45v
Magister Lienhardus[1]: Utrum[2] voluntas possit peccare sine previo iudicii errore.
Capiatur prima electio Luciferi qua peccavit, peto ‘unde fuerit mala’?
Dicitur quod ideo quia difformis recto iudicio, si habuisset, vel quia fuit conformis erroneo iudicio, si habuisset, vel quia fuit difformis recto iudicio Dei. Confirmatur: electio est bona, quia conformis recto iudicio, si haberet, vel quia conformis recto iudicio Dei.
Omnis malus ignorans potest sic gloriari, quia, ut plurium, omnis malitia saltem habituata est cum errore.
Nota: probabilis opinio est quod voluntas possit actuari mediante apprehensione sine assensu, et hoc mediante apprehensione intellectuali et sensuali. Et secundum illam posset concedi quod appetitus sensitivus posset actuari mediantibus intellectionibus apprehensivis de suis obiectis, ut si intellectus iudicaret de bono vino dulci etc., non tantum mediantibus intellectionibus de immaterialibus que sub sensu non cadunt, quia ad illa etiam non extendit se appetitus.
Sed contra: tunc sequitur quod, si aliquis sit extra usum rationis qui habet sensus vivaces quod ille secundum voluntatem potest se obiective actuare, ergo peccaret vel meretur.
Nota: ad hoc quod sit peccatum vel meritum in volendo requiritur quod illa potentia possit habere intentionem rectam et iudicare et potissime ut possit habere rectam intentionem de fine, modo fatui naturales hoc non possunt. Verum si quis ex culpa esset fatuus forte actus quos faceret imputarentur sibi ad culpam, sicut ebrio duplex pena debetur.
Probatur de animalibus habentibus unicum sensum quod illa appetunt sensitive sine iudicio, quia non habent iudicativam potentiam, et tamen dilatant se et constringunt se in presentia convenientis vel disconvenientis. Unde, licet non habet illos conceptus ‘conveniens’ ‘disconveniens’, tamen ly ‘calidum’, ‘frigidum’, que sub dictis conceptibus sunt et comprehenduntur, sicut etiam ‘dulce’, ‘amarum’, etc.
Item, illa consequentia non valet ‘angelus erravit antequam elicuit volitive, igitur erravit antequam peccavit, vel igitur pena precessit[3] peccatum’, quia dicet adversarius quod voluntas angeli peccavit omissive, scilicet quia permisit intellectum errare ubi non debuit, sed debuit eum detinere.
Iterum, quia ipse dimisit considerationem ultimi finis et dilectionem eius et incepit fantasiari de propia excellentia, cum debuit de Deo considerare.
Respondeo quod non obiectatur de Deo continue considerare et ipsum super omnia diligere, quia predicata affirmativa non obiectant ad semper, et ergo fantasiando de se dimittendo dilectionem de Deo non peccavit.
Dubitatio[4]: Sed hic est difficultas quomodo voluntas angeli potuit intellectum a consideratione Dei, quam tamen ante peccatum habuit, avertere. Unde intellectus naturaliter intelligit presente obiecto, sicut ibidem fuit.
Iterum, quod voluntas in nobis sic averitit intellectum est ratione organorum[5] que defuerunt angelo.
Nota quod hoc non est solutum pro tunc.
Nota tamen quod angeli habent illum modum cognoscendi, sicut dicit Henricus de Hassia, quod primo angelus creatus cognovit se et intuebatur se et essentiam suam. Causa quia non indiget intellectus angeli moveri ab exteriori a sensibus, sicut homo, quia oportet intellectum hominis fantasmata speculari, et ergo modo contrario est in nobis, quia oportet sensus ab exterioribus moveri. Et ergo dicit quod angelus a principio creationis sui habuit considerationem de excellentia sua, sed non primo peccavit, sed cognovit Deum super omnia esse, et ergo debuit sibi regratiari quod dedit sibi tantam excellentiam, sed potius incepit superbire.
Item, si consideratio angeli de propria excellentia fuit vehementissima et vehementissime impellebat, ut quidam ponunt, tunc sequitur quod minus peccavit quam[6] Adam.
Oppositum tamen tenetur. Patet consequentia, quia maius motivum habuit. Henricus Oyta dicit quod, quia Lucifer fuit tota causa illius impulsionis, scilicet quia ab intrinseco fuit, ideo minus peccavit. Sed Adam non fuit tota causa, ipse enim movebatur ab extrinseco, scilicet a dyabolo vel serpente, et ergo fuit remissibile.
Henricus de Hassia dicit quod apprehensio Luciferi non movit eum, nec complacentia sequens in voluntate movit, quia volitio sequitur immediate post complacentiam, ita quod non oportet quod complacentia moveat ad volitionem aliquo actu medio inter[8] complacentiam et volitionem.
Henricus Oyta dicit quod apprehensio et complacentia sunt motus quibus voluntas movetur ad[7] volendum; sed non impellitur violente nec necessitatur.
Contra Oyta: si ex eo gravius peccavit, quia fuit causa cognitionis previe et causa motivi impellentis, tunc sequitur quod angelus peccavit in eo quod fuit causa motivi, scilicet cognitionis previe et complacentie, et sic peccavit antequam superbivit eliciendo actum in voluntate quo voluit Deo equari, ergo sequitur illud quod superius tactum est, quod non oportet dicere voluntatem actuari ab apprehensione, sed a iudicio assensivo et quod ante volitionem erravit, et sic errando peccavit etc., cuius oppositum videtur innuere Augustinum et communiter doctores.
Utrum[9] sola intentio sine exteriori opere sufficiat ad meritum vite eterne.
Nota quod volitio est meritoria vite eterne cum procedit ex gratia cum ceteris circumstantiis.
Utrum si volitio mala in eodem gradu continuatur cum actu exteriori [10] pro eodem tempore, ut volitio furandi cum opere furandi. Utrum sit ibi maior malitia.
Aliqui dicunt quod maior extensive. Henricus de Hasia dicit quod, si homo eandem malam volitionem continuat, plus intensive peccat quam si non diu continueret. Et sic dicendus est esse in maiori peccato.
Item, posset hoc sic probari, quia si ego hodie et cras habeo duas malas voluntates sive volitiones eiusdem speciei precise et eque intensas, ego ambabus plus intensive et extensive pecco quam una earum, quia plus punior intensive, et sic plus imputatur michi ad peccatum. Sic dicit Henricus de Hasia quod actu exteriori et interiori simul plus extensive et intensive peccat, quia plus deformat se recte rationi quam solum uno eorum, quia exterior et interior sunt due difformitates et qui plus deformat se plus intensive peccat.
Nota: Henricus de Oyta et etiam Henricus de Hassia dicunt concorditer quod voluntas habet proprios actus qui dicuntur ‘volitio’, ‘nolitio’, et preter hos alios quibus dicitur imperare. Dicunt enim quod voluntas quandoque imperat potentiis exterioribus non volendo vel nolendo ad solas apprehensiones intellectivas vel sensitivas preter hoc quod eliciat actum proprium, scilicet volitionem vel nolitionem, sicut experientia est: homo loquitur orando vel alia faciendo quando non habet animum suum ad rem quam facit nec cogitat de ea, et per consequens non vult. Ipsa tamen voluntas tunc imperat, quia actus exteriores[11] [46r]