F. 32R
Anonymus
(Edidit Chris Schabe)

[f. 32r] Nota: distinctionem formalem aliqui etiam vocant modalem, et est distinctio a parte rei et non rationis tantum. Et non sequitur: 'Est distinctio a parte rei, ergo est distinctio realis'. Et sic differunt essentia divina et Pater etc. Et talis distinctio non sufficit ad verificandum negativam eorum que sic distinguuntur. Unde illa est falsa: 'Essentia divina non est Pater' vel econverso. Sufficit tamen ad hoc quod aliquid per modum contradictionis verificatur de hiis, ut 'Pater generat', 'Essentia divina non generat'.

Item, hec non contradicunt: 'Hic Pater generat' et 'Hec essentia divina non generat', quamvis de eodem hec verificantur contradictoria.


Utrum quilibet homo conceptus sit in originali peccato[1]

Conclusio probabilis: Omnis homo preter quatuor, scilicet Adam, Evam, Virginem Mariam, et Christum, est conceptus in originali.

Nota: de generatione fomitis potest dici uno modo quod Deus in primo instanti transgressionis fecit illam qualitatem nullo alio concausante, sed non ut esset principium peccandi, sed difficultandi in bono et in penam transgressionis.

Alio modo potest dici quod sit causatus a voluntate Ade, quia videmus iam quod ex inordinata delectatione et vehemente corpus alteratur. Sic potuit tunc esse in Adam.

Vel potest dici quod, sicut ex multis actibus generatur habitus, sic ex una intensa valde generatur. Sic igitur potuit etc.

Item, concedendum est quod qualitas eiusdem speciei vel peccatum fuerit in Adam quod in posteris, sed non vocatur peccatum originale in Adam, quia non fuit ibi ratione propagationis sicut in posteris.

Argumentum bonum: Deus obligavit Adam ad iustitiam originalem et privat eam tali et causat qualitatem morbidam, ergo Adam peccat, ergo Deus facit peccatum, quia ipse est totalis causa antecedentis.

Respondetur negando antecedens, quod sit totalis causa privative, quia peccatum precedens fuit causa privationis iustitie originalis et causa illius qualitatis morbide. Sed bene sit totalis ita quod nichil est positivum antecedentis quin Deus hoc fecerit.

Nota: qualitas morbida in carne agit in animam, non virtute propria, sed divina, et causat in ea habitum et qualitatem spiritualem alterius speciei ab ipsa inclinantem ad omne vicium spirituale, sicud caritas inclinat ad omnem speciem virtutis.

Vel potest dici quod causat tot habitus diversarum specierum in animam quot sunt species viciorum. Et consequenter dicitur quod peccatum originale includit duo materialia, scilicet qualitatem morbidam carnis et anime, et propter hoc vocantur* iniquitates.

Nota: si Adam fuisset mortuus in originali iustitia precise, ipse non fuisset punitus, licet non fuisset salvatus. Et non sequitur: 'Non fruitur Deo, ergo punitur pena dampni'.

Infans[2] est creatus in A instanti sine iustitia originali ad quam tunc obligatur, ergo peccat peccato originali etiam omni qualitate circumscripta, ergo non requiritur qualitas positiva ad ipsum.

Respondetur concedendo consequentiam et consequens, sed illam privationem iustitie bene sequitur qualitas positiva, secundum quosdam.


Utrum creatura rationalis teneatur solo Deo frui et ipsum super omnia diligere, et utrum Deus clare visus necessario diligatur.

Nota: stat bene quod Dyabolus per tempus non odiat Deum, et tamen non minus propter hoc habet de pena. Et non eligit aliquam tristitiam vel miseriam, et stat esse dilectionem sine delectatione et in voluntate et vitaliter.

Nota quod non stat clara visio Dei, scilicet sub nulla ratione displicitatis cum odio ipsius, quia odium includit displicitatem.

Fruitio beatifica est effectus supernaturalis, ergo non oportet quod due potentie inequales in essentialibus cum equalibus iuvantis una producat maiorem fruitionem, sed Deus elevat potentiam ad producendum fruitionem et tamen elevat eam quantum meruit elevari.

Nota: fruitio beatifica in esse meriti causatur a caritate, sicud et quilibet alter actus meritorius, sed in esse actus liberi a voluntate.

Nota: ex pati per se non est meritum, sed ex velle pati.

Nota: voluntas posset se habere pure passive ad dilectionem Dei super omnia vel ad fruitionem, ita quod Deus infunderet voluntati eam, et sic non haberet se active ad fruitionem, sed per illam ferretur adhuc volitive in Deum, et ex hoc in via adhuc diceretur mereri, et in patria diligens. Posset etiam eam Deus ponere in voluntatem solum coexistentis, et tunc non diceretur per eam diligens.

Item, stat potentiam rationalem bene esse dispositam et volitivam sic esse dispositam quod non habeat aliquam complacentiam in obiecto bono sibi presentato, quia ex quo se habet passive ad complacentiam, et oportet subiectum esse dispositum ad receptionem passionis, ergo etc., quia stat quod castitas iudicetur bona et appetitus sit affectus viciis instantis, quod non habeat complacentiam in castitate.

Nota: delectatio vel complacentia in patria cum visione disponit ad frutionem, licet non agat ad fruitionem.


Utrum sacramenta sint gratie productiva.

Nota: stat quod idem effectus producatur a Deo creative et a creatura non creative, et sic potest esse de virtute quam causant sacramenta, secundum quosdam.

Etiam potest dici quod talis vis vel qualitas coexistat intentioni ipsius ministri et sit subiective in anima ipsius.

Aliter potest dici quod sit in rebus materialibus vel sensibilibus, et non in intentione.

Nota: in consecratione verba efficiunt non transsubstantiationem, quia illam solus Deus facit, sed efficiunt dispositionem in anima consecrantis, si esset dispositus, vel informem, que scilicet non cooperatur ad gratiam.

Nota: triplex est oppinio de sacramentis. Una est rationabilior quod sacramenta nullam virtutem agendi habeant nec caracterem nec ornamentum* nec gratiam, sed solus Deus qui sic decrevit quod, applicatis[3] sacramentis ipsis eo modo quo Ecclesia instituit et in subiecto disposito, dare<t>* gratiam, inevitabiliter vel in re caracterem si ponitur.

Alia ponit quod[4] in ipsis sacramentis sit quedam vis seu qualitas media qua cooperantur Deo in causando gratiam vel caracterem.

Tertia ponit quod sacramenta coagunt Deo in causando gratiam sine aliqua qualitate media, sed per suam essentiam, ita quod Deus sic determinavit vel potuit instituere ipsa.

Secunda positio est difficilior ad sustinendum.


Utrum anima rationalis sit ymago Trinitatis.

Nota: species albedinis est magis representativa albedinis quam anima cum suis tribus potentiis vel quecumque ymago similitudinis Trinitatis, quia, posita specie albedinis in subiecto cognitivo, statim facit* venire obiectum in eius[5] cognitionem; sed non sic est in proposito, quia, posita cognitione de anima cum potentiis in mente gentilis vel increduli, non ducit ipsum in cognitionem Trinitatis.

Nota: modus Trinitatis in divinis, ut quidam dicunt, proprius est et consequitur essentiam rationalem illimitatam et immense accidentis, et sic dicunt illum non posse convenire creature.

Item, est alia ratio, quia ad modum Trinitatis in divinis requitur quod secunda persona necessario oriatur a prima et tertia ab utraque, et quod Deus non posset destruere unam et aliam vel alias conservare. Modo hoc est impossibile de creaturis.

Nota: philosophi gentiles habuerunt bene firmam oppinionem quod unus deus est vel unus [f. 32v]