[141v] Gregorius: “non sufficit mala non agere nisi etiam quisque bonis operibus studeat insudare"[1]. “Virtutis enim magis benefacere quam benepati et bene operari magis quam turpia non operari”, 4 Ethicorum, c. 1, De liberalitate. “Minor qui patitur bene eo qui facit”, eiusdem, c. 8, De magnanimitate.
Magistri Iohanni Berwardi
Utrum a pluribus causis totalibus eundem effectum in numero produci sit sustinabile sine contradictione apparente.
In oppositum: quia si sic, tunc staret idem bis produci, quod videtur contradictionem claudere.
Primo noto[2] quod per causam totalem in proposito intelligo totale aggregatum ex omnibus causis per se ad effectus productionem concurrentibus vel causam que per se sive alterius per se cause ad effectus productionem concurrit.
Secundum addo propter hoc. Si aliquis effectus ab una sola causa produceretur etc.
Secundo nota quod A effectum a B causa produci est ipsum A actualiter capere suum esse ab ipso B vel ipsum B actualiter ipsi A esse communicare.
Propositio annexa: non est de ratione effectus producti quod ipse incipiat vel inceperit esse. Patet si prima causa ab eterno produxisset aliquam intelligentiam sicut absolute non includit repugnantiam, tunc ipsa esset producta et tamen non incepisset esse, igitur etc.
Conclusio prima: licet nullus effectus produci possit sine concursu prime cause, nobis tamen non videtur evidenter contradictionem implicare causam secundam suum effectum posse efficere prima non conproducente.
Prima pars conclusionis est philosophorum et teologorum communiter. Sed secunda declaratur, quia non videtur nobis evidenter implicare cause secunde aliquid productivitatis ratione intrinsece perfectionis posse convenire sine conproductione ipsius prime, igitur etc.
Prime parti conclusionis annecto hanc propositionem: absolute est possibile eundem effectum numero a pluribus causis totalibus produci. Patet, quia si causa effectus aliquid producitur a prima causa cum concursu secundarum causarum, tunc[3] staret etiam eundem effectum immediate a sola prima causa produci, igitur propositio vera.
Confirmatur: si iam producitur ignis a causis universalibus et igne particulari staret eundem ignem productum fuisse sine concursu substantialis forme illius particularis ignis, igitur etc.
Secunde parti conclusionis annecto hanc propositionem ‘hec consequentia non est evidens: prima causa efficaciter vult hoc esse, igitur prima causa producit.’ Hoc patet, quia si esset evidens cum iam de facto quemlibet effectum prima causa produceret et non staret ipsam aliquem conservare quin illud produceret, quod non videtur evidens.
Confirmatur: si consequentia esset evidens, tunc evidenter implicaret aliquid a secunda causa posse produci sine conproductione prime, quod est contra secundam partem conclusionis, igitur etc.
Propositio secunda: nec hec consequentia est evidens: prima causa efficaciter vult hoc primo esse, igitur producit illum effectum, quia videtur quod dici posset quod sine contradictione apparente esset sustinabile ipsam primam causam illum effectum velle habere esse ab aliqua causa et non a se ipsa, igitur etc.
Tertia: non evidenter implicat contradictionem nullam causarum esse essentialem subordinationem. Patet, quia data quacumque causa secunda que cum prima concurrit ad effectus productionem, tunc non implicat evidenter illum effectum posse produci sine conproductione prime cause, igitur etc.
Quarta: non implicat nobis evidenter aliquem effectum posse esse, et nec productive nec conservative ipsum a prima causa dependere, quia si non implicat evidenter nobis secundam causam posse effectum producere sine prime cause conproductione, tunc minus videtur implicare nobis illam secundam causam etiam illum effectum conservare posse sine prime cause respectu illius effectus conservatione.
Quinta: non implicat nobis evidenter aliquem effectum esse, et ipsum non esse productum a prima causa et ipsum ipso manente a prima causa produci sine prime cause mutatione. Patet, quia talis effectus posset desinere[4] produci a secunda causa et immediate produci ipso manente ab ipsa prima, igitur etc.
Secunda conclusio:[5] aliquam causam esse alicuius effectibilis productivam absolute est ipsam illius esse contentivam virtualiter perfectissime. Patet conclusio, nam ex eo absolute prima causa cuius effectibilis est productiva, quia quorumlibet talium virtualiter perfectissime contentiva, igitur etc.
Propositio prima: materia prima absolute potest quodlibet accidens producere. Patet, quia cuiuslibet talis est perfectissime virtualiter contentiva, ut suppono, igitur etc.[6]
Secunda: non repugnat absolute asinum produci ab homine et eundem ab intelligentia produci potuisse. Patet cum homo et intelligentia perfectissime contineant asinum.
Tertia: quelibet substantialis forma est absolute materie prime de non esse ad esse productiva. Patet ex eodem fundamento.
Quarta: non repugnat evidenter nobis effectum suam causam tempore precessisse. Patet, si asinus fuisset productus ab asino et post hoc inciperet produci a Socrate producto post ipsum. Hoc enim non est impossibile cum Socrates possit asino esse ipsius asini communicare actualiter ex quo contineret ipsum perfectissime virtualiter.
Quinta: non est absolute Socratem suam materiam que est eius pars essentialis producere. Patet cum ipsam virtualiter contineat perfectissime.
Sexta: absolute est possibile quod A producat B effectum, et postea non producat, et post hoc iterum producat, ambobus tamen manentibus. Patet ex precedentibus.
Septima: stat idem in numero bis vel ter vel quater produci. Patet cum hoc nullam claudat repugnantiam. Patet, si Deus etc.
Octava: questio ut proponitur est vera.
Primo noto[7] quod appetitio est inclinatio rei in bonum vel apparens bonum et sic appetitus est potentia nata inclinari in bonum vel apparens bonum.
Secundo noto[8] quod appetitus est duplex, quidam naturalis, alter animalis. Naturalis appetitus est inclinatio rei in bonum sine hoc quod talis potentia tale bonum precognoscat. Appetitus animalis est inclinatio potentie in bonum vel apparens bonum secundum quod tale bonum per talem potentiam per modum boni est cognitum.
Tertio noto: animalis appetitus est duplex, quidam sensitivus, alter intellectivus. Sensitivus appetitus est potentia nata inclinari in bonum vel apparens bonum, ut tale obiectum per talem potentiam sensitive est apprehensum. Sed intellectivus appetitus est potentia nata inclinari in bonum vel apparens bonum etc. est intellective apprehensum.
Circa ista notabilia pono aliquas propositiones.
Prima, quod nullus appetitus fertur in rem sine cognitione. Patet, quia oportet vel quod illa resmet cognoscat vel quod ab alio cognoscente dirigatur.
Secunda propositio: quilibet naturalis appetitus a cognoscente dirigitur. Patet ex dictis, cum de se ut sic non cognoscat.
Tertia: Deus nichil appetit proprie naturaliter. Patet, cum talis appetitus non dirigatur ab alio cognoscente, et si Deusmet precognoscit, tunc appetitus intellectivus quelibet alia res naturaliter[9].
Quarta: si voluntas esset potentia realiter distincta ab intelligentia et de se ceca, ipsa esset appetitus naturalis et non animalis, ut hic describitur. Patet, cum talis non ferretur secundum suam cognitionem nisi diceretur quod fertur secundum cognitionem intellectus, et sic tunc quilibet naturalis esset animalis etc.
Quinta: si intellectus realiter distingueretur a voluntate, tunc intellectus esset appetitus naturalis et non animalis, quia non actuaret se appetitive secundum suas cognitiones.
Sexta: quod idem bene est appetitus naturalis et animalis, iam in nobis patet de nostra anima.
Septima: in tali sunt due appetitiones realiter distincte. Patet: una naturalis que est met illa res, alia animalis que est actus superadditus.
Octava: in creaturis iam existentibus semper est appetitio animalis per actum superadditum potentie. Sed appetitio naturalis non. Patet.
Nona: primum[10]