F.153R
Henricus de Hassia
(Edidit Edit A. Lukács)

ut salvemini. Quid[1] ergo gratius retribuemus Domino pro hiis immense pietatis beneficiis in hac solemnitate nobis commemoratis, nisi configurationem passioni ipsius. Nemo autem melius passioni Christi rependit vices, quam qui non solum cogitatu et verbis, sed et factis ipsam prosequitur, et qui stigmata, id est crucis opera iugiter in suo corde, portat se humiliter Christi conformando vestigiis, prospera queque calcans, adversa non formidans, qui ardenti semper desiderio ad culmen tendit vite spiritualis. Retribuamus Domino et illud quod ipse prophetam nobis commendavit dicens: Sacrificium laudis honorificabit me, et iterum: Sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera eius in exultacione.

Ideoque[2] scientes hodierna declarante solemnitate, armis dominice passionis prefatis nos a tirannica demonum potestate liberatos, et ab eadem quamdiu presentis fragilem[3] presentis[4] mortalitatis vitam duxerimus defendendas, corde volentes, et animo magno[5] precipue in hac festivitate, cantemus letabundi victricem illam cum angelicis spiritibus laudem, Alleluia. Quam quidem vocem superne exultationis huic festo singularius competentem Johannes in Apocalypsi testatur se post interfectionem meretricis magne ab angelis sepius iteratam in celo audisse. Hec meretrix fuit Babilon civitas mundane et carnaliter viventium, quam Christus sua passione vicit et carismata gratiarum mortalibus infundi meruit, quibus carne mortificata spiritu viveremus et mundo contempta ad celestia respiraremus. Videamus ergo, quid de interfectione et deiectione huius meretricis crucifixione Christi facta angeli cecinerint exultantes. Johannes dicit[6] : Audivi vocem quasi vocem turbarum multarum in celo, dicentium: Alleluia, laus, et gloria, et virtus Deo nostro, quia vera et iusta iudicia eius, et reliqua. Et iterum dixerunt: Alleluia, et ceciderunt viginti quatuor seniores et quatuor animalia in facies suas, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentem, Alleluia, et vox de trono exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostre omnes servi eius, et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi vocem sicut tonitruorum magnorum dicentium: Alleluia, quoniam regnavit Deus noster omnipotens, gaudiamus et exultemus, demus gloriam nomini eius, quoniam venerunt nuptie agni et uxor eius preparavit se. Uxor hec ecclesia est, Christo per ipsius incarnationem et crucifixionem desponsata. Hec sponsa tunc perfecte gaudebit, cum sponso suo in talamo regni celestis associabitur, tunc amplius frequentabitur, hoc canticum victoriose letitie, Alleluia. Tunc plene laudabitur sponsus, qui sue sponse victoriam contulit, mundi, carnis et demoni. Tunc dicetur: Dignus est agnus qui lanceatus est, qui clavis confossus est, qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, sapientiam, honorem et gloriam in secula seculorum[7]. Amen.


Nota pro divisione thematis

Que quidem verba possem multipliciter curiose et fantastice secundum morem quorundam dividere, sed talibus obmissis volo potius ea varie litteraliter exponere, et ex eorum expositionibus aliqua documenta doctrinalia aut moralia elicere, et illa ad edificationem proposse deducere. Est ergo dicere[8] Non est similis et in diis, Domine quasi dixerit propheta, inter eos qui dii dicuntur, non est similis tibi, qui sit de tuis seu ad te pertineat, quia illa dictio similis cum requirit genitivum videtur aliquid plus connotare quam quando requirit dativum. Unde mali spiritus similes altissimo esse voluerunt, licet sint ad ymaginem et similitudinem Dei facti in naturalibus, tamen aliquo modo non sunt ipsius Dei, id est, non sunt Deo accepti.