F.73R
Anonymus
(Edidit Alexander Baumgarten)

F. 73r


Magister[1] Henricus de Hassia dicit quod, licet omnes anime que hodie mane intraverunt exirent inmeritorie, tamen non sequitur quod sic evacuetur, quia interim alie intraverunt, sicut in balneo est ubi homines continue exeunt et intrant et nulli manent per medium diem, nec tamen balneum evacuatur.

Magister Petrus arguit sic: quod una missa omnibus valet, quia Ecclesia tota in communitate ut sic equaliter omnibus obligatur in Purgatorio, igitur ut sic equaliter orat pro omnibus, et sic videtur probari quod una missa non potest sic uni applicari per Ecclesiam quod non valeat aliis.

Henricus de Hassia dicit: probabiliter dicit quod ratione operis operati omnibus valet. Ymmo dicit: si sacerdos celebrans applicat uni quod nichil valet ei specialius et potissime si sacerdos est in peccato.

Sed Henricus de Oyta dicit contrarium. Dicit quod missa valet omnibus pro consolatione et solum valet illi cui applicatur in ratione satisfactionis. Et dicit quod diversitas est in hoc, quia illi dicitur valere per satisfactionem cui per hoc pena dimittitur, sed alteri per consolationem, qui ex hoc consolatur.

Sed querit Henricus de Hassia quid est hominem consolari nisi in eo delectationem generari per quam utique tristitia dimittitur.

Hic dicit Henricus de Oyta quod in eis qui consolantur tristitia et pena etiam dimittitur, sed arguitur quam in illis pro quibus specialiter fit. Et[2] notat quod pena vel tristitia tripliciter dimittitur. Uno modo per hoc quod agens affligens ammovetur vel dimittitur, et illo modo valet animabus suffragium per satisfactionem. Secundo modo quia vires pacientis confortantur, et illo modo valet animabus per consolationem: ille enim qui consolatur, ille confortatur in viribus ratione gaudii. Tertio modo quia dispositio pacientis ad paciendum dimittitur, et illo modo etiam valet animabus per consolationem. Sic ergo patet quod per missam remittitur tristitia et pena anime[3] pro qua applicatur specialiter et etiam anime pro qua non specialiter, sed diversimode. Sed tunc adhuc stat difficultas principalis, quia utique per talem consolationem staret succesive totam tristitiam et penam anime remitti ita bene sicut per satisfactionem, et sic staret Purgatorium evacuari.

Item, dicit Henricus de Hassia quod non est fundatum quod missa vel aliud opus pietatis applicatum uni anime specialius valeat ei quam si non ei applicetur et ergo dicit quod oppositum est probabile. Et sic deberet dici quod quelibet missa vel aliud opus pietatis valet illi anime plus que plus est disposita pro susceptione suffragii vel que meruit plus iuvari attamen valet omnibus.

Item, tu dicis quod sacerdos in mortali celebrans presentet* personam Ecclesie, et sic ratione Ecclesie meretur que est in caritate.

Contra: in peccato existens non est membrum Ecclesie potissime excommunicatus.

Item sic: si malus usurarius per malam pecuniam[4] procuret sibi missas fieri multas et credant sacerdotes[5] pecuniam[6] esse bonam, tunc sequitur quod valerent sibi eo quod fiunt in persona Ecclesie.

Item, sic videtur sequi quod missa pape vel ordinarii plus valeat quam missa privati sacerdotis, ut monachi.

Respondens[7] dicit quod missa valet ex multis. Primo, vi operis operati, scilicet ratione sacerdotii secundum se, et sic ab omnibus equaliter fit. Secundo, ex devotione operantis. Tertio, ex ordine rerum et ratione illorum secundorum diversimode valet a diversis.

Item, illi in Purgatorio non sunt membra Ecclesie militantis, igitur non oportet Ecclesiam pro eis orare, nec sunt membra Ecclesie triumphantis, igitur nullius ecclesie membra sunt. Dicitur quod sunt de militante Ecclesia et ipsi militant, licet non operando, tamen patiendo pro fine. Unde quis dicitur militare quando patienter se habet in patiendo pro fine suo et propter hoc etiam actus exspectationis est actus formidinis.

Henricus[8] de Hassia dicit quod numquam intellexit quare etiam illi in Purgatorio non mereantur, quia dicit quod possunt habere pias electiones et tristitias de eo quod peccata fiunt hic, et hoc est pium.

Item, possunt Deum diligere super omnia.

Item, ille dives in inferno habuit compassionem de fratribus suis hic existentibus, quare ergo illi quorum usus rationis non est absorbtus non possent etiam compatientias pias habere et pro nobis orare.

Henricus de Hassia dicit hoc probabiliter.

Sed Henricus de Oyta dicit oppositum. Dicit quod solum hic sit status merendi.

Sed contra, quare ipsi in Purgatorio non mereantur cum ex caritate eliciant etiam non sunt in statu dampnationis, nec in statu consummationis ultimate, nec in termino ultimato.

Henricus de Hassia dicit quod non repungnet illud sacre Scripture et ergo probabiliter tenibile.

Sed contra tunc etiam possent peccare in Purgatorio. Posset dici quod essent confirmati in gratia.

Item[9], Origenes arguit sic: Deus in eternum non continebat misericordias suas, ergo quandoque[10] liberabit eos ab inferno.

Henricus de Hassia negat consequentiam, quia in eternum facit eis misericordiam infinitam eo quod potuit iuste plus punire.

Et Gregorius dicit quod illi in inferno volunt non converti.

Iterum, Origenes arguit sic: nos obligamur inimicos diligere, ergo sancti in celo debent pro eis orare.

Henricus de Hassia dicit quod imperfectionis esset in me orare pro illo quem scirem esse incorrigibilem.

Henricus de Hassia dicit quod estimet quod tantus doctor non posuit tales errores, sed sui emuli scripserunt ad libros suos pro sua confusione ne forte authenticaretur et plus reciperetur in Ecclesia quam ipsi. Hec invidia.


Nota duas rationes Waldensium quibus probant quod Purgatorium non est ponendum et quod nec animabus mortuorum est orandum. Prima est illa: si aliquod opus pietatis valeret pro animabus maxime missa, sed illa non valet, etc. Maior nota, cum illud opus ponatur esse maxime efficacie in Ecclesia. Minor probatur: si missa valeret pro mortuis, hoc esset ratione tanti sacrificii quod offeretur Deo patri, scilicet ratione corporis Christi, sed hoc non, etc. Consequentia nota et maior, cum missa non sit aliud nisi eucharistia vel saltem cum missa ratione operis operati non valeat nisi quia corpus dominicum ibi tractatur. Minor probatur: quia si ratione illius absolutionis valeret missa pro mortuis, tunc sequitur quod oblatio Christi in cruce maxime valuerit pro animabus que tunc erant mortue. Probatur consequentia: quia eadem oblatio fuit in infinitum maior, dignior et acceptior Deo patri quam oblatio eucharistie in missa. Consequens falsum, quia dicunt doctores communiter quod, si tunc fuissent anime in Purgatorio quod illarum pene in nullo fuissent relaxate, nec ipse de Purgatorio fuissent recepte aut associate animabus patrum qui erant in lymbo seu in sinu Abrahe et verisimile est etiam quod tunc fuerunt anime in Purgatorio. Verum quod ille latro eadem