mirum et invisibilibus modis hominum corpora non sentiendo penetrando.

Tertia pars probatur per Augustinum De fide ad Petrum dicentem: Inest simul spiritibus naturalis terminus a quo se invicem distinguuntur et unus in altero non est; sed anima humana est spiritus; ergo non potest demon esse in ea seu ei illabi. Patet etiam per ipsum De[2] ecclesiasticis dogmatibus et allegat Magister distinctione 8 secundi: Illabi anime illi soli possibile est qui eam creavit.

<Primum corollarium[3] Homines dicuntur obsessi a demonibus non quia illabantur anime, sed ratione inhabitationis corporum ipsorum et vexatione. Patet.

Secundum: Demon potest humanos sensus illudere, sed non potest propria virtute cogitationes, vel affectiones anime immittere, sed ipsas excitando fugere.

Prima pars patet per Glossam Rabani Ex. 7: Dyabolicis, inquit, figmentis magi spectantium oculos decipiebant, ut res in sua specie remanentes alie viderentur.

Secunda pars patet per Bedam super illud Math. 7 nichil quod intrat os coinquinat hominem. Vbi dicit: Dyabolus non est malarum cogitationum immissor, sed intensor.

Tertia pars probatur, quia tam interius quam exterius potest fantasmata[4] offerre et obiecta[5] ad turpiter cogitandum et appetendum trahentia opponere, igitur potest ipsas excitando suggerere[6].

Tertium: quod Dyabolus potest facere nos peccare solum dispositive non principaliter effective.

Prima pars patet, quia sua suggestio disponit ad peccandum. Secunda patet, quia non efficit peccatum nisi consentiamus. Unde Damascenus: Demones violentiam inferre non possunt in nobis est suscipere eorum immissiones, igitur.

Quartum: non omnis cogitatus malignus a dyabolo est suggestus. Patet per Augustinum De ecclesiasticis dogmatibus: non omnes, inquit, cogitationes male a dyabolo excitantur, sed aliquando ex nostri arbitrii motu emergunt.

Tertia conclusio: Quamvis spiritus angelici possint cogitationes hominum cognoscere certitudinaliter in verbo matutina cognitione, tamen non possunt eas scire evidenter cognitione vespertina[7] sine revelatione.

Prima pars patet, quia Deus qui clarissime videt omnia potest eis revelare quecumque wult.

Secunda patet per illud[8] 1 Cor. 2: nemo scit que sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in illo. Glossa: manifestum est enim cogitationes nostras a nullo sciri nisi ab animo nostro, quem Apostolus spiritum vocat. Et Ier. 17: pravum est cor hominis et inscrutabile et quis cognoscet illud et respondet ego dominus scrutans corda etc.

Corollarium primum: Spiritus angelici possunt noscere cogitationes nostras per aliqua signa exteriora coniecturative, et similiter affectiones liberi arbitrii per effectus aliquos arguitive. Patet, quia multa signa exteriora et effectus colligantiam habent cum cogitationibus et affectionibus interioribus naturaliter. Ymmo sunt effectus talium cogitationum vel affectionum, ut gaudium, pallor etc. Quos effectus demones cognoscunt a talibus causis procedere, igitur quando vident eos arguunt tales[9] causas esse.

Secundum: Angeli non possunt in proprio genere sine revelatione cognoscere secreta cordis que non[10]


Footnotes

[1] a] hominis a
[2] de] ecc add. sed del. B
[3]
[4] fantasmata] inferre sive add. sed del. B
[5] obiecta] turpiter cogitando add. sed del. B
[6] Contra secundum corollarium secunde conclusionis non videtur modus nec per transportationem specierum sicut in exemplo de virga Moysi que versa fuit in colubrum etc. Respondeo quod quia illi species habuerunt serpentis Moysi, dyabolus in fantasmata flexit illas species ad illud obiectum, et igitur videbatur quasi serpens. Sed ponatur quod non vidissent serpentem; tunc species serpentis, quas habuerunt in fantasma vel tunc dyabolus potuit apportare speciem serpentis et flectere ad obiectum, scilicet virgam. Videtur quod hoc sit in potestate demonis, nec videtur inconveniens, sicut in simili, si quis intum se aspicit veride post totum quod videt apparet veride, sicut etiam in sompnis apparent montes aurei. Potuit etiam dyabolus flectere virgam magorum et movere ad modum serpentis etc. f. 5r
[7] vespertina] sint add. et del. B
[8] illud] 1 add. sed del. B
[9] tales] tale ms.
[10] Contra dicta in positione: nullus angelus potest aliquam rem corporalem cognoscere in proprio genere, igitur positio falsa. Antecedens probatur hoc esset per speciem extensam rei corporalis. Hoc non, quia angelus est indivisibilis et genus videtur quod non etc. Si dicatur quod non repugnat rem indivisibilem esse subiectum rei extense, adhuc contra: ponatur angelus in puncto indivisibili; tunc nulla species pertingit usque ad angelum, cum quelibet sit extensa et divisibilis. Respondeo uno modo quod contra naturam angeli est indivisibiliter existere; sed quilibet coexistit extense alicui toti (toti] sup. l. p. c.) spatio vel loco unus maiori alter minori secundum maiorem et minorem perfectionem ipsorum. Nota: circa hoc de modo cognoscendi angeli in proprio genere quomodo angelus existens in A loco potest lapidem distantem cognoscere. Utrum per species vel aliter. Videtur quod non per species, quia ille species solum coexistunt illi loco in quo est angelus et subiective sunt in angelo, igitur etc. Potest responderi uno modo quod angelus cognoscit per species coexistentes sibi et sic est de natura angeli, et sic per speciem multiplicatam a lapide existens in certo situ cognoscit.