˂97v˃
Nota de Beata Virgine
Utrum virgo Maria contriverit laudabilius capud serpentis et magis meritorie omnibus ceteris
Et arguitur quod non, quia ubi est maior difficultas et resistentia, ibi est fortior et artior pugnans. Et ubi est fortior pugnantia, ibi est gloriosior et laudabilior victoria. Sed certum est quod cetere virgines maiorem resistentiam et difficultatem habuerunt et habent in pugnando cum serpente et in contrivendo capud ipsius[2] quam Virgo Beata habuit, quia serpens ceteros puros homines non solum extrinsece invasit ut virginem illam, sed graviter interioris passionibus commovit et variis spiritualis appetitus incitationibus ad vitia flectere misus est, quibus nec Christus, nec Virgo eius mater unquam tacti fuerunt, igitur.
Item si quis debior et minus armatus vincat eque fortem hostem, sicut fortior maxime armatus primi victoria videretur laudabilior et ampliori premio digna, modo, ut creditur, Virgo Maria ab utero recepta plenitudinem gratie et omnium virtutum habitus, quibus omnis ipsius vires fiebant immobiles et imprecipitabiles passionibus et primis motibus.
Ceterorum vero nullus de puris hominibus receptus talis modi armaturam virtutum contra serpentis cornua, i.e. eius fortitudines seu suggestiones ad vitia impulsivas, igitur maioris victorie[3] videntur laudabiliores eo quod fuerunt debiliores et respective inermes.
Item arguitur sic: Virtus in infirmitate perficitur, ut dictum fuit a domino Beato Paulo Apostolo, igitur status infirmitatis in quo sentiuntur passiones crebre inter gentes videtur minore perfectiores virtutes, cum ergo talis insurrectio in Virgine madre non fuerit, videtur minus perfectas virtutes habuisse et minus laudabiliter contra serpentem pugnasse, quem Paulus Apostolus et alii qui statui communis infirmitatis subsumunt.
Oppositum[4] tamen videtur quod non nisi Maria singulariter preter aliis hominibus fuisse triumphatura contra serpentem, quia de ipsa specialiter secundum doctores dictum esset Genesis: Ipsa conteret capud tuum.
Item laudabilius vincit hostem qui sine lesione sui quantumque ipsum semper ab initio vite usque ad finem in omni invasione prostravit et pedibus subiecit, ipsa fuit huius, igitur.
Item gloriosius vincit qui hostem acerrime totis viribus et nisibus invadentem subito, sine longa concertatione deicit et vires eius respectu sui in nihilum redigit. Talis autem fuit Virgo Maria, cui et demones videntur maxime adversati fuisse, et negatur de ipsa nascit mater, igitur questio vera.
Ad[5] declarationem huius dubii et eorum que tacta sunt in argumentis est advertendum quod viatoris est status pugnantium cum serpente. Primus[5] eorum qui ab initio receperunt talem virtutis et gratie plenitudinem qua nedum omnes passiones sedarentur et omnino subiecte tenerentur, sed etiam quasi radix omnium passionum et inordinatorum[6] motionum in spiritu et corpore, scilicet ipse forme extinguerentur, in quo statu creduntur solum fuisse Christus et eius mater, Virgo benedicta, que, ut dicit Augustinus in De natura et gratia, nunquam peccavit nec venialiter, nec mortaliter. Et per consequens nulla passio fuit in ipsa aliquo modo inordinata, sed omnis perfectissime et plenissime rationi subiecta.
Ubi si queratur quare tunc potuerit in ea esse perfecta virtus castitatis, cum illa circa passionem sit, respondetur quod de ratione virtutis non est solum quod habeat passionem obviam quem teneat subiectam, sed quod de natura sua nata sit subiecere passionem.
Ideo si fomes in virgine non fuisset extinctus, adhuc per eius virtutem passionibus plenarie divinata fuisset, et ergo carentia passionum non minuit dignitatem virtutum ipsius.
Secundus[8] status est eorum in quibus nec est, nec fuit extinctus fomes, sed habitibus virtutum tenetur ita ligatus quod nunquam infra rexit.
Tertius[9] status est eorum in quibus passiones et motus primi multotiens insurgunt, sed nunquam vincunt, nec vicerunt, sed semper fuerunt victi virtutis et gratie fortitudine.
Quartus[10] status communis est eorum que impugnationes diaboli communiter vincunt et communiter vincuntur ab eis ita, ut precipientur in peccatum veniale vel mortale a quo iterum resurgunt, ut cautiores effectu finaliter triumphent.
Pro[11] quorum declaratione est notandum secundum doctores quod quatuor modis boni se habet adversus passiones et concupiscentias, quibus homo a diabolo impugnari solet.
Quidam enim sunt qui passionem prevenient taliter et se premuniunt sic, ut cum causa vel occasio passionis occurit insurgere non valeat, quemadmodum medici sapientes preservant corpora ab egritudine antequam indebite commensurentur aut alterentur humores. Et isti sunt optimi, de quibus erat Beatus Johannes Baptista fugiens in desertum in etata puerili Luce 1.
Iterum sunt aliqui qui non revenient sic caute passionis motum, sed tamen ita exercitati sunt et habituati ad virtutem, ut mox ipsum extinguant, de quibus dixit Beatus Ieronymus Ad Eustochium[12] Ille, inquit, laudatur, ille predicatur beatus qui statim ut ceperit cogitare, allidit cogitatus viles et repercutit motus insurgentes. Et prudenter, quia infirmitas in sua origine et exordio facilius prescinditur.
Ideo sunt adhuc alii qui passiones admittunt et patiuntur, non statim prescindentes eas cum insurgunt, facientes in hoc sicut qui negligunt tempestive obsistere discrasiis corporum, donec invalescat infirmitas. Ita isti non rebellant, donec viderint quod passio graviter insolescat qui quanto plus expectant, tanto difficilius vincere possunt, quamvis finaliter non succumbant, sed tandem vincunt. Cuius figura precessit 1 Regum 12, ubi dicitur quod facta est longa concertatio inter domum David et domum Saul, tandem domo David ex toto prevalente. Ita est in proposito de istis spiritualiter concertantibus cum vitiorum stimulis qui cornua serpentis sunt.
Quarto sunt alii qui passiones non persequuntur[13] ipsas fugando aut prosternendo